Ferdinand Hand's Lehrbuch des lateinischen stils ...

Copertina anteriore
H. Costenoble, 1880 - 287 pagine
 

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 30 - Latine ea de quibus disputavimus tradi ac perpoliri1 : patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri ; sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt ; sin quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
Pagina 262 - ... est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus...
Pagina 272 - Quinte frater, illi videri solent, qui in optima republica, cum et honoribus, et rerum gestarum gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in negotio sine periculo, vel in otio cum dignitate esse possent.
Pagina 143 - Est 4 igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est; figura, sicut nomine ipso patet , conformatio quaedam a communi et primum se offerente ratione.
Pagina 264 - For the epithet, of which the correct translation is appositum, though some call it sequens, sequens dicitur. Eo poetae et frequentius et liberius utuntur. Namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina in iis non reprehendemus ; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat.
Pagina 209 - Ex quo eventurum nostri putant id, de quo Panaetium addubitare dicebant, ut s ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nee remearet aër, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset ; ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur.
Pagina 162 - ... ipsa delectet. Quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt...
Pagina 262 - Vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat ; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat ; tu actionem instituis, ille aciem instruit ; tu caves ne tui consultores, ille ne urbes aut castra capiantur...
Pagina 224 - Equidem cum audio socrum meam Laeliam — facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper quae prima didicerunt — sed eam sic audio ut Plautum mihi aut Naevium videar audire...
Pagina 256 - Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.

Informazioni bibliografiche