Immagini della pagina
PDF
ePub

aedificaverit. quid igitur simile esse, ex ea possessione, ita parta, ita recuperata, deduci Antiochum, et Romanos abstinere Asia, quae numquam eorum fuerit? amicitiam Romanorum expetere Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non pudori sit. ad haec Quinctius,,quandoquidem" inquit,,honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnis quae ubique sunt Graeciae urbis, an servas et vectigalis facere? si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverint pro suis, eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse. sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Graecas Asiae urbes liberare in animo habet. neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae." LIX. cum haesitaret Hegesianax, nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam servitutis praetexi titulo, „quin mittimus ambages?" inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat.,,alteram ex duabus condicionibus, quae modo diserte a Quinctio latae sunt, legite: aut supersedete de amicitia agere." „nos vero" inquit Menippus,,nec volumus nec possumus pacisci quicquam, quo regnum Antiochi minuatur."

Postero die Quinctius legationes universas Graeciae Asiaeque cum in senatum introduxisset, ut scirent quali animo populus Romanus, quali Antiochus erga civitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit. renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum. tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit, ne festinarent decernere quo decreto turbaturi orbem terrarum essent. tempus et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent. cogitaturum, cum renuntiatae condiciones

essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita integra dilata res est. legatos mitti ad regem eosdem qui Lysimachiae apud eum fuerant placuit, P. Sulpicium P. Villium P. Aelium.

LX. Vixdum ii profecti erant, cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro attulerunt, inieceruntque curam, ne simul et Punicum excitaretur bellum. Hannibal patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est; et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte nisi quod volutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat. sententia eius una atque eadem semper erat, ut in Italia bellum gereretur: Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti. si nihil ibi moveatur, liceatque populo Romano viribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse. sibi centum tectas naves et decem milia peditum, mille equites deposcebat. ea se classe primum Africam petiturum. magnopere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse. si illi cunctentur, se aliqua parte Italiae excitaturum Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus transire in Europam debere, et in aliqua parte Graeciae copias continere, neque traicientem, et quod in speciem famamque belli satis sit, paratum traicere. LXI. in hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos sibi ad id popularium animos ratus, litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata, scribere non est ausus. Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi, expertusque solertiam levioribus ministeriis, partim donis partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit; edit nomina eorum quibus conventis opus esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse. hunc Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis, qua de causa venisset, cognoverunt. et primo in circulis conviviisque celebrata sermonibus res est; deinde in senatu quidam nihil actum esse dicere ex

silio Hannibalis, si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset. Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse, certos homines quotidie cum eo secreta colloquia serere; in occulto coqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset. conclamare omnes vocari Aristonem debere, et quaeri quid venisset, et nisi expromeret, cum legatis Romam mitti. satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse. privatos suo periculo peccaturos: rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxae conservandam esse. vocatus Aristo purgare sese, et firmissimo propugnaculo uti quod litterarum nihil ad quemquam attulisset. ceterum nec causam adventus satis expediebat, et in eo maxime haesitabat, quod cum Barcinae solum factionis hominibus collocutum eum arguebant. orta inde altercatio est, aliis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse. mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi. idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis, in quae frequenter commeant, eventurum. dilata eo die res est. Aristo Punico ingenio inter Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem quotidianam magistratuum prima vespera suspendit, ipse de tertia vigilia navem conscendit et profugit. postero die cum sufetes ad ius dicendum consedissent, conspectae tabellae demptaeque et lectae. scriptum erat Aristonem privatim ad neminem, publice ad seniores ita senatum vocabant mandata habuisse. publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat. mitti tamen legatos Romam, qui rem ad consules et ad senatum deferrent, placuit; simul qui de iniuriis Masinissae quererentur. LXII. Masinissa postquam et infames Carthaginiensis et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter colloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est, et quasdam urbes vectigalis Carthaginiensium sibi coegit stipendium

pendere. Emporia vocant eam regionem: ora est minoris Syrtis, et agri uberis; una civitas eius Leptis: ea singula in dies talenta vectigal Carthaginiensibus dedit. hanc tum regionem et totam infestam Masinissa, et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset, effecerat. et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspicionibus et de iure vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam mittit. auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus, ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset. maxime ea suspicio crimen urgebat, quod quem comprensum Romam mitti placuisset, nec ipsum nec navem eius custodissent. de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum. Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset, quibus P. Scipio victor agrum, qui iuris esset Carthaginiensium, finisset, et confessione regis, qui cum Aphthirem profugum ex regno suo, cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas, persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset. Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant, et si quis veram originem iuris exigere vellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse? advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datun. quidquid Bursam sedem suam excesserint, vi atque iniuria partum habere. neque eum, de quo agitur, probare eos posse, non modo semper ex quo coeperint, sed ne diu quidem eos possedisse. per opportunitates nunc illos nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem fuisse qui plus armis potuisset. cuius condicionis res fuerit priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse, nec se interponerent, quo minus, qui posset, teneret. responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam, qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti disceptarent. missi P. Scipio Africanus et C. Corne

lius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re suspensa omnia, neutro inclinatis sententiis, reliquere. id utrum sua sponte fecerint, an quia mandatum ita fuerit, non tam certum est, quam videtur tempori aptum fuisse integro certamine eos relinqui. nam ni ita esset, unus Seipio vel notitia rei vel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER XXXV.

EPITOME. M. Scipio Africanus legatus ad Antiochum Ephesi cum Hannibale, qui se Antiocho iunxerat, collocutus est, ut, si fieri posset, metum ei, quem ex populo Romano conceperat, eximeret. inter alia cum quaereret, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondit Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset, quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset. quaerenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum inquit, eo quod castra metari primum docuisset; ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse. exsequenti, quem tertium diceret, semet ipsum dixit. ridens Scipio,,quidnam tu diceres, si me" inquit,,vicisses?",,tum vero" inquit,,me et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes posuissem." inter cetera prodigia, quae plurima fuisse traduntur, bovem Cn. Domitii consulis locutum,,Roma cave tibi" refertur. apparant in Antiochum bellum Romani. Nabis Lacedaemoniorum tyrannus incitatus ab Aetolis, qui et Philippum et Antiochum ad inferendum bellum populo Romano sollicitabant, a populo Romano descivit, et bello adversus Philopoemenem Achaeorum praetorem gesto, ab Aetolis et ab Alexameno duce eorum interfectus est. Aetoli quoque ab amicitia populi Romani defecerunt; cum quibus societate iuncta Antiochus Syriae rex, cum bellum Graeciae intulisset, complures urbes occupavit, inter quas Chalcidem et totam Euboeam. res praeterea in Liguribus gestas et apparatum belli ab Antiocho continet.

I. Principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum civitatibus iis, quae

« IndietroContinua »