Selections from Cicero, with notes, ed. by T.K. Arnold [and others]. |
Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione
Nessuna recensione trovata nei soliti posti.
Parole e frasi comuni
bellum Catilina causā ceteris Cicero cives civitate civium Consul cujus deinde denique dicere ejusmodi eorum erant esset Etenim facere facta factum fore forum fuisse hęc hanc homines hominum huic hujus hunc igitur illa illam ille illi illis illo illud illum ipsi ipsum iste istius istum Italia Itaque judices Klotz Matthię mihi minus multa multis nemo neque nihil nomen nomine nullum nunc omnibus omnium Orat Oration Orelli passage Plin populi Romani posse potius prę Prętor primum prope propter quā quę quas quem Quirites quis quorum quos quum rebus rei publicę rerum Romę Sall salutem satis says semper senatum senatūs Siciliā signa signum sine sint tamen tantum tempore tibi totā unquam unum urbe urbem urbis used Verr Verres verum videtur vobis καὶ
Brani popolari
Pagina 99 - Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis sane, continentur. Quare si res eae, quas gessimus, orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis, de quorum rebus scribitur, haec ampla sunt, tum eis certe, qui de vita gloriae causa dimicant, hoc maximum et...
Pagina 92 - Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum ; et, quasi cognatione quadam, inter se continentur.
Pagina 98 - Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare; poe'tam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poe'tas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.
Pagina 96 - Quam multas nobis imagines non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt ! quas ego 40 mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.
Pagina 97 - Nam ceterae neque temporum sunt, neque aetatum omnium, neque locorum : haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant ; secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium praebent ; delectant domi, non impediunt foris ; pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
Pagina 48 - An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?
Pagina 52 - Servi (mehercule) mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem : tu tibi urbem non arbitraris?
Pagina 96 - Quare quis tandem me reprehendat aut quis mihi jure succenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum ; quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum...