P. Vergilius Maro's Bucolica

Copertina anteriore
Buchh. des Waisenhauses, 1876 - 111 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 38 - O Meliboee, deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Pagina 64 - At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantes hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. 20 Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Pagina 77 - Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent, et liquidi simul ignis ; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis...
Pagina 63 - Ultima Cumaei venit iam carminis aetas : magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. 5 iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna ; iam nova progenies caelo demittitur alto.
Pagina 67 - Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Pagina 97 - Omnia fert aetas, animum quoque ; saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles : nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
Pagina 71 - Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae, ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis...
Pagina 45 - ... o crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ? nil nostri miserere ? mori me denique coges. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant, nunc virides etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rapido fessis messoribus aestu 10 allia serpyllumque herbas contundit olentes ; at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Pagina 72 - Candidus insuetum miratur limen Olympi sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis . ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas . nec lupus insidias pecori nec retia cervis ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis.
Pagina 97 - Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, astrum, quo segetes gauderent frugibus et quo duceret apricis in collibus uva colorem. Insere, Daphni, piros ; carpent tua poma nepotes.

Informazioni bibliografiche