Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALUSTI CRISPI

ORATIONES ET EPISTOLAE

EX

HISTORIARUM LIBRIS.

INDE X.

I. ORATIO LEPIDI COS. AD POPULUM ROMANUM. Ex Historiarum libro I.

II. ORATIO L. PHILIPPI IN SENATU. Ex Historia

rum libro I.

III. ORATIO GAI COTTAE AD POPULUM ROMANUM. Ex Historiarum libro III.

IV. EPISTOLA GN. POMPEI AD SENATUM. Ex Historiarum libro III.

V. ORATIO MACRI TR. PL. AD PL. Ex Historia

rum libro III.

VI. EPISTOLA MITHRIDATIS.

bro IV.

Ex Historiarum li

ORATIO LEPIDI CONSULIS

AD

POPULUM ROMANUM.

Clementia et probitas vestra, Quirites, quibus per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae; ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credendo de aliis circumveniamini -:praesertim quom illi spes omnis 5 in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vestro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat -:aut si provideritis, in vitandis periculis magis quam ulciscendo teneamini. Satellites quidem eius, homines ma-10 xumi nominis, optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberi agere; praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae 15 maiores virtute peperere, subvortunda! Nam quid a Pyrrho Hannibale Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes, neu cu

[merged small][ocr errors][merged small]

nisi legibus pareremus? Quae cuncia scaevus iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, 5 quom plerosque secundae res in miserationem ex ira vortunt. Quin solus omnium post memoriam humani supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset; pravissumeque per sceleris inmanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gra10 vioris serviti a repetunda libertate terremini.

Agendum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vestra penes illos sint: non prolatandum neque votis paranda auxilia; nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus 15 occupata periculosius dimissurum. At ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis honesta aestumet. Itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt: hac 20 tempestate serviundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. Nam quid ultra? quaeve humana superant aut divina inpolluta sunt? Populus Romanus, paullo ante gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agitandi inops despectusque ne 25 servilia quidem alimenta reliqua habet. Sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur, et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites, mercedem scelerum. Leges iudicia aerarium, provinciae reges penes unum, denique necis civium et vitae licentia.

6. humani] V. (Videtur excidisse generis.) hominum G. vissimeque V. — 16. ut] V. uti G.

[blocks in formation]

Simul humanas hostias vidistis et sepulchra infecta sanguine civili. Estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem? quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit, neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi mulie-5 bri ingenio exspectat. Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. Scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene parata prodegerint; nisi 10 approbaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum inlustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono dalam. At obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum; quod quidem scele-15 rum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. Atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto, iure, dominis tamen restituo neque pati consilium est ullam ex civibus praedam esse. Satis illa fuerint, quae 20 rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa. Scelerum et contumeliarum omnium finis sit. Quorum adeo Sullam non poenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.

Neque iam quid existumetis de illo, sed quantum audeatis vereor; ne alius alium principem exspectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et corruptae sunt, sed vestra socordia, † quam raptum iri

10. parta Vatic. sec. - 20. fuerint] V. fuerunt G. — 29. quam raplum iri licet et quam audeas (non: audeat) tum (non: tam) videri felicem] V. audeat tam G. audias Vat. sec. Locus corruptus. Fortasse : quam raptum ire licet ei, quem audias tum videri felicem.

25

« IndietroContinua »