Bibliothèque Latine-Française, Volume 33

Copertina anteriore
C. L. F. Pancoucke, 1830

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Sommario

Brani popolari

Pagina 201 - Turdetanis pepigissent; alteram, si domos abire, publica fide accepta nihil earn rem noxiae futuram , quod hostibus se Romanorum iunxissent; tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant, ubi secum armis décernant, a Celtiberis dies ad consultandum petita. concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu : eo minus decerni quicquam potuit.
Pagina 144 - Oppius tribunus plebis Q. Fabio Ti. Sempronio consulibus, in medio ardore Punici belli, ne qua mulier plus semunciam auri haberet neu vestimento versicolori uteretur neu iuncto vehiculo in urbe oppidove aut propius inde mille passus nisi sacrorum 4 publicorum causa veheretur.
Pagina 258 - Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diversis pugnabant ; deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. Missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles, et quod alii vani, alii leves admodum ictus erant. Nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero аc stabili conarentur.
Pagina 94 - Tum ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus, totiesque repetitus, ut facile appareret, nihil omnium bonorum multitudini gratius, quam libertatem esse. Ludicrum deinde ita raptim peractum est , ut nullius nee animi , nee oculi spectaculo intenti essent. Adeo unum gaudium praeoccupaverat omnium aliarum sensum voluptatum. XXXIII.
Pagina 178 - Paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit. 12. Id erat forte tempus anni, ut frumentum in areis Hispani haberent ; itaque, redemptoribus vetitis frumentum parare ac Romam dimissis : «bellum», inquit, «se ipsum alet».
Pagina 178 - Nocte pars tertia civium in muris excubabat; neque moris causa tantum aut legis, sed quanta si hostis ad portas esset et servabant vigilias et circumibant cura.
Pagina 146 - Equidem fabulam et fictam rem ducebam esse, virorum omne genus in aliqua insula coniuratione 4 muliebri ab stirpe sublatum esse ; ab nullo genere non summum periculum est, si coetus et concilia et secretas consultationes esse sinas. Atque ego vix statuere apud animum meum possum, utrum...
Pagina 330 - Sempronius , prions anni consul. novus consul nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent quam datum signum esset.
Pagina 294 - Postremo ipsum quoque Africanum, quod 8 consul auctor eius rei fuisset, paenituisse ferunt. Adeo nihil motum ex antiquo probabile est; veteribus, nisi quae usus evidenter arguit, stari malunt.
Pagina 162 - Tuas adversus te Origines revolvam. Accipe, quoties id fecerint, et quidem semper bono publico. Jam a principio, régnante Romulo, quum Capitolio ab Sabinis capto, medio in foro signis conlatis dimicaretur, nonne intercursu matronarum inter acies duas prœlium sedatum est?

Informazioni bibliografiche