Immagini della pagina
PDF
ePub

gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere; rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, 5 divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Operae pretium est, quom domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, 10 domos suas gloria decorabant, neque victis quidquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi contra ignavissumi homines per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant; proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti. 15

13. Nam quid ea memorem, quae nisi his qui videre nemini credibilia sunt, a privatis conpluribus subvorsos montis, maria constructa esse. Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido 20 stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat; viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia exquirere, dormire prius quam somni cupido esset, non famem aut sitim neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea 25 omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus inbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

K.

2. pro probro V.

16. iis V.

14. hostibus reliquerunt V. hostibus reliquerant 18. constrata V. - 19. (habere honeste Arusianus p. 216). 22. pati muliebria V. K.

27. facinora maiora V.

30

14. In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas kabebat. Nam quicunque inpudicus, adulter, ganeo manu, 5 ventre, pene bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili 10 alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, hi Catilinae proxumi familiaresque erant. Quodsi quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque inlecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume 15 adulescentium familiaritates adpetebat; eorum animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut quoiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum 20 illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos qui ita existumarent, iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis quam quod quoiquam id compertum foret, haec fama valebat.

25 15. Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiuscemodi contra ius fasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillae, quoius praeter formam nihil unquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat,

1. In tanta itaque tamque c. V. In tanta itaque c. K. 2. flagitiosorum atque facinorosorum V. 4. ganeo, alea, manu V. 9. civili sanguine V. — 12. vacuus a culpa V. 13. amicitias V. 15. horum V. — 17. uti cuiusque K. 23. quam cuiquam V. 29. laudavit bonus V.

timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinoris maturaudi. Namque animus inpurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat;5 ̊ ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur colos exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus; prorsus in facie voltuque vecordia inerat.

16. Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis 10 testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia imperabat; si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare; scilicet, 15 ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores 20 civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus; Gn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes; senatus nihil sane intentus; tutae tranquillaeque res omnes; sed ea prorsus opportuna 25 Catilinae.

17. Igitur circiter Kalendas Iunias, L. Caesare et G. Figulo consulibus, primo singulos adpellare, hortari alios, alios temptare; opes suas, inparatam rem publi

3. fuisse causa V. 6. conscientia scelerum V. - 6. color eius V. 10. illexerat multis modis, mala K, Cn. V. K.

22. exercitus erat V.

[merged small][ocr errors][merged small]

cam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurimum audaciae inerat. Eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Au5 tronius, L. Cassius Longinus, G. Cethegus, P. et Servius Sullae, Servi filii, L. Vargunteius, Q, Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, G. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis 10 et municipiis, domi nobiles. Erant praeterea conplures paullo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut aliqua necessitudo. Ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat; quibus 15 in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse; quia Gn. Pompeius invisus ipsi magnum exercitum ductabat, quoiusvis opes 20 voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.

18. Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit; de qua quam verissume 25 potero, dicam. L. Tullo et M'. Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla designati consules, legibus ambitus interrogati poenas dederant. Post paullo Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverat.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][graphic]

Erat eodem tempore Gn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ia-5 nuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus conreptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita,

rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus per-10 niciem machinabantur. Quodni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.

15

19. Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est, adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Gn. Pompeio cognoverat. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat; quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat; simul quia 20 boni conplures praesidium in co putabant, et iam tum potentia Pompei formidolosa erat. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt qui ita dicunt, imperia eius iniusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati; 25 alii autem equites illos Gn. Pompei veteres fidosque clientis voluntate eius Pisonem adgressos; nunquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia

6. L. Torquatum et L. Cottam V. (contra Fastos consulares). 7. correptis fascibus V. 11. Quod nisi V. - 13. Romanam K. 14. res frustra V. Pompei V. K. 27. ex voluntate V.

17. M. Crasso V.

20. et simul quod V. in provincia iter faciens cet. V. —

28. fecisse, saepe imperia V.

--

22. Cn.

25. nequisse V.

« IndietroContinua »