Immagini della pagina
PDF
ePub

materials of great value; and I cannot but hope that the whole series, or whatever part of it I may execute, will form a useful addition to our English School-books?

T. K. A.

Lyndon, June 12, 1847.

1 The notes on the first Oration are generally from Orelli (in substance), even when the initial 0. is not appended. In the later Orations those without an initial letter appended are generally from Matthia.

LIST OF ABBREVIATIONS..

B. = Bloch.

K. = Klotz.

M. = Matthiæ.

0. = Orelli.

S. = Stürenburg.
2. = Zumpt

SELECTIONS FROM CICERO.

PART I.

I. ACCUSATIONIS IN C. VERREM

LIBER QUARTUS.

DE SIGNIS.

ARGUM.— Hoc in libro Cicero quum alia Siciliæ ornamenta publica pariter ac privata, tum maxime Deorum signa, a Verre per furtum abacta, et falsam esse coarguit defensionem Hortensii, coempta illa esse contendentis. Nam neque per leges licere magistratibus in provinciis mercari quidquam, et ea esse pretia, ut bona non possint non rapta judicari. I. VENIO nunc ad istius, quemadmodum ipse ap- 1 pellat, studium ; ut amici ejus, morbum et insaniam ; ut Siculi, latrocinium. Ego, quo nomine appellem, nescio : rem vobis proponam ; vos eam suo, non nominis pondere penditote. Genus ipsum prius cognoscite, judices; deinde fortasse non magnopere quæretis, quo id nomine appellandum putetis. Nego in Siciliâ totâ, tam locupleti, tam vetere provinciâ, tot oppidis, tot familiis tam copiosis, ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmam aut margaritam, quicquam ex auro aut ebore factum, signum ullum æneum, marmoreum, eburneum, nego ullam picturam neque in tabulâ, neque in textili, quin conquisierit, inspexerit; quod placitum sit, abstulerit. Mag. 2 num videor dicere: attendite etiam, quemadmodum dicam. Non enim verbi, neque criminis augendi causâ complector omnia : quum dico, nihil istum ejusmodi rerum in totâ provinciâ reliquisse, Latine me scitote,

Cic. P. I.

B

non accusatorie loqui. Etiam planius: nihil in ædibus cujusquam, ne in oppidis quidem ; nihil in locis communibus, ne in fanis quidem ; nihil apud Siculum, nihil apud civem Romanum; denique nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque privati neque publici,

neque profani neque sacri, totâ in Siciliâ reliquisse. 3 Unde igitur potius incipiam, quam ab eâ civitate,

quæ tibi una in amore atque in deliciis fuit ? aut ex quo potius numero, quam ex ipsis laudatoribus tuis ? Facilius enim perspicietur, qualis apud eos fueris, qui te oderunt, qui accusant, qui persequuntur, quum apud tuos Mamertinos inveniare improbissimâ ratione esse prædatus. II. C. Heius est Mamertinus (omnes hoc mihi, qui Messanam accesserunt, facile concedunt) omnibus rebus illà in civitate ornatissimus. Hujus domus est vel optima Messanæ, notissima quidem certe, et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis. Ea domus ante istius adventum ornata sic fuit, ut urbi quoque esset ornamento. Nam ipsa Messana, quæ situ,

mænibus, portuque ornata sit, ab his rebus, quibus iste 4 delectatur, sane vacua atque nuda est.

Erat apud Heium sacrarium magnâ cum dignitate in ædibus, a majoribus traditum, perantiquum ; in quo signa pulcherrima quattuor, summo artificio, summâ nobilitate, quæ non modo istum hominem, ingeniosum et intelligentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas appellat, delectare possent: unum Cupidinis marmoreum Praxiteli.—Nimirum didici etiam, dum in istum inquiro, artificum nomina. Idem, opinor, artifex ejusdemmodi Cupidinem fecit illum, qui est Thespiis, propter quem Thespiæ visuntur: nam alia visendi causa nulla est. Atque ille L. Mummius, quum Thespiadas, quæ ad ædem Felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo

oppido signa tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, 5 quod erat consecratus, non attigit. III. Verum, ut ad

illud sacrarium redeam, signum erat hoc, quod dico, Cupidinis e marmore : ex alterâ parte Hercules, egregie factus ex ære. Is dicebatur esse Myronis, ut opinor : et certe. Item ante hos deos erant arulæ, quæ cuivis religionem sacrarii significare possent. Erant ænea duo præterea signa, non maxima, verum eximiâ venustate, virginali habitu atque vestitu, quæ manibus sublatis

« IndietroContinua »