Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

Impenfis J. WOOD, bibliopolae, ad Miltoni infignia,
in area vulgò dicta THE ROYAL EXCHANGE; apud
quem aliofque bibliopolas venales proftant.

M. DCC. LXIV.

[ocr errors]

(RCPYR) 2877 1764

TYPOGRAPH US

LECTORI BENEVOLO

S. P. D.

Q

UUM hanc T. Livii, Latinorum hiftoricorum principis, in minori forma editionem primo fufciperemus, fedulo enitendum duximus, ut ea fimul nitida, et ad optimas editiones caftigata, atque à mendis maculifque, quantum in nobis erat, prodiret immunis: ita enim non folum pueris, quorum affiduo teritur ufu, bene confultum, fed et viris ingenii cultioris rem pergratam factum iri cenfebamus, fi fcriptorem hunc nobiliffimum emaculatum ac mole fatis commoda, ad manus habendi occafio fubminiftraretur: hoc igitur ut fieret, quid à nobis praeftitum fit, paucis habeto. Quantis laboribus à renatis ufque literis artifque typographicae inventione infudarint viri docti, ut nativo fuo fplendori reftitueretur auctor à librariis multimodis male exceptus, et quot qualefque viri in hac palaeftra luctati fint, hic loci fufius enarrare longum effet, ac quidem minus neceffarium, quum aliunde fatis notum fit. At dicere liceat quod, poft omnium qui praecefferunt curas, ante Carolum Sigonium Livius in Livio femper defiderari vifus fit. Is autem multiplici eruditione imbutus, magnaque induftria opus aggreffus, labes perplures fuftulit, fcripturamque longe quam antea finceriorem reddidit. Alii deinde varii varia fuppeditarunt hinc inde remedia et emendationes; fed qui attentius totum quod exftat Liviani operis retractavit, lucemque et elegantiam locis quamplurimis conciliavit ac reftituit, erat

[blocks in formation]
[ocr errors]

Jo. Frid. Gronovius, qui ex manufcriptorum et editiónum vetuftiorum collatione quamplurima emendavit, ac. faepius, ubi haec auxilia eum deftituebant, ex ingenio, quo pollebat acerrimo, fuppetias feliciffime, ut plurimum, arceffivit; ita ut eum, tanquam de Livio optime meritum lubenter omnes deinceps agnoverint. Filius quoque ejus Ja. Gronovius emendationes haud paucas, tam ex MSS. quam ex ingenio, fuperaddidit,, quibus tamen Raphael Fabrettus, tanquam fomniis et titivilitiis, injuriofius obtrectavit. Nuper demum doctiffimus Arnaldus Drakenborch, Gronovii veftigiis inhaerens,. poft alios varios codices, tam editos quam manufcriptosinter fe collatos, ad incudem omnia denuo revocavit; unde accuratiffimam, quae hactenus ufquam lucem confpexit, editionem dedit; in qua, quod ad Gronovii laudes ampliandas magnopere confert, conjecturas ejus haud raro pro candore fuo probavit firmavitque. Ad illam igitur Drakenborchii praecipue, non magis ex aliorum opinione, quam ex animi noftri fententia, editionem quam damus exigere vifum eft: quocirca viri illius induftriae omnino fere tribuendum venit, fi haec aliis in minori forma anteferenda fuerit. Non adeo tamen ar◄ te nos conftringi paffi fumus, ut ne latum unguem ab eo, recedere auderemus, ubi ratio id pofcere videbatur:. quaedam enim mutanda monuit et oftendit cl. Kenne-thus Mackenzie caufarum patronus, in collegio Edinb.. juris civilis P. P. vir non folum in jurisprudentia, fed, et in quocumque bonarum literarum genere apprime. verfatus, quae abfque haefitatione in textum recepimus, v. g. lib. v. cap. 51. ubi prius legebatur, Non, fi me fenatufconfulto populique juffu revocaretis, rediturns unquam fuerim; ille, ex variis lectionibus. MSS. codicum per ipfum Drakenborchium notatis, elicit, Non fi millies fenatufconfulto populique juffu re-. vocaretis: codex enim Florent. habet, Non si mille. SICS. at Voff. pr. Leid. 2. et. Lovel. 1. Non fimile fenatufconfulto populique juffu. Leid. pr.. Non fimile fic populique juffu. Harlei. pr. Non fim ille fic popu lique juffu. Klockian. Non fimiles cum populi jussu.... Lovel. 4. Non fine me fenatufconfulti populique juffu.. Vocabula

Vocabula, viz. fi millies, ex fenfu parum perfpecto, in MSS. pravè divifa fatis eft perfpicuum. Libro quoque decimo, cap. 30. legebatur, Sed fuperjecere quidam augendo fidem; qui in hoftium exercitu peditum quadraginta millia, trecentos triginta, equitum fex millia, mille carpentorum fcripfere fuiffe; idque ex emendatione Sigonii, quam pofteriores omnes huc ufque amplexi funt. Certe Livium hic loci de numero, fupra quod credi potuit ingenti, fcriptores quofdam redarguere, ex ipfis ejus verbis conftat. Atqui in numeris hifce nihil fidem fuperat: neque MSS. à Drakenborchio collati numerum peditum incredibilem exhibent. Ille verò aliter fe olim habuiffe codices Livianos edocuit per teftes fatis locupletes, Paulum, viz. Orofium, in hift. lib. iii. cap. 21. et Paulum Diaconum ad annum ab U. C. CDL. quorum verba funt, Gallorum et Samnitium pedi tum cxL. millia cccxxx. equitum verò XLVII. millia, Livius refert, et carpentarios mille in armis contra aciem ftetiffe Romanam. Suos ergo numeros Livio restituere haud dubitavimus, ut legeretur: Sed fuperjecere quidam augendo fidem qui in hoftium exercitu peditum centum quadraginta millia trecentos triginta, equitum fex et quadraginta millia, mille carpentorum fcripfere fuiffe: Ita Livium eorum fidei, qui tantum numerum prodiderunt, meritò derogaffe palam eft. In aliis quoque minutioribus, at paucis illis quidem, à Drakenborchio receffimus, in pluribus fortè receffuri, non conjecturis quidem, quod periculofum foret, fed codicum auctoritate freti, ni metueremus ne critici morofiores nobis proinde negotium facefferent. Quid quod in ipso libri primi limine primo aqua nobis haerebat, utrùm cum editis Ænea Antenoreque, an verò cum manufcriptis plerifque Eneae Antenorique omne jus belli Achivos abftinuiffe, dicendum foret: variatio enim haud ejusmodi eft, ut librariis referendam hanc MSS. lectionem facile fufpicareris; iis enim minùs ufitatam loquendi. formam ufitatiore commutare solenne ferè eft, infolendiorem rariffimè ufurpant. Quicquid fit, vulgatam retinuimus; licet cl. Crevier alteram lectionem haud temere, tot manufcriptorum praefidio fuffultus, in

fplendi

« IndietroContinua »