Immagini della pagina
PDF
ePub

vita fortunisque civium [omnium] arcebis: et homines bonorum inimicos, hostes patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

§. 33. omnium sine uncis K. inimicos bonorum K.

Palatio prima urbi fundamenta ieci: deme terrorem Romanis; fugam foedam siste; hic ego tibi templum, Statori Iovi, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem esse,

voveo.

EPITOMA E

T. LIVII

LIBRORUM CXL.

rum.

Liber I.

Adventus Aeneae in Italiam et eius res gestae re-A.C.C. feruntur. Ascanii regnum Albae, et deinceps Silvio-VARR. Numitoris filiâ a Marte compressâ nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo con-1 5 dita, senatus lectus, cum Sabinis bellatum, spolia opima Feretrio Iovi lata, in curias populus divisus, Fidenates et Veientes victi. Romulus consecratus. Numa 39 Pompilius ritus sacrorum tradidit; Iano templum constituit, eiusque portam, pacatis omnibus circa populis, 10 primus clausit; cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. Tri-si geminorum pugna, Horatius absolutus, Metti Fuffetii supplicium, Alba diruta, Albani in civitatem recepti, 15 Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumptus. Ancus Marcius cerimonias a Numa in- 113 stitutas renovavit; Latinis victis et ad civitatem adscitis montem Aventinum assignavit; Politorium urbem Latinorum, bello repetitam, quam Prisci Latini occu20 paverant, diruit; pontem sublicium in Tiberim fecit;

Ianiculum collem urbi addidit; fines imperii protulit;

EPITOMAE T. LIVII LIBRORUM CXL. 227

Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quattuor. Eo regnante Lucumo Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis Etruriae civitate Romam venit, et in amicitiam 138 Anci receptus Tarquinii nomen ferre coepit, et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis patrum 5 numerum auxit. Latinos subegit, circum designavit, ludos edidit. Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliavit. Hic tentandae scientiae Atti Navii auguris causa, fertur consuluisse eum, an id de quo cogitaret effici posset; quod cum ille fieri posse respon-10 disset, iussisse eum novacula cotem praecidere, idque protinus ab Atto factum. Sabinos praeterea acie vicit, urbem muro circumdedit, cloacas fecit. Occisus est ab Anci filiis, cum regnasset annos triginta octo. Succes176 sit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; 15 cui puero adhuc in cunis posito caput arsisse traditum est. Veientes atque Etruscos proelio fudit. Censum primus egit; lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta milia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. Pomoerium protulit; colles urbi Quirina-20 lem, Viminalem Esquilinumque adiecit. Templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a L. Tarquinio Prisci filio, consilio filiae suae Tulliae, cum regnasset annos quadraginta quattuor. Post hunc 220 L. Tarquinius Superbus, neque patrum neque populi 25 iussu, regnum invasit ; quo die scelerata Tullia per patris iacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. Turnum Herdonium fraude interemit. Bellum cum Volscis gessit, et ex eorum praeda templum Iovi in Capitolio fecit. Terminus 30 et Iuventas non addixere; quorum arae moveri non potuerunt. Filii Sex. Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegit. Huius filiis Delphos profectis, et

consulentibus quis eorum regnaturus esset Romae, dictum est eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum cum ipsi aliter interpretarentur, Iunius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simu5 lavit et terram osculatus est. Idque factum eius eventus rei comprobavit. Nam cum impotenter se gerendo Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio eius Lucretiae pudicitiam, quae, vocato patre ad 10se Tricipitino et viro Collatino, obtestata, pe inulta mors eius esset, cultro se interemit, Bruti opera maxime expulsus est, cum regnasset annos viginti quinque. Tunc consules primum creati sunt L. Iunius Brutus et245 L. Tarquinius Collatinus.

[blocks in formation]

Brutus iure iurando populum adstrinxit neminem Romae regnare passuros. Tarquinium Collatinum, collegam suum, propter affinitatem Tarquiniorum suspectum coëgit consulatu se abdicare et civitate cedere. 20 Bona regum diripi iussit; agrum Marti consecravit, qui campus Martius nominatus est. Adolescentes nobiles, quia coniuraverant de recipiendis regibus, securi percussit. Servo indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit; ex cuius nomine vindicta adpellata. Cum 25 adversus reges, qui contractis Veientium et Tarquiniensium copiis bellum intulerant, exercitum duxisset, in acie cum Arunte filio Superbi commortuus est; eumque matronae annum luxerunt. P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedica30 tum est. Porsenna rex Clusinorum, bello pro Tarqui-246 niis suscepto, cum ad Ianiculum venisset, ne Tiberim

[ocr errors]

transiret, virtute Coclitis Horatii prohibitus est, qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit, et ponte rupto armatus se in flumen misit et ad suos tranavit. Alterum accessit virtutis exemplum a Mucio, qui cum ad feriundum Porsennam castra ho-5 stium intrasset, occiso scriba, quem regem esse putabat, comprehensus, impositam altaribus manum, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est, dixitque tales trecentos esse coniuratos in mortem ipsius regis. Quorum admiratione coactus Porsenna pacis condiciones 10 ferre bellum omisit, acceptis obsidibus. Ex quibus virgo una Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos tranavit; et cum reddita esset, a Porsenna hono250rifice remissa, equestri statua donata est. Ap. Claudius ex Sabinis Romam transfugit: ob hoc Claudia tri-15 bus adiecta est numerusque tribuum ampliatus, ut essent viginti una. Adversus Tarquinium Superbum cum La258tinorum exercitu bellum inferentem A. Postumius dicta260tor prospere pugnavit apud lacum Regillum. Plebs

cum propter nexos ob aes alienum in Sacrum montem 20 secessisset, consilio Menenii Agrippae a seditione revocata est. Idem Agrippa, cum decessisset, propter paupertatem publico impendio elatus est. Tribuni plebis 261 quinque creati sunt. Oppidum Volscorum Corioli captum est virtute et opera C. Marcii, qui ob hoc Corio- 25 lanus vocatus est. Ti. Atinius, vir de plebe, cum in visu admonitus, ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret, id neglexisset, amisso filio, debilis faetus, postquam delatus ad senatum lectica eadem illa indicaverat, usu pedum recepto domum reversus est. 30 263 Cum C. Marcius Coriolanus, qui in exsilium erat pulsus, dux Volscorum factus exercitum hostium urbi Romae admovisset, et missi ad eum primum legati, postea

« IndietroContinua »