Immagini della pagina
PDF
ePub

coniuges, agros imperium? convenas olim sine patria, parentibus, peste conditos orbis terrarum: quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant exscindant, 5 omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant. Namque pauci libertatem, pars magna iustos dominos volunt: nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices adfuturi. Tu vero, cui Seleucea, maxuma urbium, regnumque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis 10 nisi dolum in praesens et postea bellum exspectas? Romani arma in omnis habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma sunt; audendo et fallendo et bella ex bellis serendo magni facti. Per hunc morem exstinguent omnia aut occident: quod haud difficile est, si 15 tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem. Teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis regibus latrones gentium obpressisse. Quod uti facias moneo hortorque; neu malis per20 nicie nostra tuam prolatare quam societate victor fieri.

2. parentibus] V. sine parentibus G. pesti Douza. sopotamianos V.

[blocks in formation]

PSEUDOSALUSTI

EPISTOLA E

A D

CAESAREM SENEM

DE RE PUBLICA.

I.

Pro vero antea obtinebat regna atque imperia fortunam dono dare, item alia, quae per mortaleis avide cupiuntur: quia et apud indignos saepe erant quasi per lubidinem data: neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit id verum esse, quod in carmini-5 bus Appius ait, fabrum esse suae quemque fortunae, atque in te maxume, qui tantum alios praegressus es, ut prius defessi sint homines laudando facta tua, quam tu laude digna faciundo. Ceterum ut fabricata, sic virtute parta, quam magna industria haberei decet; ne 10 incuria deformentur, aut conruant infirmata. Nemo enim alteri imperium volens concedit: et quamvis bonus atque clemens sit, qui plus potest, tamen, quia malo esse licet, formeidatur. Id eo evenit, quia plerique rerum potentes pervorse consulunt: et eo se mu-15 nitiores putant, quo illei, quibus imperitant, nequiores fuere. At contra id eniti decet: quom ipse bonus atque strenuus sis, uti quam optumis imperites. Nam pessumus quisque asperrume rectorem patitur. Sed tibi hoc gravius est, quam ante te omnibus, armis parta 20 componere, quod bellum aliorum pace mollius gessisti;

[blocks in formation]

-

suppletum, uti videtur, a Pomponio Laeto, non est in Cod. Vaticano 14. formeidatur] V. formidatur G. Id eo evenit] OR. Ideo evenit V.

[blocks in formation]

ad hoc victores praedam petunt, victi cives sunt. Inter has difficultates evadendum est tibi; atque in posterum firmanda res publica non armis modo neque advorsum hostis, sed, quod multo multoque asperius est, pacis 5 bonis artibus. Ergo omnes magna mediocri sapientia res huc vocat, quae quisque optuma potest, utei dicant. Ac mihi sic videtur: qualeicumque modo tu victoriam composuereis, ita alia omnia futura.

Sed iam, quo melius faciliusque constituas, paucis, 10 quae me animus monet, accipe. Bellum tibi fuit, Imperator, cum homine claro, magnis opibus, avido potentiae, maiore fortuna quam sapientia, quem secuti sunt per suam iniuriam tibi inimici, item quos adfinitas aut alia necessitudo traxit. Nam particeps domi15 nationis neque fuit quisquam, neque, si pati potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. Cetera multitudo volgi more magis quam iudicio, post alius alium quasi prudentiorem secuti. Per idem tempus maledictis ineiquorum occupandae rei publicae in spem adducti ho20 mines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua: et aperte quieteis mortem, rapinas, postremo omnia, quae conrupto animo lubebat, minitari. Ex queis magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te civibus sicuti hostibus uti vident, 25 defluxere; pauci restitere; quibus maius otium in castris quam Romae futurum erat; tanta vis creditorum inpendebat. Sed ob easdem causas inmane dictust, quanti

4. multo multoque] V. multo maius multoque ex supplemento G. pacis bonis] V. bonis pacis G. 5. mediocri] G. mediocris V. - 6. utei] V. uti G. 7. qualeicumque] V. qualicumque G. 8. composuereis] V. sunt pauci per ex supplemento G. 21. quieteis] V. quietis G. dictu est G.

composueris G.
18. ineiquorum] V.
quets] V. quis G.

13. sunt per] V.
iniquorum G.

27. dictust] V.

23.

« IndietroContinua »