Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

atque coloniae patebunt; sin metu cesserimus, eadem illa advorsa fient: neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet; nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus: illis super-5 vacaneum est pro potentia paucorum pugnare. Quo audacius adgredimini, memores pristinae virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere; potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes exspectare: quia illa foeda atque intoleranda viris 10 videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relinquere voltis, audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, quom arma, quis corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. Semper in proelio is maxumum est peri-15 culum, qui maxume timent; audacia pro muro habetur. Quom vos considero, milites, et quom facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vostra me hortantur; praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis, facit. Nam multitudo hostium ne 20 circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quodsi virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete, inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.>>

59. Haec ubi dixit, paullulum commoratus, signa canere iubet, atque instructos ordines in locum aequum

25

1. coloniae atque municipia K. si V. G.

[ocr errors]

eadem] omnia V. 3. texere V. 6. pugnare pro potentia paucorum V. K. - 8. nobis V. G. -10. spectare V. 15. Semper his in proelio V. is K. 18. spes me V. 22. cavete, ne V. - 23. sicuti pecora, potius V.

14. quibus V.

om.

deducit. Dein, remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam, uti planities erat inter sinistros montis et ab dextera rupis 5 aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius conlocat. Ab his centuriones, omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. G. Manlium in dextera, Faesulanum quendam 10 in sinistra parte curare iubet; ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico G. Marius in exercitu habuisse dicebatur. At ex altera parte G. Antonius, pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. 15 cohortis veteranas, quas tumulti causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. Ipse equo circumiens, unum quemque nominans adpellat, hortatur, rogat, ut meminerint, se contra latrones inermis, pro patria, pro liberis, pro aris atque 20 focis suis certare. Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat; ea commemorando militum animos accendebat.

Ille

25 60. Sed ubi, omnibus rebus exploratis, Petreius tuba signum dat, cohortis paullatim incedere iubet, idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde a ferentariis proelium conmitti posset, maxumo clamore

qua K.

[blocks in formation]

18. uti K.

1. Deinde K. 4. rupes Cod. Basil. a pr. m. rupe V. G. 9. et Faesulanum V. 15. veteranas cohortes V. tus bpet. sed in t. tumulti fuerat." G. 17. circuens V. (19. inermis firmat Arusianus p. 218. inermos Cortius.) 22. gloria magna V. 26. iubet; idem V. G.

20. cernere K.

cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res geritur. Veterani, pristinae virtutis memores, cominus acriter instare; illi haud timidi resistunt; maxuma vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima acie versari, laborantibus subcurrere; integros pro5 sauciis accersere, omnia providere, multum ipse puguare, saepe hostem ferire; strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit, eosque 10 perturbatos atque alios alibi resistentes interficit; deinde utrimque ex lateribus ceteros adgreditur. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. Postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt Catilina, memor generis atque pristinae suae dignitatis, in confertissumos 15 hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

61. Sed confecto proelio, tum vero cerneres, quanta audacia quantaque vis animi fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere, quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. Pauci 20 autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paullo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paullulum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu retinens. 25 Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. Neque tamen

2. res agitur V. cum Einsied. Turic. 6. arcessere V. 11. dein V. 13. Postquam Catilina fusas copias seque relictum cum paucis videt V. 15. dignitatis suae V. om. suae K. 18. animi vis V. - 19. pugnando vivus V. - 24. ferocitatemque V. 28. vitae hostiumque V.

1

exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat. Multi autem, qui de castris visundi aut spoliandi gratia 5 processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.

4. e castris V.

C. SALUSTI CRISPI

BELLUM

IUGURTHINUM.

53

1. Falso queritur de natura sua genus humanum quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias, magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed 5 dux atque imperator vitae mortalium animus est, qui, ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere quoiquam potest. Sin captus pravis cu-10 pidinibus ad inertiam et voluptatis corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paullisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur; suam quisque culpam actores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus bonarum rerum 15 tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt; neque re

[blocks in formation]
« IndietroContinua »