Immagini della pagina
PDF
ePub

DL 2 1880

Lowell fund.

HENRICO GUTMANNO

ELEGANTISSIMO TACITI INTERPRETI

CONSTANTI LIBERTATIS AMATORI

OPTIMO AMICO

D. D.

Io. CASPAR ORELLIUS.

PRAEFATIO.

Cum Salustii libros quotannis interpretemur discipulis Gymnasii Turicensis, alii autem aliis exemplis, et interdum pessimis, non sine magno ipsorum incommodo magistrique taedio adhuc uti soliti sint, post ingratissimam decennii experientiam unum idemque cunctis commendare ac proponere satius tandem visum est. Quo in proposito exsequendo, sedulo inter se comparatis Gerlachii et Kritzii curis, de utriusque sententia singulis in locis iudicium integrum atque ab omni partium studio liberum exercere conatus sum, modo hunc, modo illum, aliquoties etiam alias codicum auctoritates ab ambobus reiectas ita secutus, quemadmodum sensus scriptoris eiusque consuetudo requirere videbatur. Rationes quidem perpetui huius delectus ideo addi non licuisse, quod libellus ipse parvus esse parvoque pretio vendi debebat, sane doleo. Quod autem praeterea addidi integram varietatem editionis Victorianae longe rarissimae (Florentiae. M. D. LXXVI. 8°.), idcirco feci, quod criticis denuo proponere volebam Salustii scripta, qualia ante Gruterum, vel si hunc respicere minus dignentur, ante Cortium huiusque egregios correctores, Basileensem alterum, alterum Erfurtensem, volgo lege

VI

bantur: ludorum vero magistris eadem varietas satis benignam, ut opinor, materiem de glossematis, interpolationibus omnisque generis corruptelis cum auditoribus disputandi praebebit.

Orationes quoque et epistolas ex Historiarum libris deperditis ab antiquissimo Codice Vaticano N. 3864. Sec. X. servatas, separatim olim a me editas, postea ex eodem Codice ceterorum omnium άoxeτúл in usum meum ab optimo amico, Theodoro Heyse, fideliter descriptas Velleioque meo additas, hic repetii, scriptura tantum mutata locisque nonnullis vel ex aliorum criticorum vel propria sententia correctis. Sed ex eodem Codice etiam Pseudosalustii ad Caesarem epistolas, declamatori alicui Frontoniano sive antiquario tribuendas, propter hanc unam rationem accurate exprimere placuit, quod vix aliam occasionem in posterum mihi oblatum iri putabam, qua hoc quamvis tenue ac falsum Latinae antiquitatis monumentum ea tandem forma ederem, quam unam veram atque integram esse duco. Haec igitur propria huius libelli dos est.

[ocr errors]

Quo facilius autem Salustii Catilina ubique comparari posset cum Ciceronis illa oratione luculenta atque utili rei publicae, quam unam a consule in patriae hostem habitam atque postea scriptam editam novit Salustius: nam reliquas tres ex aigéoεi quadam mihi cum aliquot amicis communi, ut subditicias equidem nihil moror: eam quoque subiecta varietate

« IndietroContinua »