Immagini della pagina
PDF
ePub

EPISTOLA CN. POMPEI

AD

SENATU M.

Si advorsus vos patriamque et deos penatis tot labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adulescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et vobis salus quaesita est, nihil amplius in absentem me statuissetis, quam adhuc agitis, patres conscripti, quem contra aetatem proiectum ad bellum saevissumum cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. Hac in spe populus Romanus liberos suos ad bellum misit? haec sunt praemia pro volneribus et totiens ob rem publicam fuso sanguine? Fessus scribundo mittundoque legatos omnis opes et spes privatas meas consumpsi, quòm interim a vobis per triennium vix annuus sumptus datus est. Per deos inmortalis, utrum censetis me vicem aerari praestare, an exercitum sine frumento et stipendio habere posse? Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio quam consilio profectum; quippe qui nomine modo imperi a vobis accepto, diebus quadraginta exercitum paravi hostisque in cervicibus iam Italiae agentis ab Alpibus in Hispaniam submovi. Per eas iter

aliud atque Hannibal, nobis opportunius patefeci. Recepi Galliam, Pyrenaeum, Lacetaniam, Indigetis, et primum inpetum Sertori victoris novis militibus et multo paucioribus sustinui hiememque castris inter saevissumos hostis, non per oppida neque ex ambitione mea egi.5 Quid deinde proelia aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem ? quando res plus valet quam verba. Castra hostium apud Sucronem capta et proelium apud flumen Turiam et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti satis clara 10 vobis sunt: pro quis, o grati patres, egestatem et famem redditis. Itaque meo et hostium exercitui par condicio est; namque stipendium neutri datur: victor uterque in Italiam venire potest. Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis, neu cogatis necessitati-15 bus privatim mihi consulere. Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus praeter maritumas civitates, ultro nobis sumptui onerique. Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit, et nunc 20 malis fructibus ipsa vix agitat. Ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem consumpsi. Reliqui vos estis; qui nisi subvenitis, invito et praedicente me, exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgredientur.

25

1. aliut V.

[ocr errors]

Annibal V.

4. castris] V. in castris G.

2. Lacetaniam] V. Laletaniam G. 9. Turiam] ex historiae fide Ciacconius,

Ursinus, Bongarsius. Durium V. Cortius. 19. ultro] V. quae ultro G.

-

ORATIO

C. LICINI MACRI TR. PL. AD PL.

Si, Quirites, parum existumaretis, quid inter ius a maioribus relictum vobis et hoc a Sulla paratum servitium interesset, multis mihi disserendum fuit, docendique, quas ob iniurias et quotiens a patribus armata 5plebes secessisset utique vindices paravisset omnis iuris sui tribunos plebei. Nunc hortari modo reliquum est et ire primum via, qua capessundam arbitror libertatem. Neque me praeterit, quantas opes nobilitatis solus, inpotens, inani specie magistratus, pellere domi10 natione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes. Sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum vicit, statui certaminis advorsa pro libertate potiora esse forti viro quam omnino non certavisse. Quamquam omnes alii creati pro iure vestro 5 vim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos convortere meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte facere. Itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen aera

a. C. LICINI MACRI] MACRI V. M. LICINI G. dique] V. docendumque G. 6 plebei] PL. V. plebis G. ore V

[blocks in formation]

.

rium exercitus, regna provincias occupavere et arcem habent ex spoliis vostris: quom interim more pecorum vos multitudo singulis habendos fruendos que praebetis, exuti omnibus, quae maiores reliquere; nisi quia vobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc do-5 minos destinatis. Itaque concessere illuc omnes: et mox, si vestra receperitis, ad vos plerique. Raris enim animus est ad ea, quae placent, defendenda: ceteri validiorum sunt. An dubium habetis, num obficere quid vobis uno animo pergentibus possit, quos languidos so- 10 cordesque pertimuere? Nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebei restituit; et, quamquam L. Sicinius primus de potestate tribunicia loqui ausus mussantibus vobis circumventus erat, tamen prius illi invidiam metuere, quam 15 vos iniuriae pertaesum est. Quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scelestum inposuerat servitium, finem mali credebatis. Ortus est longe saevior Catulus. Tumultus intercessit Bruto et Mamerco consulibus; dein 20 C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L. Quintium, vidistis; quantae denique nunc mihi turbae concitantur! Quae profecto incassum agebantur, si prius quam vos serviundi finem, illi dominationis facturi erant: 25 praesertim quom his civilibus armis dicta alia, sed certatum utrinque de dominatione in vobis sit. Itaque cetera ex licentia aut odio aut avaritia in tempus arsere: permansit una res modo, quae utrinque quaesita est et erepta in posterum, vis tribunicia, telum a maioribus 30

5. ipsi] Pomponius Laetus: ipsis V. G.
18. servitum V. -

tuere (sic) V.

-

ut] V. uti G. 15. mit

libertati paratum. Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis, neu nomina rerum ad ignaviam mutantes otium pro servitio adpelletis. Quo iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est con5 dicio: fuisset, si omnino quiessetis. Nunc animum advortere et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt. Quid censes igitur? aliquis vestrum subiecerit. Primum omnium amittundum morem hunc, quem agitis; inpigrae linguae, animi 10ignavi, non ultra contionis locum memores libertatis. Deinde (ne vos ad virilia illa vocem, quo tribunos plebei modo, patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores vostri paravere); quom vis omnis, Quirites, in vobis sit et quae iussa nunc pro 15 aliis toleratis, pro vobis agere aut non agere certe possitis, Iovem aut alium quem deum consultorem exspectatis? Magna illa consulum imperia et patrum decreta vos exsequendo rata efficitis, Quirites, ultroque licentiam in vos auctum atque adiutum properatis. 20 Neque ego vos ultum iniurias hortor; magis uti requiem cupiatis; neque discordias, ut illi criminantur, sed earum finem volens, iure gentium res repeto et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem vestrum praebeatis, cen25 sebo. Gerant habeantque suo modo imperia; quaerant triumphos; Mithridatem, Sertorium et reliquias exsulum persequantur cum imaginibus suis; absit periculum et labos, quibus nulla pars fructus est. Nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vestra pensantur; qua

8. amittundum] Arusianus. G. omittendum V. Dein G. 12. plebei. modo patricium V. (,) G. a. V.

--

11. Deinde] V.

13. qum superscr.

« IndietroContinua »