Immagini della pagina
PDF
ePub

OPERA OMNIA

EX RECENSIONE

JO. AUG. ERNESTI

QUI ET NOTAS SUAS

ADJECIT.

VOLUMINIS SECUNDI

PARS SECUNDA.

ORATIONE S.

OXONII,

EXCUDEBANT COLLINGWOOD ET SOCII.

Prostant venales apud W. H. LUNN, J. MACKINLAY, J. MAWMAN, W. MILLER, T. PAYNE, R. H. EVANS, J. FAULDER, Londini; et J. COOKE, J. PARKER, Oxonii.

MDCCCX.

John S.Lawrence Estate

5-15-1925

[blocks in formation]

Casare et Bibulo Coss. accusatus est de repetundis L. Flaccus, qui Asiam triennium pro Prætore obtinuerat, a D. Lælio. Inter ejus defensores (nam tum tribus fere actionibus causæ perorabantur, uti e Cicerone discimus,) fuit Cicero; quo Consule Prætor fuerat Flaccus, Ciceronemque in vindicanda conjuratione juverat. Defensionis autem hæc est ratio, ut partim a superioris vitæ innocentia, a summis in rempubl. meritis ducatur, partim a Græcorum testium in uni→ versum omnium, tum horum inprimis, levitate, qui contra Flaccum testimonii dicendi causa ex Asia Romam venerant. In quo cum videretur eos offendere aut certe minime consentientes habere, qui Græcos vehementer admirabantur, summo artificio magnam Græcis laudem concedit ingenii, inventarum et perfectarum artium, eloquentiæ, fidem autem negat. Diluuntur deinde etiam alia crimina; tanquam, quod aurum avertisse, quod Judæi Hierosolymam mittere solebant quotannis, religionis causa, et civibus Rom. quibusdam injuriam fecisse dicebatur.

CUM in maximis periculis hujus urbis atque imperii, gra- 1 vissimo atque acerbissimo reipublicæ casu, socio atque ad-1 jutore consiliorum periculorumque meorum, L. Flacco, cadem a vobis, conjugibus, liberis vestris, vastitatem a templis, delubris, urbe, Italia depellebam: sperabam, judices, i honoris potius L. Flacci me adjutorem futurum, quam miseriarum deprecatorem. Quod enim esset præmium dignitatis, quod populus Romanus, cum hujus majoribus semper detulisset, huic denegaret: cum L. Flaccus veterem Valeriæ gentis in liberanda patria laudem, prope quingentesimo anno reipublicæ, retulisset? Sed si forte aliquando 2 aut beneficii hujus obtrectator, aut virtutis hostis, aut laudis invidus exstitisset: existimabam, L. Flacco multitudi

1 honoris potius] Faërnus malebat honorum, quod in Mss. quibusdam invenerat ; nempe ut melius responderet miseriarum: nec displicebat Grævio. VOL. II. P. II.

Male. v. Clav. in h. v. Unus consu.
latus reliquus erat Flacco. nam prætor
tum erat.

3 c

nis potius imperitæ, nullo tamen cum periculo, quam sapientissimorum et lectissimorum virorum judicium esse subeundum. Etenim, quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset non civium solum, verum etiam gentium defensa ac retenta, 2 neminem umquam putavi per eos ipsos periculum hujus fortunis atque insidias creaturum. Quodsi esset aliquando futurum, ut aliquis de L. Flacci pernicie cogitaret: numquam tamen existimavi, judices, D. Lælium, optimi viri filium, optima ipsum spe præditum summæ dignitatis, eam suscepturum accusationem, quæ sceleratorum civium potius odio et furori, quam ipsius virb. tuti atque 3 institutæ adolescentiæ conveniret. Etenim cum a clarissimis viris justissimas inimicitias sæpe cum bene meritis civibus depositas esse vidissem, non sum arbitratus, quemquam amicum reipublicæ, posteaquam L. Flacci amor in patriam perspectus esset, novas huic inimicitias, nulla S accepta injuria, denuntiaturum. Sed, quoniam, judices, multa nos et in nostris rebus et in republica fefellerunt: ferimus ea, quæ sunt ferenda. tantùm a vobis petimus, ut omnia reipublicæ subsidia, totum statum civitatis, omnem memoriam temporum præteritorum, salutem præsentium, spem reliquorum, in vestra potestate, in vestris sententiis, in hoc uno judicio positam esse et defixam putetís. Si umquam respublica consilium, gravitatem, sapientiam, providentiam judicum imploravit: hoc tempore, hoc, 2 inquam, tempore implorat. Non estis de Lydorum, aut Mysorum, aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique venerunt, sed de vestra republica judicaturi, de civitatis statu, de communi salute, de spe bonorum omnium, si qua reliqua est etiam nunc, quæ fortium civium mentes cogitationesque sustentet. omnia alia perfugia bonorum, præsidia innocentium, subsidia reipublicæ, consilia, auxilia, 4 jura 4 ceciderunt. Quem enim alium appellem? quem obtester? quem implorem? Senatumne? at is ipse auxilium petit a vobis, et confirmationem auctoritatis suæ vestræ potestati permissam esse sentit. an equites Romanos? judicabitis principes ejus ordinis quinquaginta, quid cum omnibus senseritis. an populum Romanum? 5 at is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit vobis. Quamobrem, nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, judices, non auctoritatem,

2 neminem unquam putavi per eos ipsos] Facilior esset oratio, si esset sic: per eos ipsos nem. u. p.

3 institute adolescentia] i. e. initiis adolescentiæ, quæ adhuc fuere. Frustra Grævius addi volebat sic.

4 jura ceciderunt] Sic cum Grævio

edidimus ex ipsius Mss. item Guelf. et edd. pr. veteribusque usque ad Manutium. Recentiores occiderunt.

5 at i. q. de nobis p. tradidit vobis] De nobis pro bonis bene Ms. Memmií. nam respondet mox tenuerimus.

a.

quæ amissa est, sed salutem nostram, quæ spe exigua extremaque pendet, tenuerimus: nihil est præterea, quo confagere possimus: nisi forte, quæ res hoc judicio tentetur, p. 147. quid agatur, cui causæ fundamenta jaciantur, judices, non videtis. Damnatus est is, qui Catilinam, signa patriæ infe- 5 rentem, interemit: quid est causæ, cur non is, qui Catilinam ex urbe repulit, pertimescat? repetitur ad pœnam, qui indicia communis exitii excepit: cur sibi confidat is, qui ea proferenda et patefacienda curavit? socii consiliorum, ministri, comitesque vexantur: quid auctores, quid duces, quid principes sibi exspectent? Atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium, mecum potius contendant! utrum tum omnes boni, duces nostri, an comites fuerint ad communem conservandam salutem *

Permulta desunt.

Hunc igitur virum, Læli, quibus tandem rebus oppugnas? 3 Fuit, P. Servilio imperatore, in Cilicia tribunus militum. 6 ea res siletur. Fuit M. Pisoni quæstor in Hispania. vox de quæstura nulla missa est. Bellum Cretense ex magna parte gessit, atque una cum summo imperatore sustinuit. muta est hujus temporis accusatio. Præturæ jurisdictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur. 7 ea vero, in summo et periculosissimo reipublicæ tempore, etiam ab inimicis laudatur. At a testibus læditur. Antequam dico, a quibus, 8 qua spe, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia præditis; dicam de genere universo, et de conditione omnium nostrûm. Per deos immortales! judices, vos, quomodo is, b. qui anno ante Romæ jus dixerat, anno post in Asia jus dixerit, a testibus quæretis ignotis? ipsi conjectura nihil judicabitis? In tam varia jurisdictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum læsæ voluntates. quæ est umquam jacta non suspicio, quæ tamen solet esse falsa, sed iracundiæ vox, aut doloris ? Et is est reus avaritiæ, qui in uber-7 rima re turpe compendium, in maledicentissima civitate, in suspiciosissimo negotio, maledictum omne, non modo crimen effugit? Prætereo illa, quæ prætereunda non sunt: nullum hujus in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniaria contentionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. Quibus igitur testibus ego hosce possum refutare, nisi vobis? 9 Timolites ille vicanus, homo non 8

6 ex urbe repulit] Suspicabar depulit.

7 ea vero in s.] Mss. plerique, etiam noster, et ed. W. at vero, quod Grævius recepit. placebat et Grutero. Sed nimis vicinum est aliud at, unde huc

tractum videtur.

8 qua spe, qua vi] Delevi verba, qua vi, quæ absunt a Mss. plerisque etiam Gu. et ed. W.

9 Timolites ille vicanus] Ex vicanus, quod in Mss. et edd. est, Turneb. Ady.

« IndietroContinua »