Immagini della pagina
PDF
ePub

est; quippe quom illis maiorum virtus partam reliquerit gloriam dignitatem clientelas, cetera multitudo pleraque insiticia sit, sententias eorum a metu libera: ita in occulto sibi quisque alterius potentia carior erit. 5 Libertas iuxta bonis et malis, strenuis atque ignavis optabilis est. Verum eam plerique metu deserunt; stultissumi mortales, quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se quasi victi recipiunt. Igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si 10 numero auctus per tabellam sententiam feret. Tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat: in multitudine et praesidi plus et usus amplior est. Nam fere his tempestatibus alii iudiciis publicis, alii privatis suis atque amicorum negotiis inplicati, haud 15 sane rei publicae consiliis adfuerunt; neque eos magis occupatio quam superba imperia distinuere. Homines nobiles cum paucis senatoriis, quos additamenta factionis habent, quaecunque lubuit probare, reprehendere, decernere, ea, uti lubido tulit, fecere. Verum ubi nu20 mero senatorum aucto per tabellam sententiae dicentur, nae illi superbiam suam dimittent, ubi iis oboediundum erit, quibus antea crudelissume imperitabant.

Forsitan, Imperator, perlectis litteris, desideres, quem numerum senatorum fieri placeat, quoque modo 25 is in multa et varia officia distribuatur; iudicia quoniam omnibus primae classis mittenda putem, quae discriptio, quei numerus in quoque genere futurus sit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Ea mihi omnia generatim discribere haud difficile factu fuit; sed prius laborandum visum est de summa consili, idque tibi probandum verum esse. Si hoc itinere uti decreveris, cetera in promptu erunt. Volo ego consilium meum prudens maxumeque usui esse. Nam 5 ubicunque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama eveniet. Sed me illa magis cupido exercet, uti quocunque modo quam primum res publica adiutetur. Libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro hortorque, ne clarissumus imperator, Gallica gente subacia, 10 populi Romani summum atque invictum imperium tabescere vetustate ac per summam socordiam dilabi patiaris. Profecto, si id accidat, neque tibi nox neque dies curam animi sedaverit; quin insomniis exercitus, furibundus atque amens alienata mente feraris. Nam-15 que mihi pro vero constat omnium mortalium vitam divino numine invisier; neque bonum neque malum facinus quoiusquam pro nihilo haberi, sed ex natura divisa praemia bonos malosque sequi. Interea forte ea tardius procedunt: suus quoique animus ex conscientia 20 spem praebet.

Quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: 0 Caesar, nos te genuimus fortissumi viri, in optuma urbe, decus praesidiumque nobis, hostibus terrorem! Quae multis laboribus et pe-25 riculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissumam, praeterea bonas artis,

1. discribere] V. describere G. factum V. modo et quam G. - adiutetur] V. adiuvetur G.

8. modo quam] V. 12. socordiam] V. G.

discordiam Burnouf. 17. invisier] V. G. invisi Burnouf. 19. divisa]

V. divorsa G.

honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. Pro his amplissumis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus, sed utei libertatem evorsam restituas. Qua re patrata, profecto 5 per gentis omnis fama virtutis tuae volitabit. Namque hac tempestate tametsi domi militiaeque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis est: si vero urbem amplissumo nomine et maxumo imperio prope iam ab occasu restitueris, quis te 10 clarior, quis maior in terris fuerit? Quippe si morbo iam aut fato huic imperio secus accidat, quoi dubium est, quin per orbem terrarum vastitas, bella, caedes oriantur? Quodsi tibi bona lubido fuerit patriae parentibus gratificandi, posteroque tempore, re publica 15 restituta, super omnis mortalis gloria magna tuaque unius mors vita clarior erit. Nam vivos interdum fortuna, saepe invidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demptis obtrectatoribus, ipsa se virtus magis magisque extollit. Quae mihi utilia factu visa sunt quaeque tibi 20 usui fore credidi, quam paucissumis potui, perscripsi. Ceterum deos inmortalis obtestor, uti, quocunque modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eveniat.

po

2. his] G. iis V. - 3. utei] V. uti G. 14. posteroque] V. stero G. Fort. postero quoque. OR. 15. magna] V. agnita G. (Nimirum glutinatoris culpa v. magna difficile lectu factum est, unde interpolarunt agnita.) 18. obtrectatoribus] V. obtrectationibus G.

[blocks in formation]

19. uti

C

M. TULLII CICERONIS

ORATIO IN CATILINAM.

ARGUMENTUM.

L. Sergius Catilina, patricii generis, Sullanis temporibus in caedibus proscriptorum et in rapinis versatus, postea obaeratus res novas moliri coepit et adiunctis sibi sociis hominibus perditissimis, opprimendae rei publicae consilium iniit. Ex Africa, quam M'. Aemilio Lepido L. Volcatio Tullo Coss. (688. U. c.) pro praetore obtinuerat, reversus a P. Clodio repetundarum reus factus est et, quamquam anno post absolutus est, tum tamen consulatus petitione prohibitus. Quare primum cum P. Autronio Paeto et P. Cornelio Sulla, qui Coss. designati in a. 689. U. c. de ambitu damnati cesserant Torquato et Cottae, et cum Cn. Pisone conspiravit extremo anno 688., consilio tamen et conatu interficiendorum consulum excidit. Iam cum anno 690., quo inter sicarios accusatus esse dicitur, iterum consulatum petiisset, Cicero autem et C. Antonius Hybrida facti essent consules, huic Catilinae amico ille iam consul (691. U. c.) per Fulviam a Q. Curio conscio de coniuratione certior factus pactione provinciae persuasit, ne contra rem publicam sentiret, atque furori Catilinae crescenti omni modo obstitit. Ubi igitur iste rursus consulatum petere aggressus est, Cicero de coniuratione in senatu verba fecit (a. d. XIV. et XIII. Kal. Nov.) et comitiis consularibus a. d. XII. Kal. Nov. in V. Kal. Nov. dilatis effecit, ut Catilina

spem abiiceret. Ac cum XII. Kal. Nov. senatus decrevisset, darent operam Coss., ne quid res publica detrimenti caperet, ille extrema experiri et bellum facere constituit. Primus arma contra rem publicam movit C. Manlius Faesulas missus. Ipse Catilina coniuratis in Laecae domo consilia noctu (VI. et VII. Id. Nov.) aperuit. Hinc senatus consulto Q. Marcius Rex et Q. Metellus Creticus, qui erant ad Urbem cum exercitu, in Apuliam, praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum missi sunt, per totam autem Urbem vigiliae habitae. Postquam vero a. d. VII. Id. Nov. Cicero insidias effugerat Vargunteii et Cornelii per causam matutinae salutationis caedem ipsi molientium, a. d. VI. Id. Nov. in templo Iovis senatum habuit. In quem cum Catilina venire ausus esset, primam in eum orationem dixit, eique suasit, ut Urbe exiret. Ipse vero senatores precatus, ne quid temere de se crederent, omnes autem sibi obstrepere conspicatus, minatur suum incendium patriae ruina se restincturum, domum se e curia proripit et cum aliquot amicis in castra Manliana proficiscitur, relictis in Urbe consciis, quibus caedium et incendiorum partes erant datae. Proximo die (a. d. V. Id. Nov.) Cicero, uti volgo rentur, secundam orationem habuit ad populum, qua invidiam a se averteret Catilinae sive lenius puniti sive crudelius eiecti. Catilina igitur et Manlius a. d. XII. Kal. Decembr. senatus consulto patriae hostes sunt iudicati. Interea legati Allobrogum a P. Cornelio Lentulo Sura praetore per P. Umbrenum, equitem Romanum, sollicitati litteris ad populi sui senatum acceptis, sed Ciceroni per Q. Fabium Sangam civitatis suae patronum re patefactà discedentes a. d. IV.

« IndietroContinua »