Immagini della pagina
PDF
ePub

sacra quædam, more Atheniensium virginum, reposita in capitibus sustinebant. Canephorae ipsæ vocabantur. Sed earum artificem, quem? quemnam? Recte admones, Polyclitum esse dicebant. Messanam ut quisque nostrum venerat, hæc visere solebat: omnibus hæc ad visendum patebant quotidie: domus erat non domino magis ornamento, quam civitati. C. Claudius, cujus Ædilitatem 6 magnificentissimam scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tamdiu, dum forum Diis immortalibus populoque Romano habuit ornatum; et, quum esset hospes Heiorum, Mamertini autem populi patronus, ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens fuit ad reportandum. Nuper homines nobiles hujusmodi, judices, et quid dico nuper? immo vero modo, ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum, sed ornamentis amicorum; commodis hospitum, non furtis nocentium, ornarent: qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant; non ablata ex urbibus sociorum, quatridui causâ, per simulationem Ædilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant. Hæc 7 omnia, quae dixi, signa, judices, ab Heio e sacrario Verres abstulit: nullum, inquam, horum reliquit, neque aliud ullum tamen, præter unum pervetus ligneum, Bonam Fortunam, ut opinor : eam iste habere domi suae noluit,

IV. Pro Deum hominumque fidem! quid hoc est? quæ hæc causa est, quæ ista impudentia ? Quæ dico signa, antequam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo venit, quin viderit. Tot Praetores, tot Consules in Siciliâ, quum in pace, tum etiam in bello fuerunt; tot homines cujusque modi: non loquor de integris, innocentibus, religiosis: tot cupidi, tot improbi, tot audaces: quorum nemo sibi tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est, qui ex illo sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet. Verres, quod ubique erit pulcherrimum, auferet? nihil habere cuiquam præterea licebit? tot domus locupletissimas domus istius una capiet? Idcirco nemo superiorum attigit, ut hic tolleret? ideo C. Claudius Pulcher retulit, ut C. Verres posset auferre? At non requirebat ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam : facile illo sacrario patrio continebatur: Heio se a majoribus relictum esse sciebat in hereditate sacrorum: non quæ

8 rebat meretricis heredem. Sed quid ego tam vehementer invehor? Verbo uno repellar: Emi, inquit. O dii immortales! præclaram defensionem! Mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur, gemmas coemeret; nihil cuiquam relinqueret! Hæc enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur: emisse. Primum, si id, quod vis, tibi ego concedam, ut emeris, quoniam in toto hoc genere hac unâ defensione usurus es quæro, cujusmodi tu judicia Romæ putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in Præturâ atque imperio tot res, tam pretiosas, omnes denique res, quæ alicujus pretii fuerint, totâ ex provinciâ coemisse? 9 V. Videte majorum diligentiam, qui nihildum etiam istiusmodi suspicabantur; verumtamen ea, quæ parvis in rebus accidere poterant, providebant. Neminem, qui cum potestate aut legatione in provinciam esset profectus, tam amentem fore putarunt, ut emeret argentum; dabatur enim de publico: ut vestem; præbebatur enim legibus mancipium putaverunt; quo et omnes utimur, et non præbetur a populo. Sanxerunt, NE QUIS EMERET, NISI IN DEMORTUI LOCUM. Si qui Romæ esset demortuus? Immo, si quis ibidem. Non enim te instruere domum tuam voluerunt in provinciâ, sed 10 illum usum provinciæ supplere. Quæ fuit causa, cur tam diligenter nos in provinciis ab emptionibus removerent? Hæc judices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem, quum venditori suo arbitratu vendere non liceret. In provinciis, intelligebant, si is, qui esset cum imperio ac potestate, quod apud quemque esset, emere vellet, idque ei liceret, fore, uti, quod quisque vellet, sive esset venale, sive non esset, quanti vellet, auferret. Dicet aliquis: Noli isto modo agere cum Verre: noli ejus facta ad antiquæ religionis rationem exquirere: concede, ut impune emerit, modo ut bonâ ratione emerit, nihil pro potestate, nihil ab invito, nihil per injuriam. Sic agam. Si quid venale habuit Heius, si id, quanti æstimabat, tanti vendidit: desino 11 quærere, cur emeris. VI. Quid igitur nobis faciendum est? Num argumentis utendum in re ejusmodi ? Quærendum est, credo, Heius iste num æs alienum habuerit, num auctionem fecerit: si fecit, num tanta

difficultas eum rei nummariæ tenuerit; tanta egestas, tanta vis presserit, ut sacrarium suum spoliaret, ut deos patrios venderet. At hominem video auctionem fecisse nullam; vendidisse, præter fructus suos, nihil unquam; non modo in ære alieno nullo, sed in suis nummis multis esse et semper fuisse; si hæc contra, ac dico, essent omnia, tamen illum hæc, quæ tot annos in familiâ sacrarioque majorum fuissent, venditurum non fuisse. Quid, si magnitudine pecuniæ persuasum est? Verisimile non est, ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suæ monumentisque majorum pecuniam anteponeret. Sunt ista: verumtamen abdu- 12 cuntur homines nonnunquam etiam ab institutis suis magnitudine pecuniæ. Videamus, quanta ista pecunia fuerit, quæ potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate, a religione deducere. Ita jussisti, opinor, ipsum in tabulas referre. HÆC OMNIA SIGNA PRAXITELI, MYRONIS, POLYCLITI, HS VI MILIBUS ET D VERRI VENDITA S.E.D. Rettulit. Recita ex tabulis. Juvat me, hæc præclara nomina artificum, quæ isti ad cœlum ferunt, Verris æstimatione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS MDC! Profecto hinc natum est: Malo emere, quam rogare. VII. Dicet aliquis: Quid? 13 tu ista permagno æstimas? Ego vero ad meam rationem usumque meum non æstimo: verumtamen a vobis ita arbitror spectari oportere, quanti hæc eorum judicio, qui studiosi sunt harum rerum, æstimentur: quanti venire soleant quanti hæc ipsa, si palam libereque venirent, venire possent: denique ipse Verres quanti æstimet. Nunquam, si denariis quadringentis Cupidinem illum putasset, commisisset, ut propter eum in sermonem hominum atque in tantam vituperationem veniret. Quis vestrum igitur nescit, quanti hæc æstimentur? 14 In auctione signum æneum non maximum HS XL milibus venire non vidimus? Quid, si velim nominare homines, qui aut non minoris, aut etiam pluris emerint? nonne possum? Etenim qui modus est in his rebus cupiditatis, idem est æstimationis; difficile est [enim] finem facere pretio, si libidini non feceris. Video igitur Heium neque voluntate, neque difficultate aliquâ temporis, nec magnitudine pecuniæ adductum esse, ut hæc signa ven

deret; teque istâ simulatione emptionis, vi, metu, imperio, fascibus, ab homine eo, quem una cum ceteris sociis non solum potestati tuæ, sed etiam fidei populus Romanus commiserat, eripuisse atque abstulisse. 15 Quid mihi tam optandum, judices, potest esse in hoc crimine, quam ut hæc eadem dicat ipse Heius? Nihil profecto sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus Mamertina civitas istum publice communi consilio sola laudat: omnibus iste ceteris Siculis odio est: ab his solis amatur. Ejus autem legationis, quæ ad istum laudandum missa est, princeps est Heius (etenim est primus civitatis): ne forte, dum publicis 16 mandatis serviat, de privatis injuriis reticeat.

Hæc

quum scirem et cogitarem, commisi tamen, judices, Heio: produxi eum primâ actione: neque id tamen ullo periculo feci. Quid enim poterat Heius respondere, si esset improbus, si sui dissimilis? Esse illa signa domi suæ, non esse apud Verrem? Qui poterat quicquam ejusmodi dicere? Ut homo turpissimus esset impudentissimeque mentiretur, hoc diceret, illa se habuisse venalia, eaque se, quanti voluerit, vendidisse. Homo domi suæ nobilissimus, qui vos de religione suâ ac dignitate vere existimare maxime vellet, primo dixit, se istum publice laudare, quod sibi ita mandatum esset: deinde neque se illa habuisse venalia, neque ullâ conditione, si, utrum vellet, liceret, adduci unquam potuisse, ut venderet illa, quæ in sacrario fuissent a majoribus suis relicta et tra17 dita. VIII. Quid sedes, Verres? quid exspectas? quid te a Centuripinâ civitate, a Catinensi, ab Halæsinâ, Tyndaritanâ, Hennensi, Agyrinensi, ceterisque Siciliæ civitatibus circumveniri atque opprimi dicis? Tua te altera patria, quemadmodum dicere solebas, Messana circumvenit: tua, inquam, Messana, tuorum adjutrix scelerum, libidinum testis, prædarum ac furtorum receptrix. Adest enim vir amplissimus ejus civitatis, legatus hujus judicii causâ domo missus, princeps laudationis tuæ qui te publice laudat: ita enim mandatum atque imperatum est.-Tametsi, rogatus de cybæâ, tenetis memoriâ, quid responderit: ædificatam publicis operis, publice coactis, eique ædificandæ publice Mamertinum senatorem præfuisse.-Idem ad vos privatim, judices, confugit utitur hac lege, quâ judicium est, communi

arce sociorum. Tametsi lex est de pecuniis repetundis, ille se negat pecuniam repetere, quam ereptam non tantopere desiderat: sacra se majorum suorum repetere abs te dicit: deos penates te patrios reposcit. Ecqui 18 pudor est? ecquæ religio, Verres? ecqui metus? Habitasti apud Heium Messanæ : res illum divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano facere vidisti: non movetur pecuniâ: denique quæ ornamenti causâ fuerunt, non requirit: tibi habe Canephoros: deorum simulacra restitue. Quæ quia dixit, quia tempore dato modeste apud vos socius amicusque populi Romani questus est: quia religioni suæ non modo in diis patriis repetendis, sed etiam in ipso testimonio ac jurejurando, proximus fuit: hominem missum ab isto scitote esse Messanam de legatis unum, illum ipsum, qui navi istius ædificandæ publice præfuit, qui a senatu peteret, ut Heius afficeretur ignominiâ. IX. Homo amentissime, 19 quid putasti? Impetraturum te? Quanti is a civibus suis fieret, quanti auctoritas ejus haberetur, ignorabas? Verum fac te impetravisse; fac aliquid gravius in Heium statuisse Mamertinos: quam putas auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum, quem constet verum pro testimonio dixisse, pœnam constituerint? Tametsi quæ est laudatio ista, quum laudator interrogatus lædat necesse est? Quid? isti laudatores tui, non testes mei sunt? Heius est laudator: læsit gravissime. Producam ceteros: reticebunt, quæ poterunt, libenter: dicent, quæ necesse erit, ingratis. Negent isti onerariam navem maximam ædificatam esse Messanæ ? negent, si possunt. Negent ei navi senatorem Mamertinum publice præfuisse? utinam negent! Sunt etiam cetera, quæ malo integra reservare, ut quam minimum dem illis temporis ad meditandum confirmandumque perjurium. Hæc tibi laudatio procedat in numerum : 20 hi te homines auctoritate suâ sublěvent: qui te neque debent adjuvare, si possint; neque possunt, si velint: quibus tu privatim injurias plurimas contumeliasque imposuisti: quo in oppido multas familias totas in perpetuum infames tuis stupris flagitiisque fecisti. At publice commodasti. Non sine magno quidem reipublicæ provinciæque Siciliæ detrimento. Tritici modium LX milia empta populo Romano dare debebant et solebant: abs

« IndietroContinua »