Immagini della pagina
PDF
ePub

Cir. A. U. C. 707.] tissumi viri, in optuma urbe, decus præsidiumque nobis, hostibus terrorem! Quæ multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissumam, præterea bonas artis, honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et præmia belli. Pro his amplissumis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus, sed uti libertatem evorsam restituas." Qua re patrata, profecto per gentis omnis fama virtutis tuæ volitabit. Namque hac tempestate tametsi domi militiæque præclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus æqualis est: si vero urbem amplissumo nomine et maxumo imperio prope jam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis major in terris fuerit? Quippe si morbo jam aut fato huic imperio secus accidat, cui dubium est, quin per orbem terrarum vastitas, bella, cædes oriantur? Quod si tibi bona lubido fuerit patriæ parentibus gratificandi, posteroque tempore, republica restituta, super omnis mortalis gloria magna tuaque unius mors vita clarior erit. Nam vivos interdum fortuna, sæpe invidia fatigat: ubi anima naturæ cessit, demptis obtrectatoribus, ipsa se virtus magis magisque extollit. Quæ mihi utilia factu visa sunt, quæque tibi usui fore credidi, quam paucissumis potui, perscripsi. Ceterum Deos immortalis obtestor, uti, quocunque modo ages, ea res tibi reique publicæ prospere eveniat.

DECLAMATIO IN M. T. CICERONEM.a

(SALLUSTIO ASCRIPTA.)

GRAVITER et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si te scirem judicio magis, quam morbo animi, petulantia ista uti. Sed, quoniam in te neque modum neque modestiam ullam animadverto, respondebo tibi: uti, si quam maledicendo voluptatem cepisti, eam male audiendo amittas. Ubi querar? quos implorem, Patres Conscripti, diripi rempublicam atque audacissumo cuique esse perfidiæ ? an apud populum Romanum, qui ita largitionibus corruptus est, ut sese ac fortunas suas venales habeat? an apud vos, Patres Conscripti, quorum auctoritas turpissumo cuique et sceleratissumo ludibrio est? ubi M. Tullius leges, judicia populi Romani defendit, atque in hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus ex familia viri clarissumi Scipionis Africani, ac non reptitius, accitus, ac paullo ante insitus huic urbi civis. An vero, M. Tulli, facta ac dicta tua obscura sunt? An non ita a pueritia vixisti, uti nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alteri collibuisset? Scilicet, istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiæ jactura perdidicisti? Itaque minume mirandum est, si eam flagitiose venditas, quam turpissume parasti. Verum, ut opinor, splendor domesticus tibi animos attollit: uxor sacrilega, ac perjuriis delibuta; filia matris pellex, tibi jucundior, atque obsequentior, quam parenti par est! Domum ipsam tuam vi, et rapinis, funestam tibi ac tuis, comparasti; videlicet, uti nos commonefacias, quam conversa sit respublica, cum in ea domo habitares, homo

a Cir. A. C. 44, A. U. C. 710.

197

DECLAMATIO IN M. T. CICERONEM. Cir. A. U. C. 710.] flagitiosissume, quæ P. Crassi, viri consularis, fuit. Atque hæc cum ita sint, tamen Cicero se dicit in consilio Deorum immortalium fuisse; inde missum huic urbi civibusque custodem, absque carnificis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit; quasi vero non illius conjurationis causa fuerit consulatus tuus; et idcirco respublica disjecta eo tempore, quo te custodem habebat. Sed, ut opinor, illa te magis extollunt, quæ post consulatum cum Terentia uxore de republica consuluisti, cum legis Plautiæ judicia domi faciebas: ex conjuratis alios morte, alios pecunia condemnabas: cum tibi alius Tusculanam, alius Pompeianam villam ædificabat, alius domum emebat; qui vero nihil poterat, is erat calumniæ proxumus; is aut domum tuam oppugnatum venerat, aut insidias senatui fecerat; denique de eo tibi compertum erat. Quæ si tibi falsa objicio, redde rationem, quantum patrimonii acceperis; quid tibi litibus accreverit; qua ex pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumptu ædificaveris. Aut, si retices, cui dubium potest esse, quin opulentiam istam ex sanguine et visceribus civium paraveris? Verum, ut opinor, homo novus Arpinas, ex C. Marii familia, ejus virtutem imitatur; contemnit simultatem hominum nobilium populi Romani curam habet; neque terrore, neque gratia commovetur. Illud vero amicitiæ tantum, ac virtutis est animi? Immo vero homo levissumus, supplex inimicis, amicis contumeliosus; modo harum, modo illarum partium; fidus nemini; levissumus senator, mercenarius patronus; cujus nulla pars corporis a turpitudine vacat: lingua vana, manus rapacissumæ, gula immensa, pedes fugaces: quæ honeste nominari non possunt, inhonestissuma. Atque is, cum ejusmodi sit, tamen audet dicere,

"O fortunatam natam, me consule, Romam!"

Te consule fortunatam, Cicero ? immo vero infelicem et

[Cir. A. C. 44. miseram quæ crudelissumam proscriptionem civium perpessa est; cum tu, perturbata republica, metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuæ cogebas; cum omnia judicia, omnes leges, in tua lubidine erant: cum tu, sublata lege Porcia, erepta libertate, omnium nostrum vitæ necisque potestatem ad te unum revocaris. Atque parum est, quod impune fecisti: verum etiam commemorando exprobras; neque licet oblivisci servitutis suæ. Egeris, oro te, Cicero, perfeceris quod libet; satis est perpessos esse: etiamne aures nostras odio tuo onerabis? etiamne molestissumis verbis insectaberis ?

"Cedant arma toga, concedat laurea linguæ."

Quasi vero togatus, et non armatus, ea, quæ gloriaris, confeceris; atque inter te Sullamque dictatorem, præter nomen imperii, quidquam interfuerit. Sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerva omnes artes edocuit, Jupiter optumus maxumus in consilio Deorum admisit, Italia exulem humeris suis reportavit. Oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua virtute omnes Paullos, Fabios, Scipiones, superasti! quem tandem locum in hac civitate obtines? quæ tibi partes reipublicæ placent? quem amicum, quem inimicum habes? cui in civitate fecisti insidias, ancillaris? Quo jure, cum de exsilio tuo Durrachio redisti, eum sequebaris? Quos tyrannos appellabas, eorum nunc potentiæ faves: qui tibi ante optimates videbantur, eosdem nunc dementes ac furiosos vocas. Vatinii causam

agis; de Sextio male existumas: Bibulum petulantissumis verbis lædis; laudas Cæsarem: quem maxume odisti, ei maxume obsequeris: aliud stans, aliud sedens, de republica sentis: his maledicis, illos odisti, levissume transfuga! neque in hac, neque in illa parte fidem habes.

DECLAMATIO IN C. SALLUSTIUM.

(M. T. CICERONI ASCRIPTA.)

EA demum magna voluptas est, Crispe Sallusti, æqualem et parem verbis vitam agere, neque quidquam tam obscœnum dicere, cui non ab initio pueritiæ omni genere facinoris ætas tua respondeat, ut omnis oratio moribus consonet. Neque enim, qui ita vivit uti tu, aliter ac tu, loqui potest: neque, qui tam illoto sermone utitur, vita honestior est. Quo me vertam, Patres Conscripti? unde initium sumam? majus enim mihi dicendi onus imponitur, quo notior est uterque nostrum. Quod si aut de mea vita atque actibus nostris, huic conviciatori respondero, invidia gloriam consequetur: aut, si hujus facta, mores, omnem ætatem nudavero, in idem vitium incidam procacitatis, quod huic objicio. Id vos, si forte offendimini, justius huic quam mihi succensere debetis, qui initium introduxit. Ego dabo operam, ut et pro me minimo cum fastidio respondeam, et in hunc minime mentitus esse videar. Scio me, Patres Conscripti, in respondendo non habere magnam exspectationem, quod nullum vos sciatis novum crimen in Sallustium audituros, sed omnia vetera recognituros; quîs et meæ, et vestræ jam, et ipsius aures calent. Verum eo magis odisse debetis hominem, qui ne incipiens quidem peccare minimis rebus posuit rudimentum: sed itanigressus est, uti neque ab alio vinci possit, neque ipse se omnino reliqua ætate præterire. Itaque nihil aliud studet, nisi, uti lutulentus sus, cum quovis volutari. Longe vero fallitur opinione. Non enim procacitate linguæ vitæ sordes eluuntur; sed est quædam calumnia, quam unusquisque nos

« IndietroContinua »