Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTII CRISPI

CATILINA.

OMNIS homines, qui sese student præstare ceteris 1 imalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio inseant veluti pecora, quæ natura prona atque ventri bedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et 2 orpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis timur; alterum nobis cum Dîs, alterum cum belluis ommune est.

Quo mihi rectius videtur ingenii quam 3 rium opibus gloriam quærere, et, quoniam vita ipsa ua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxme longam efficere. Nam divitiarum et formæ gloria 4 Luxa atque fragilis est, virtus clara æternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine 5 corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris 6 nature facto opus est. Ita utrumque per se indigens, 7 lterum alterius auxilio eget.

Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id 2 primum fuit,) divorsi, pars ingenium, alii corpus exercebant; etiamtum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam 2 in Asia Cyrus, in Græcia Lacedæmonii et Athenienses cœpere urbis atque nationes subigere, lubidinem domi

B

C. SALLUSTII CRISPI

CATILIN A.

OMNIS homines, qui sese student præstare ceteris 1 animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quæ natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et 2 corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum Dîs, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingenii quam 3 virium opibus gloriam quærere, et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formæ gloria 4 fluxa atque fragilis est, virtus clara æternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine 5 corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris 6 mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens, 7 alterum alterius auxilio eget.

Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id 2 primum fuit,) divorsi, pars ingenium, alii corpus exercebant ; etiamtum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam 2 in Asia Cyrus, in Græcia Lacedæmonii et Athenienses cœpere urbis atque nationes subigere, lubidinem domi

B

nandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. 3 Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, ut in bello, valeret, æquabilius atque constantius sese res humanæ haberent, neque aliud alio ferri, neque 4 mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. 5 Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et æquitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum 6 moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum 7 quemque a minus bono transfertur. Quæ homines arant, 8 navigant, ædificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere; quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta æstumo, quoniam 9 de utraque siletur. Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus præclari facinoris aut artis bonæ famam quæ10 rit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

3

Pulchrum est bene facere reipublicæ; etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi 2 laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et actorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere; primum quod facta dictis exæquanda sunt, dehinc quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

Sed ego adolescentulus initio sicuti plerique studio ad 8 rempublicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quæ tametsi ani- 4 mus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur: ac me, quum ab reliquorum malis moribus dissentirem, 5 nihilo minus honoris cupido eadem qua ceteros fama atque invidia vexabat.

Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis 4 requievit et mihi reliquam ætatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere; neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis, intentum ætatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala 2 detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quæque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus reipublicæ animus liber erat. Igitur de Catilinæ con- 3 juratione quam verissume potero paucis absolvam: nam 4 id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus 5 pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna 5 vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentia bella intestina, cædes, rapinæ, 2 discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediæ, algoris, vigiliæ, supra 3 quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, 4 varius, cujus rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiæ, sapientiæ parum. Vastus animus immode- 5

« IndietroContinua »