Immagini della pagina
PDF
ePub

HANDBUCH

der

RÖMISCHEN EPIGRAPHIK

von

CARL ZELL,

Professor an der Universität zu Heidelberg, grossh. bad. Geh. Hofrath, Ritter des

Zähringer Löwenordens.

Erster Theil:

AUSWAHL RÖMISCHER INSCHRIFTEN.

HEIDELBERG.

Universitätsbuchhandlung von Karl Winter.

1850.

INSCRIPTIONUM ROMANARUM

CUM

MONUMENTIS LEGALIBUS FERE OMNIBUS.

EDIDIT

CAROLUS ZELL,

PROFESSOR UNIVERSITATIS HEIDELBERGENSIS.

HEIDELBER GAE.

Sumtibus CAROLI WINTER.

MDCCCL.

BONI LIBR.

11.0EC 1970 OXFORD

H

PRAEFATIO.

Abhinc amplius quadraginta annis Frid. Aug. Wolfius exoptavit, ut novus aliquis existeret Fleetwoodius, qui delectum inscriptionum ad hanc literarum antiquarum partem cognoscendam aptum ederet, eademque via multas antiquitatis reliquias scitu dignissimas in memoriam eraditorum et usum revocaret. *) Sane mirandum est, huic celeberrimi viri desiderio per tantum temporis spatium a nullo philologorum nostratium, qui typographorum prela tantopere fatigamus, esse satisfactum. Nam Jo. Casp. Orellii Amplissima inscriptionum selectarum Collectio, qua doctissimus editor tam praeclare de hoc studiorum genere meruit, et ipsa viginti demum annis post Wolfii votum sive potius commonitionem secuta est, eademque ultra unius modici voluminis mensuram a Wolfio significatam excedit atque vel in hac sua ubertate defectu quodam monumentorum inprimis legalium laborat. Neque vero solum eiusmodi inscriptionum delectus apud nos desiderabatur, sed etiam opus aliquod, quo literarum studiosis via ad doctrinam epigraphicae, quae dicitur, romanae percipiendam patefieret et muniretur, quale in graecis literis Franzio nunc debemus. Itali quidem, qui semper in hoc genere principatum tenuerunt inde a Fabretto usque ad Borghesium, Labusium, quos honoris causa nomino, alios horum studioruin laude nunc florentes, . praeclara huius doctrinae adminicula iam iudum in egregiis Franc. Anton. Zachariae et Steph. Anton. Morcelli **), doctissimorum Societatis Jesu sodalium, lucubrationibus habent,

*) F. A. Wolf. Von einer milden Stiftung Trajans, vorzüglich nach Inschriften (Berlin. 1808.), in Praefatione: „Schon längst hatten junge Philologen zu wünschen, es möchte ein neuer Fleetwood ihnen eine, zu dem Studium der Epigraphik einleitende, Auswahl von Inscriptionen besorgen, wodurch zugleich allerlei lehrreiche und schätzbare Bruchstücke des Alterthums in erneuten Umlauf kommen würden.“ Liber a Wolfio significatus est Guilelm. Fleetwood Sylloge inscriptionum antiquarum. Londini. 1661. 8.

**) Prior liber editoris nomine in titulo non addito ita inscribitur : Instituzione antiquario-lapidaria osia Introduzione allo studio delle antiche latine iscri

« IndietroContinua »