Immagini della pagina
PDF
ePub

plicis copias peditum, et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans. navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae umquam nec arte nec virtute navali aequassent. iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse: scire ipsos abundasse semper auro regna Asiae. itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege. eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Graeciam veniat, nihil postulare ab Achaeis, in quo fides eorum adversus Romanos, priores socios atque amicos, laedatur. non enim ut secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere. pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, optent: bello se non interponant. idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petit, ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur. provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum nunc proprie ipsius Quinctii, ingratos appellans, et exprobrans non victoriam modo de Philippo de virtute Aetolorum partam, sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos. quo enim illum umquam imperatoris functum officio esse? auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suuni pro eo telis hostium obiceret. XLIX. ad ea Quinctius, coram quibus magis quam apud quos verba faceret, dicere Archidamum rationem habuisse. Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in verbis, non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere. itaque parvi Achaeorum existimationem, quibus notos esse se scirent, fecisse: legatis regis et per eos absenti regi eum se iactasse. quod si quis antea igno

rasset, quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere: mentiendo in vicem iactandoque vires, quas non habent, inflasse vana spe atque inflatos esse,,,dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos, et quae modo audiebatis, narrant; vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos: rex contra peditum equitumque nubes iactat, et consternit maria classibus suis. est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, hominis et boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comi ter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, homo non quam isti sunt gloriosus, renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam." hoc dici apte in copias regis, quae paulo ante iactatae sunt, posse. varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas et Medos et Cadusios et Elymacos, Syros omnis esse, haud paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam militum genus. „,et utinam subicere vestris oculis, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum, nunc Chalcidem: videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis; videretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis, quod militi admetiatur, nunc mutuas pecunias fenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem, et mox inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem. male crediderunt et Antiochus Aetolis et Aetoli regiae vanitati: quo minus vos decipi debetis, sed expertae potius spectataeque Romanorum fidei credere. nam quod optimum esse dicant, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus vestris est: quippe sine gratia, sine dignitate praemium victoris eritis." L. nec absurde adversus utrosque respondisse visus est, et facile erat orationem apud faventis aequis auribus accipi. nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit, quin omnes eosdem genti Achaeorum hostes et amicos, quos populus Romanus censuisset, iudicarent,

bellumque et Antiocho et Aetolis nuntiari iuberent. auxilia etiam, quo censuit Quinctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeeum extemplo miserunt. erat enim haud procul seditione Athenis res, trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, donec ab iis qui Romanae partis erant, Quinctius est accitus, et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exsilium est eiectus.

Et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit. Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in Boeotiam venisset, tum quid sibi faciundum esset se deliberaturos esse.

Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus, ut et praevenirent sui et venientis, si possent, exciperent, Menippum cum tribus ferme milibus militum et omni classe Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suoruni militum, et ex ea copia, quae Lamiae repente colligi potuit, non ita multos Aetolos ducit. Achaei quingenti ab Eumene rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem pervenerunt. Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, venerunt. Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus. qui postquam obsessas ab hostibus fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam transmissurus. LI. templum est Apollinis Delium, imminens mari: quinque milia passuum ab Tanagra abest: minus quattuor milium inde in proxima Euboeae est mari traiectus. ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in litore inermes

vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatuinque dilapsa esset, repente Menippus palatos passim adgressus eos cecidit, ad quinquaginta vivos cepit. perpauci effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus. ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur. Antiochus admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex suis partim Aetolos Chalcidem misisset, qui eadem illa quae nuper cum minis gravioribus agerent, nequiquam contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit, ut portae sibi aperirentur. qui Romanae partis erant, sub adventum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant. Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. priores Achaei et Eumenis milites pacti, ut sine fraude liceret abire, praesidio excesserunt: pertinacius Romani Euripum tuebantur. hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque comportari viderent, non tulere obsidionem. cum id quod caput erat Euboeae teneret rex, ne ceterae quidem eius insulae urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunae urbes in suam dicionem venissent.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER XXXVI.

EPITOME. M'. Acilius Glabrio consul Antiochum apud Thermopyias, Philippo rege adiuvante, victum Graecia expulit, idemque Aetolos subegit. P. Cornelius Scipio Nasica consul aedem matris deum, quam ipse in Palatium intulerat vir optarus a senatu iudicatus, dedicavit; idemque Boios Gallos victos

in deditionem accepit et de iis triumphavit. praeterea navalia certamina prospera adversus praefectos Antiochi regis referuntur.

1. P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M'. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere maioribus hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eveniret. ca omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi. haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent, bellum iniri. si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit. tum senatus decrevit, ut consules Italiam et Graeciam provincias sortirentur; cui Graecia evenisset, ut praeter eum numerum militum quem L. Quinctius consul in eam provinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetve, ut eum exercitum acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset. et extra Italiam permissum ut, si res postulasset, auxilia ab sociis, ne supra quinque milium numerum, acciperet. L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Boiis iussus bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae legiones essent paratae quo senatus censuisset. II. his ita in senatu ad id, quae cuius provincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia evenit. certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Rɔmanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa

« IndietroContinua »