Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXXVIII.

EPITOME. M. Fulvius consul in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephalleniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit. Cn. Manlius consul, collega eius, Gallograecos Tolistobogios et Tectosagas et Trocmos, qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra Taurum montem non parerent, vicit. eorum origo, et quo modo ea loca, quae tenent, occupaverint, refertur. exemplum quoque virtutis et pudicitiae in femina traditur: quae cum Ortiagontis regis Gallograecorum uxor fuerit, captiva centurionem custodem, qui ei vim intulerat, occidit. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita ducenta quinquaginta octo milia et trecenta viginti octo. cum Ariarathe rege Cappadociae amicitia iuncta est. Cn. Manlius contradicentibus decem legatis, ex quorum consilio foedus cum Antiocho conscripserat, de Gallograecis, acta pro se causa in senatu, triumphavit. Scipio Africanus die ei dicta, ut quidam tradunt, a Q. Petillio tribuno plebis, ut quidam, a Naevio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset, postquam is dies venit, evocatus in Rostra,,hac die" inquit,,Quirites, Carthaginem vici," et prosequente populo Capitolium ascendit. inde ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exsilium Liternum concessit. incertum ibi an Romae defunctus sit: nam eius monumentum utrobique fuit. L. Scipio Asiaticus, frater Africani, eodem peculatus crimine accusatus damnatusque cum in vincula et carcerem duceretur, Ti. Sempronius Gracchus tribunus plebis, qui antea Scipionibus inimicus fuerat, intercessit, et ob id beneficium Africani filiam duxit. cum quaestores in bona eius publice possidenda missi essent, non modo in iis ullum vestigium pecuniae regiae apparuit, sed nequaquam tantum redactum quantae summae erat damnatus. collatam a cognitis et amicis innumerabilem pecuniam accipere noluit: quae necessaria ei erant ad cultum, redempta.

I. Dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia quidem quietae res fuerant, principio a gente Athamanum orto. Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque

immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. exsulanti tum Amynandro in Aetolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est. remissique nuntii ab eo ad principes Argitheam—id enim caput Athamaniae erat, si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se venturum cum delectis Aetolorum, quod consilium esset gentis, et Nicandro praetore. quos ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores subinde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. quattuor primo fuerunt coniurati adversus Macedonum praesidium. hi senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt: pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. ita inter omnis convenit, ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem omnem convocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda. ubi ea dies advenit et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum. undique Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus Macedoniae subiectum. II. Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos pervenit. ibi relicta maiore parte exercitus neque enim ad tanta itinera sufficerent cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, pervenit. inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis

[ocr errors]

-

simul in Athamaniam redit. Xenonem inde cum mille peditibus praemissum Ethopiam occupare iubet, opportune Argitheae imminentem; quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse circa templum Iovis Acraei posuit castra. ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentis viae discurrentes. ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pavor et trepidatio erat; et pro se quisque quidnam futurum esset cogitare, si in valles subiectas rupibus agmen foret demissum, haec tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim evadere angustias, revocare primos et eadem qua venerat via referre coegit signa. Athamanes primo ex intervallo quieti sequebantur: postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, quidam per notas calles breviore via praegressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis virisque relictis flumen traiecerint. hic finis sequendi fuit. inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt. Athamanes Aetolique Ethopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt. Macedones parum loco freti ab Ethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athamanes, dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. multi pavore in derupta praecipitati, perpauci cum Xenone ad regem evaserunt. postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.

III. Amynander recuperato regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit. pacem petebat, excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset paternum regnum, Philippum incusabat. Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt, et maioris partis voluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem. Am

philochia recepta - nam fuerat quondam Aetolorum — eadem spe in Aperantiam transcenderunt: ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit. Dolopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant. hi primo ad arma concurrerunt: ceterum postquam Amphilochos cum Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt. quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia victum ab Romanis. nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis, Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse. his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civilatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati. iam M. Fulvius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae tum contribuerat se Aetolis. sive ad tuendam eam venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem: nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et cetera opera esse; et Arachthum, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere; et aestatem aptam rei gerendae adesse. his persuaserunt, ut per Epirum duceret. IV. consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est. Ambracia tumulo aspero subiecta est: Perranthem incolae vocant. urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita est tumulo, orientem spectat. amnis Arachthus ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum. praeterquam quod hinc amnis munit hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius tria milia passuum. Fulvius bina a campo castra,

modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit. ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset. ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli. inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat. dein postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit. cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intravit. Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat, haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat: deinde periculosum inceptum ratus, ne quae sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter convertit. V. consul iam munimentis, quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus. tria paribus intervallis faciliore aditu a campo adversus Pyrrheum quod vocant admovit, unum e regione Aesculapii, unum adversus arcem. arietibus muros quatiebat, asseribus falcatis detergebat pinnas. oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pa vor ac trepidatio cepit. deinde ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve robustos incutiebant; falces, ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem, praefringebant; ad hoc eruptionibus nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant.

In hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit. noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quae T. LIVI PARS IV.

21

« IndietroContinua »