Immagini della pagina
PDF
ePub

causa, pergit protinus navigare Peloponnesum. Samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit; et prospera navigatione usus paucis diebus Piraeeum ad veterem classem pervenit. ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Aeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestresque parare copias

[ocr errors]
[ocr errors]

an nus

quam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet. a Piraeeo A. Atilius, traditis successori quinque et viginti navibus tectis, Romam est profectus. Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoriae erant, Delum traiecit. XLIII. eo fere tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Livium Deli per aliquot dies et est ventosissima regio inter Cycladas fretis alias maioribus alias minoribus divisas adversi venti tenuerunt. Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit. qui omissis quae in Hellesponto agebat, cum rostratis navibus, quantum accelerare poterat, Ephesum redit, et consiliuni extemplo habuit, faciendumne periculum navalis certaminis foret. Polyxenidas negabat cessandum, et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naves coniungerentur Romanis. ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et celeritate navium et varietate auxiliorum. nam Romanas naves cum ipsas inscite factas immobiles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium veniant, oneratas commeatu venire: suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentis, nihil praeter militem atque arma habituras. multum etiam adiuturam notitiam maris terrarumque et ventorum; quae omnia ignaros turbatura hostis essent. movit omnis auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. biduum in apparatu morati, tertio die centum navibus, quarum septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes formae erant, profecti Phocaeam petierunt. inde cum audisset appropinquare iam Romanam T. LIVI PARS IV.

17

classem rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam quae ad Sipylum est concessit ad terrestris copias comparandas. classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius exspectatura hostem, contendit. Romani, ubi primum aquilones — ii namque per aliquot dies tenuerant ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare versum, petunt; inde ad urbem circumegere naves, commeatuque sumpto Phocaeam traiciunt. Eumenes Elaeam ad suam classem pro fectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo a Phocaea ad Romanos parantis instruentisque se ad navale certamen rediit. inde centum quinque tectis navibus, apertis ferme quinquaginta profecti, primo aquilonibus transversis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulae naves ire; deinde ut lenita paululum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere. XLIV. Polyxenidas, ut appropinquare hostis adlatum est, occasione pugnandi laetus sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu praefectos navium ad terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat. quod ubi vidit Romanus, vela contrahit malosque inclinat, et simul armamenta componens opperitur insequentis navis. iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laevum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur adversus dextrum cornu prope terram proras dirigere. Eumenes agmen cogebat. ceterum ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxima celeritate potest, concitat naves. iam omnibus in conspectu erant. duae Punicae naves antecedebant Romanam classem, quibus obviae tres fuerunt regiae naves. et ut in numero impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum ab utroque latere remos detergunt, deinde transcendunt armati, et deiectis caesisque propugnatoribus navem capiunt. una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam alteram navem vidit, priusquam ab tribus simul circumveniretur, retro ad classem refugit. Li

vlus indignatione accensus praetoria nave in hostes tendit. adversus quam eadem spe duae, quae Punicam unam navem circumvenerant, cum inferrentur, demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae navis causa iussit, et in advenientis hostium naves ferreas manus inicere, et ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanae virtutis nec pro viris ducere regia mancipia. haud paulo facilius quam ante duae unam, tunc una duas naves expugnavit cepitque. et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis navibus pugnabatur. Eumenes, qui [extremus] commisso certamine advenerat, ut animadvertit laevum cornu hostium ab Livio turbatum, dextrum ipse, ubi aequa pugna erat, invadit. XLV. neque ita multo post primum ab laevo cornu fuga coepit. Polyxenidas enim ut virtute militum haud dubie se superari vidit, sublatis dolonibus effuse fugere intendit; mox idem et qui prope terram cum Eumene contraxerant certamen fecerunt. Romani et Eumenes, quoad sufficere remiges potuerunt et in spe erant extremi agminis vexandi, satis pertinaciter secuti sunt. postquam celeritate navium, utpote levium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentis viderunt, tandem abstiterunt, tredecim captis navibus cum milite ac remige, decem demersis. Romanae classis una Punica navis, in primo certamine ab duabus circumventa, periit. Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit. Romani eo die, unde egressa regia classis erat, manserunt; postero die hostem persequi intenderunt. medio fere in cursu obviae fuere iis quinque et viginti tectae Rhodiae naves cum Pausistrato praefecto classis. his adiunctis, Ephesum hostem persecuti ante ostium portus acie instructa steterunt. postquam confessionem victis satis expresserunt, Rhodii et Eumenes domos dimissi; Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae terrae praetervecti, nocte ancoris iactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt. ubi paucos dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt. ibi relictis ad praesidium urbis quattuor quin

queremibus, ad Canas classis venit; et cum iam hiems appeteret, fossa valloque circumdatis naves subductae.

Exitu anni comitia Romae habita, quibus creati sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Laelius, ** intuentibus cunctis ad finiendum cum Antiocho bellum. postero die praetores creati M. Tuccius L. Aurunculeius Cn. Fulvius L. Aemilius P. lunius C. Atinius Labeo.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER XXXVII.

EPITOME. L. Cornelius Scipio consul, legato P. Scipione Africano, qui se legatum fratris futurum dixerat, si ei Graecia provincia decerneretur, cum C. Laelio, qui multum in senatu poterat, ea provincia dari videretur, profectus ad bellum adversus Antiochum gerendum, in Asiam primus omnium Romanorum ducum traiecit. Aemilius Regillus adversus regiam classem Antiochi feliciter pugnavit ad Myonnesum Rhodiis adiuvantibus. filius Africani ab Antiocho captus patri remissus est. M'. Acilius Glabrio de Antiocho, quem Graecia expulerat, et de Aetolis triumphavit. victo deinde Antiocho a L. Cornelio Scipione, adiuvante Eumene rege Pergami, Attali filio, pax data est ea condicione, ut omnibus provinciis citra Taurum montem cederet. Eumeni, quo iuvante Antiochus victus erat, regnum ampliatum. Rhodiis quoque, qui et ipsi iuverant, quaedam civitates concessae. colonia deducta est Bononia. Aemilius Regillus, qui praefectos Antiochi navali certamine vicerat, navalem triumphum duxit. L. Cornelius Scipio, qui cum Antiocho debellaverat, cognomine fratri aequatus Asiaticus appellatus est.

de

I. L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam Aetolis. et legati eorum insistere, quia brevem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt. Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppli

citer egerunt, veteribus benefactis nova pensantes maleficia. ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxae quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuere. plus ira quam misericordia in causa eorum valebat, quia non ut hostibus modo sed tamquam indomitae et insociabili genti succensebant. per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit. duae condiciones iis latae sunt: vel senatui liberum arbitrium de se permitterent, vel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent. exprimere cupientibus quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quin decim dies excedere iussi.

Tum de consulum provinciis coeptum agi est. ambo Graeciam cupiebant. multum Laelius in senatu poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent. Scipio responso ad hoc dato, cogitaturum quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus, iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegae facturum se quod is censeret. cum res aut nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata exspectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam decrevissent, se legatum iturum. haec vox magno adsensu audita sustulit certamen. experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreverunt. II. praetores inde provincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fulvius peregrinam, L. Aemilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam. consuli deinde cui Graecia provincia decreta erat, ad eum exercitum quem a M'. Acilio — duae autem legiones erant accepturus esset, in supplemen

« IndietroContinua »