Immagini della pagina
PDF
ePub

PSEUDO-SALLUSTII

EPISTOLÆ

AD

CESAREM SENEM

DE REPUBLICA.

I.

1. PRO vero antea obtinebat regna atque imperia fortunam dono dare, item alia, quæ per mortalis avide cupiuntur: quia et apud indignos sæpe erant quasi per lubidinem data neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit id verum esse, quod in carminibus Appius ait, fabrum esse suæ quemque fortunæ, atque in te maxume, qui tantum alios prægressus es, ut prius defessi sint homines laudando facta tua, quam tu laude digna faciundo. Ceterum ut fabricata, sic virtute parta, quam magna industria haberi decet; ne incuria deformentur, aut corruant infirmata. Nemo enim alteri imperium volens concedit: et quamvis bonus atque clemens sit, qui plus potest, tamen, quia malo esse licet, formidatur. Id eo evenit, quia plerique rerum potentes pervorse consulunt: et eo se munitiores putant, quo illi, quibus imperitant, nequiores fuere. At contra id eniti decet: quum ipse bonus atque strenuus sis,

a Cir. A. C. 47, A. U. C. 707.

Cir. A. U. C. 707.] uti quam optumis imperites. Nam pessumus quisque asperrume rectorem patitur. Sed tibi hoc gravius est, quam ante te omnibus, armis parta componere, quod bellum aliorum pace mollius gessisti; ad hoc victores prædam petunt, victi cives sunt. Inter has difficultates evadendum est tibi; atque in posterum firmanda respublica non armis modo neque advorsum hostis, sed, quod multo multoque asperius est, pacis bonis artibus. Ergo omnes magna mediocri sapientia res huc vocat, quæ quisque optuma potest, uti dicant. Ac mihi sic videtur: qualicumque modo tu victoriam composueris, ita alia omnia futura.

2. Sed jam, quo melius faciliusque constituas, paucis, quæ me animus monet, accipe. Bellum tibi fuit, Imperator, cum homine claro, magnis opibus, avido potentiæ, majore fortuna quam sapientia, quem secuti sunt per suam injuriam tibi inimici, item quos affinitas aut alia necessitudo traxit. Nam particeps dominationis neque fuit quisquam, neque, si pati potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. Cetera multitudo vulgi more magis quam judicio, post alius alium quasi prudentiorem secuti. Per idem tempus maledictis iniquorum occupandæ reipublicæ in spem adducti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua: et aperte quietis mortem, rapinas, postremo omnia, quæ corrupto animo lubebat, minitari. Ex quîs magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te civibus sicuti hostibus uti vident, defluxere; pauci restitere, quibus majus otium in castris quam Romæ futurum erat; tanta vis creditorum impendebat. Sed ob easdem causas immane dictu est, quanti et quam multi mortales postea ad Pompeium discesserint : eoque per omne tempus belli quasi sacro atque inspoliato fano debitores usi.

3. Igitur quoniam tibi victori de bello atque pace agitan

[Cir. A. C. 47. dum est, hoc uti civiliter deponas, illa quam justissuma et diuturna sit, de te ipso primum, qui ea compositurus es, quid optumum factu sit, existuma. Equidem ego cuncta imperia crudelia magis acerba quam diuturna arbitror; neque quemquam multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat: eam vitam bellum æternum et anceps gerere: quoniam neque advorsus neque ab tergo aut lateribus tutus sis, semper in periculo aut metu agites. Contra qui benignitate et clementia imperium temperavere, iis læta et candida omnia visa, etiam hostes æquiores, quam aliis cives. Haud scio, an qui me his dictis corruptorem victoriæ tuæ nimisque in victos bona voluntate prædicent. Scilicet quod ea, quæ externis nationibus, natura nobis hostibus, nosque majoresque nostri sæpe tribuere, ea civibus danda arbitror, neque barbaro ritu cæde cædem et sanguinem sanguine expianda. An illa, quæ paullo ante hoc bellum in Cn. Pompeium victoriamque Sullanam increpabantur, oblivio intercepit? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos, neque in prælio belli jure, sed postea supplices per summum scelus interfectos, plebem Romanam in villa publica pecoris modo conscissam. Eheu quam illa occulta civium funera et repentinæ cædes, in parentum aut liberorum sinum fuga mulierum et puerorum, vastatio domuum ante partam a te victoriam sæva atque crudelia erant! Ad quæ te idem illi hortantur: et scilicet id certatum esse, utrius vestrum arbitrio injuriæ fierent: neque receptam, sed captam a te rempublicam et ea causa exercitus stipendiis confectis optumos et veterrumos omnium advorsum fratres parentisque, alii liberos armis contendere; ut ex alienis malis deterrumi mortales ventri atque profundæ lubidini sumptus quærerent, atque essent opprobria victoriæ, quorum flagitiis commacularetur bonorum laus. Neque enim te præterire puto, quali quisque eorum more aut modestia

Cir. A. U. C. 707.]

etiamtum dubia victoria sese gesserit; quoque modo in belli administratione scorta aut convivia exercuerint nonnulli; quorum ætas ne per otium quidem talis voluptatis sine dedecore attigerit.

4. De bello satis dictum. De pace firmanda quoniam tuque et omnes tui agitatis, primum id, quæso, considera, quale sit, de quo consultas: ita, bonis malisque dimotis, patenti via ad verum perges. Ego sic existumo: quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi Romanæ fatum excidi adventarit, civis cum civibus manus conserturos; ita defessos et exsanguis regi aut nationi prædæ futuros. Aliter non orbis terrarum neque cunctæ gentes conglobatæ movere aut contundere queunt hoc imperium. Firmanda igitur sunt vel concordiæ bona et discordiæ mala expellenda. Id ita eveniet, si sumptuum et rapinarum licentiam dempseris; non ad vetera instituta revocans, quæ jampridem, corruptis moribus, ludibrio sunt; sed si suam cuique rem familiarem finem sumptuum statueris: quoniam is incessit mos, ut homines adolescentuli sua atque aliena consumere, nihil lubidini atque aliis rogantibus denegare pulcherrumum putent: eam virtutem et magnitudinem animi, pudorem atque modestiam pro socordia æstument. Ergo animus ferox prava via ingressus, ubi consueta non suppetunt, fertur accensus in socios modo, modo in civis : movet composita et res novas veteribus acquirit. Quare tollendus est fenerator in posterum, uti suas quisque res curemus. Ea vera atque simplex via est, magistratum populo, non creditori, gerere; et magnitudinem animi in addendo, non demendo reipublicæ ostendere.

5. Atque ego scio, quam aspera hæc res in principio futura sit, præsertim îs, qui se in victoria licentius liberiusque quam arctius futuros credebant. Quorum si saluti potius quam lubidini consules, illosque nosque et socios in pace

[Cir. A. C. 47. firma constitues: sin eadem studia, artesque juventuti erunt, næ ista egregia tua fama simul cum urbe Roma brevi concidet. Postremo sapientes pacis causa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant. Nisi illam firmam efficis, vinci an vicisse quid retulit? Quare capesse, per Deos, rempublicam et omnia aspera, uti soles, pervade. Namque aut tu mederi potes, aut omittenda est cura omnibus. Neque quisquam te ad crudelis pœnas aut acerba judicia invocat, quibus civitas vastatur magis quam corrigitur; sed ut pravas artis malasque lubidines ab juventute prohibeas. Ea vera clementia erit, consuluisse, ne merito cives patria expellerentur, retinuisse ab stultitia et falsis voluptatibus, pacem, concordiam stabilivisse: non, si, flagitiis obsecutus, delicta perpessus, præsens gaudium cum mox futuro malo concesseris.

6. Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxume fretus est negotii magnitudine et quia tibi terræ et maria simul omnia componenda sunt. Quippe res parvas tantum ingenium attingere nequiret: magnæ curæ magna merces est. Igitur provideas oportet, uti plebs largitionibus et publico frumento corrupta, habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: juventus probitati et industriæ, non sumptibus neque divitiis studeat. Id ita eveniet, si pecuniæ, quæ maxuma omnium pernicies est, usum atque decus dempseris. Nam sæpe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clari viri magnitudinem invenissent, quæque res populos nationesve magnis auctibus auxissent, ac deinde quibus causis amplissuma regna et imperia corruissent; eadem semper bona atque mala reperiebam, omnisque victores divitias contempsisse, et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese et divina mortalis attingere potest, nisi, omissis pecuniæ et corporis gaudiis, animo indulgens, non assentando neque concupita præ

« IndietroContinua »