Immagini della pagina
PDF
ePub

Liber CXXVI.

713 C. Caesar cum esset annorum viginti trium, obsessum in oppido Perusia L. Antonium conatumque aliquoties erumpere et repulsum fame coëgit in deditionem venire; ipsique et omnibus militibus eius ignovit, 5 Perusiam diruit. Redactisque in potestatem suam omnibus diversae partis exercitibus, bellum citra ullum sanguinem confecit.

Liber CXXVII.

Parthi Labieno, qui Pompeianarum partium fuerat, 10 duce in Syriam irruperunt, victoque Decidio Saxa M. Antonii legato totam eam provinciam occupaverunt. 714M. Antonius, cum ad bellum contra Caesarem gerendum paratus esset, uxore Fulvia dimissa, ne concordiae ducum obstaret, pace facta cum Caesare sororem eius Octaviam in matrimonium duxit. Q. Salvidienum consilia nefaria contra Caesarem molitum indicio suo protraxit, isque damnatus mortem sibi conscivit. P. Ventidius Antonii legatus Parthos proelio victos Syria expulit, Labieno eorum duce occiso. Cum vicinus Italiae 20 715hostis Sex. Pompeius Siciliam teneret et commercium annonae impediret, cum eo postulatam pacem Caesar et Antonius fecerunt, ita ut Siciliam provinciam haberet. Praeterea motus Africae et bella ibi gesta continet.

Liber CXXVIII.

716 Cum Sex. Pompeius rursus latrociniis mare infestum redderet, nec pacem quam acceperat praestaret, Cae

14. Videtur leg. ex parte cum Dukero: uxore Fulvia amissa, quae concordiae ducum obstiterat, Ille malebat obstabat, ego plusquamperfectum praefero.

15

25

sar necessario adversus eum bello suscepto, duobus navalibus proeliis dubio eventu pugnavit. P. Ventidius legatus M. Antonii Parthos in Syria proelio vicit, regemque eorum Pacorum occidit. Iudaei quoque a 5 legatis Antonii subacti sunt. Praeterea belli Siculi apparatum continet.

Liber CXXIX.

Adversus Sex. Pompeium vario eventu navalibus proeliis pugnatum est, ita ut ex duabus Caesaris clas10 sibus altera, cui Agrippa praeerat, vinceret, altera, quam Caesar duxerat, deleta expositi in terram milites in magno periculo essent. Victus deinde Pompeius in718 Siciliam profugit. M. Lepidus, qui ex Africa velut ad societatem belli contra Sex. Pompeium a Caesare ge15 rendi traiecerat, cum bellum Caesari quoque inferret, relictus ab exercitu, abrogato triumviratus honore vitam impetravit. M. Agrippa navali corona a Caesare donatus est; qui honos nulli ante eum habitus erat.

Liber CXXX.

M. Antonius dum cum Cleopatra luxuriatur, tarde Mediam ingressus bellum cum legionibus octodecim et sexdecim milibus equitum Parthis intulit; et cum duabus legionibus amissis, nulla re prospere cedente, retro rediret, insecutis subinde Parthis, et ingenti trepi5datione et magno totius exercitus periculo in Armeniam reversus est, viginti et uno diebus trecenta milia fuga emensus. Circa octo milia hominum tempestatibus amisit. Tempestates quoque infestas super tam infeliciter

20

4. Pacorum supplevi ego, et facile post v. eorum excidere poterat.

susceptum Parthicum bellum culpa sua passus est, quia hiemare in Armenia nolebat, dum ad Cleopatram festinat.

Liber CXXXI.

Sex. Pompeius, cum in fidem M. Antonii veniret, bellum adversus eum in Asia moliens, oppressus a le-5 gatis eius occisus est. Caesar seditionem veteranorum cum magna pernicie motam inhibuit; Iapydas et Dal720matas et Pannonios subegit. Antonius Artavasdem Armeniae regem, fide data perductum, in vincula coniici iussit, regnumque Armeniae filio suo ex Cleopatra nato 10 dedit, quam uxoris loco, iam pridem captus amore eius, habere coeperat.

719

Liber CXXXII.

Caesar in Illyrico Dalmatas domuit. Cum M. Antonius ob amorem Cleopatrae, ex qua duos filios ha-15 bebat, Philadelphum et Alexandrum, neque in urbem venire vellet neque finito triumviratus tempore imperium deponere, bellumque moliretur, quod urbi et Italiae inferret, ingentibus tam navalibus quam terrestri722bus copiis ob hoc contractis, remissoque Octaviae so-20 rori Caesaris repudio, Caesar in Epirum cum exercitu traiecit. Pugnae deinde navales et proelia equestria secunda Caesaris referuntur.

723

Liber CXXXIII.

M. Antonius ad Actium classe victus Alexandream 25 profugit; obsessusque a Caesare in ultima rerum desperatione, praecipue occisae Cleopatrae falso rumore

4. veniret] venisset mavolt Gronovius.

impulsus, se ipse interfecit. Caesar Alexandrea in po-724 testatem redacta, Cleopatra, ne in arbitrium victoris veniret, voluntaria morte defuncta, in urbem reversus tres triumphos egit, unum ex Illyrico, alterum ex 5 Actiaca victoria, tertium de Cleopatra, imposito fine civilibus bellis altero et vigesimo anno. M. Lepidus Lepidi, qui triumvir fuerat, filius, coniuratione contra Caesarem facta bellum moliens, oppressus et occisus est.

10

Liber CXXXIV.

Caesar rebus compositis, et omnibus provinciis in certam formam redactis, Augustus quoque cognomina-727 tus est; et mensis Sextilis in honorem eius appellatus est. Cum ille conventum Narbone ageret, census a 15 tribus Galliis, quas Caesar pater vicerat, actus. Bellum adversus Bastarnas et Moesos et alias gentes a M. Crasso gestum refertur.

Liber CXXXV.

Bellum a M. Crasso adversus Thracas et a Cae-729 20 sare adversus Hispanos gestum refertur, et Salassi, gens Alpina, perdomiti.

Liber CXXXVI.

Raetia a Ti. Nerone et Druso Caesaris privignis739 domita. Agrippa Caesaris gener mortuus, et a Drus0742 25 census actus est.

Liber CXXXVII.

Civitates Germaniae cis Rhenum et trans Rhenum positae oppugnantur a Druso, et tumultus, qui ob censum exortus in Gallia erat, compositus; ara Caesari

[graphic]

ad confluentem Araris et Rhodani dedicata, creato C. Iulio Vercundari Dubio Aeduo.

Liber CXXXIX.

sacerdote

Liber CXXXVIII.

Thraces domiti a L. Pisone; item Cherusci, Tencteri, Chatti aliaeque Germanorum trans Rhenum gentes sub-5 actae a Druso referuntur. Octavia soror Augusti de731functa, antea amisso filio M. Marcello; cuius monumenta sunt theatrum et porticus nomine eius dedicata.

Bellum adversus Transrhenanas gentes a Druso ge-10 stum refertur, in quo inter primores pugnaverunt Senectius et Anectius tribuni, ex civitate Nerviorum. Dalmatas et Pannonios Nero frater Drusi subegit. Pax cum Parthis facta est, signis a rege eorum, quae sub Crasso et postea sub Antonio capta erant, redditis.

15

Liber CXL.

Bellum adversus Germanorum trans Rhenum civi7,45tates gestum a Druso refertur. Ipse ex fractura, equo super crus eius collapso, tricesimo die quam id acciderat mortuus est. Corpus a Nerone fratre, qui nuntio 20 valetudinis evocatus raptim accurrerat, Romam pervectum et in C. Iulii tumulo conditum. Laudatus est a Caesare Augusto vitrico, et supremis eius plures honores additi.

14. signis] ante ante hoc v. excidisse ratus est Massonus, sed absorptum est h. v. potius a v. erant.

« IndietroContinua »