Immagini della pagina
PDF
ePub

potestatem restitui, ex qua omnes discordiae accensae. Pessume omnium atque inpudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? quoi nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam. Alterum consulatum petis, quasi primum reddideris; bello concordiam quae-5 ris, quo parta disturbatur; nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. Ut te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! Qui, quando talis es, maneas in sententia et retineas arma te hortor; neu prolatandis seditionibus, inquies 10 ipse, nos ́ in sollicitudine adtineas. Neque te provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur. Perge, qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.

Vos autem, patres conscripti, quousque cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma tempta-15 bitis? Delectus advorsum vos habiti; pecuniae publice et privatim extortae; praesidia deducta atque inposita; ex lubidine leges imperantur, quom interim vos legatos et decreta paratis. Quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, quom intelle-20 get se metu magis quam aequo et bono sustentatum. Nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id, armato Lepido, vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt, ea, quom facere possitis, patiamini potius censet. Ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum 25 suadet. Haec si placent, si tanta torpedo animos obpressit, ut obliti scelerum Cinnae, quoius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilominus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis? quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem 30 publicam frustra curant. Agite ut lubet; parate vobis

31. ut] V. uti G.

Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium 5 viris fortibus. Adest novos exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi. Fortuna meliores sequitur: iam illa quae socordia nostra conlecta sunt, dilabentur. Quare ita censeo: Quoniam Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pes10 sumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis aucto

ritatem ad urbem ducit, uti Appius Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent, ne quid res publica detrimenti capiat.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

ORATIO CAI COTTAE

A D

POPULUM ROMANUM.

Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa advorsa fuere; quorum alia toleravi, partim reppuli deorum auxiliis et virtute mea: in quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos. Malae secundaeque res opes, non ingenium mihi mutabant. At5 contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus, per se gravis, curam duplicat, quoi misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. Nam, si parricida vestri sum, et bis genitus hîc deos penatis meos patriamque et summum 10 imperium vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? quin omnia memorata apud inferos subplicia scelere meo vici. A prima adulescentia in ore vostro privatus et in magistratibus egi: qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia voluere, usi 15 sunt; neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui; avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi; quis

4. nunquam] V. neque G.

tur.

victus cum illa simul quom egens alienae opis plura mala exspectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis vix satis gratus videar, si singulis 5 animam, quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors iura naturae sunt: ut sine dedecore cum civibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipiConsules nos fecistis, Quirites, domi bellique inpeditissuma re publica. Namque imperatores Hispaniae 10 stipendium milites, arma frumentum poscunt; et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. Exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur; Macedonia plena hostium est, nec 15 minus Italiae marituma et provinciarum; quom interim vectigalia parva et bellis incerta vix partem sumptuum sustinent: ita classe, quae commeatus tuebatur, minore quam antea navigamus.

Haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite, 20 ut monet ira, subplicium sumite: sin fortuna communis asperior est, quare indigna vobis nobisque et re publica incipitis? Atque ego, quoius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea vobis incommodi demitur: neque mox ingenio corporis honestius quam 25 pro vostra salute finem vitae fecerim. Adsum en C. Cotta consul; facio quod saepe maiores asperis bellis fecere: voveo dedoque me pro re publica, quam deinde quoi mandetis circumspicite. Nam talem honorem bonus nemo volet, quom fortunae et maris et belli 30 ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriundum sit.

6. ut] V. uti G.

10.arma] V. om. G. 20. ut] V. uti G.

Tantummodo in animis habetote non me ob scelus aut avaritiam caesum, sed volentem pro maxumis beneficiis animam dono dedisse. Per vos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate advorsa et consulite rei publicae! Multa cura summo imperio inest, multi ingentes labo-5 res, quos nequidquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, quom omnes provinciae regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.

2. volente V.

--

3. vos] V. vos igitur G. 6. nequiquam V. G.

« IndietroContinua »