Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

GUILIELMUS ADOLPHUS BECKER

PHIL. DOCT. ET AA. LL. MAG. GRAEC. ET ROM. ANTIQUITATIS
PROF. ORD. DES.

LIPSIAE

TYPIS BREITKOPFII ET HAERTELII.

οὐδὲν ἕρπει ψεῦδος ἐς γῆρας χρόνου.

-

[ocr errors]

Graviter saepe multumque dolui, quum antiquitatis Romanae cognitio, sive rei publicae instituta, sive res sacras deorumque cultum spectes, necessario quodam vinculo cum Urbis topographia, quam dicunt, coniuncta sit, nullam tamen inveniri partem, quae aeque turpiter neglecta ac paene relicta et abiecta iaceat. Cuius rei causas, quae sint, quum requiro, video non esse positas in argumenti genere — quid enim potest esse dignius, simul autem quid iucundius, quam eius urbis revocare imaginem, qua nihil unquam magnificentius, nihil praeclarius in orbe terrarum visum est? neque omissam quaestionem credibile est, quod de utilitate dubitatum fuerit nemo enim non sentit, ubi paullulum ad rerum Romanarum studium se applicavit, res esse innumeras, quae neque intelligi recte neque explicari possint, nisi animo informatam habeas Urbis faciem situmque locorum: sed quum nullus veterum scriptorum Urbem nobis accuratius descriptam reliquerit, totaque rei scientia ex fortuitis locorum significationibus sexcentisque libris petenda sit, intellexerunt, puto, viri eruditi, quanti operis esset, e disiectis istis lacerisque particulis et ambigua saepe atque obscura commemoratione urbis faciem ad pristinam formam revocare; parumque prodesse collectum ex scriptoribus vel amplissimum apparatum, nisi ipsa accederet locorum contemplatio, testesque oculi firmam stabilemque sententiam efficerent. Hinc factum est, ut ii, quibus neque eruditio, neque ingenium, nec denique studium deesset, totam quaestionem plerumque omitterent, et ad eos res homines delaberetur, quos quotidiano Urbis adspectu ante caeteros ad munus strenue impigreque subeundum incitari oportuit, sed qui diligentiae pariter atque eruditionis iudiciique expertes levi rem brachio agerent, missaque veterum scriptorum lectione, nisi quid forte ab antiquioribus astygraphis no

[ocr errors]

tatum viderent, criticaque arte procul habita, rem sibi post natos homines pulcherrimam effecisse viderentur, si nimium freti antiquorum aedificiorum vestigiis sui ingenii commenta, quantumvis veterum testimoniis repugnantia, proposuissent, nitidasque adiecissent picturas, in quibus instauratam atque refectam, non qualis fuit, sed qualem isti sibi finxerunt, Romam videre est totam. Inter quos sunt, qui arcem, ut aiunt, facere ex cloaca lapidemque e sepulcro venerari pro deo minime dubitent; quibus si dederis muri veteris particulam, triginta non amplius lateribus factam, dicent, cuius aedificii fuerit; quod si accedant lapidis Albani vel Tiburtini paucula fragmenta, nihil iam deerit, quominus magnificum consurgere videas templum. Quos ego homines acervatim potius confutabo, quam singillatim refutabo, quandoquidem non contra eos libentissime soleo disputare, quos mihi videor facillime posse superare, praesertim eos quos necesse est plumbeo gladio iugulari tamen. At solebam aliquando irasci eorum levitati errorumque multitudine graviter commoveri; nunc autem diurna consuetudo illi animi mei parti, stomachus ubi habitabat, callum obduxit, ut ridere iam eorum ineptias possim, indignari desierim.

Ac ne cui dubium sit, quos ego homines dicam, nec spernere videar, quidquid huc usque ad illustrandam hane Romanae antiquitatis partem scriptum est, de singulorum meritis verba faciam paucissima. Omitto autem dicere de antiquioribus astygraphis, omitto Blondum Flavium, huius scientiae quodammodo parentem, omitto Lucium Faunum, sanioris in quibusdam partibus iudicii virum ; Andream Fulvium, nihil ultra testimoniorum congeriem ausum; Bernardum Gamucci, servata magis monumentorum memoria, quam explicatione laudandum; Marlianum, clarioris luminis virum, primumque temporum commenta examinare ausum; Panvinium, falsa eruditione plurimum pollentem alienaque scrinia compilantem; Georg. Fabricium, praecipua quaeque leviter adumbrantem; denique Alexandrum Donatum, virum diligentissimum, veterum scriptorum cognitione caeteros omnes facile superantem, aliquoties tamen ad deteriora declinantem. Sufficiat de his dixisse summatim, nullum eorum esse, quin aliqua ex parte utilem

Romanae antiquitati operam navaverit, praecipue autem Marlianum et Donatum ea praestitisse, quae pro temporum illorum eruditione praestari potuerint.

Iam vero paullo post Donatum exorta est atrox ac paene exitiabilis topographiae Romanae calamitas, Famianus Nardini, homo natus ad confundenda perturbandaque omnia. Hic amplissimum de Roma antiqua opus condens subditicios illos libellos, qui P. Victoris et Sex. Rufi falsis nominibus vulgo feruntur, fundamento posuit, quo factum est, ut si quid sanae opinionis in ipso esset, tamen eorum auctoritati concedere cogeretur. Hic porro de portarum situ perversissime statuit; forum Romanum in vici Tusci regione collocavit; comitium, fori partem, in aedificium convertit; Iovem Optimum Maximum e rupe Tarpeia in arcis locum 1) compulit, arcem in opposito montis cacumine munivit; postremo tot cumulavit tamque graves errores, ut totum obscuraretur quod concedendum est libro meritum, siquidem complura prius intacta inscriptionum aliorumque subsidiorum ope illustravit.

Hunc igitur librum spissis erroribus refertissimum tantum abest ut Itali homines repudiarint, ut ad hunc diem apud eos in summa sit auctoritate, quartamque editionem nostra aetas viderit. Itaque nemine ultra quidquam desiderante post integrum demum saeculum prodiit Ridolfini Venuti opus posthumum accuratam et succinctam spondens Urbis descriptionem. Quem librum poteram silentio praeterire, nihil enim paene continet, quod auctori proprium dicatur, nisi tertiam eius editionem curavisset Stephanus Piale, de quo paullo post dicam. Sequitur Antonius Nibby, vir inter Italos insigniter eruditus, immo Graecis etiam literis imbutus, qui a totius quidem Urbis descriptione abstinuit, (ipse enim Nardiniani operis quartam editionem curaverat) de partibus tamen quibusdam praecipuis, de

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Ubi nunc est ecclesia S. Mariae in Araceli. Cum in hoc montis Capitolini fastigio arcem fuisse certissimum sit, equidem persuasum habeo, ipsum illud in Araceli ortum esse e cognomine ecclesiae IN ARCE, cui deinde adfinxerunt fabulam de ara ab Augusto Servatori exstructa. Notum est, multas ecclesias ab antiquis locis cognominatas; notum etiam, quam corrupta saepissime medio aevo haec fuerint nomina. Cuiusmodi est: S. Giorgio in velo aureo pro: in Velabro et sim.

« IndietroContinua »