Immagini della pagina
PDF
ePub

duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.

XXXIX. Postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor tyrannus, a quo eam civitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elateam ad Quinctium et Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in potestate sua esse: eo si veniret Quinctius ad colloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conventura. Quinctius ut eo quoque praesidio Philippum nudaret, cum adnuisset se venturum, mittit ad Attalum, ut ab Aegina Sicyonem sibi occurreret; ipse ab Anticyra decem quinqueremibus, quas iis forte ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae, Sicyonem tramisit. iam ibi Attalus erat; qui cum tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit, ne in urbem ipsam Argos iret. haud procul urbe Mycenica vocatur: in eo loco ut congrederentur convenit. Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum regio comitatu, Nicostratus Achaeorum praetor cum auxiliaribus paucis venit. tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem invenerunt. progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi: inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant. initium sermonis ab excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in colloquium venisset: neque enim se illos timere dixit, sed exsules Argivorum. inde ubi de condicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas postulare res, unam ut bellum cum Achaeis finiret, alteram ut adversus Philippum mitteret secum auxilia. ea se missurum dixit: pro pace cum Achaeis indutiae impetratae, donec bellum cum Philippo finiretur. XL. de Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude Philoclis proditam urbem vi ab eo teneri argueret; ille ab ipsis Argivis, ut se defenderet, accitum. contionem rex Argivorum postulabat, ut id sciri

posset: nec tyrannus abnuere; sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem, non immixtis Lacedaemoniis declaraturam, quid Argivi vellent, praeberi debere dicebat rex: tyrannus negavit deducturum. haec disceptatio sine exitu fuit. de colloquio discessum sexcentis Cretensibus ab tyranno datis Romano, indutiisque inter Nicostratum praetorem Achaeorum et Lacedaemoniorum tyrannum in quattuor menses factis.

Inde Quinctius Corinthum est profectus, et ad portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo descisse. Philocles et ipse ad imperatorem Romanum in colloquium venit, hortantique, ut extemplo transiret urbemque traderet, ita respondit, ut distulisse rem magis quam negasse videretur. a Corintho Quinctius Anticyram traiecit, inde fratrem ad temptandam Acarnanum gentem misit. Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti. atque ita Cenchreas ad naves redit. et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit. ea nunc singulas illustres nunc simul plures genere inter se iunctas arcessendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXXIII.

EPITOME. T. Quinctius Flamininus proconsul cum Philippo ad Cynoscephalas in Thessalia acie victo debellavit. L. Quinctius Fla

mininus, frater proconsulis, Acarnanes Leucade urbe, quae caput est Acarnanum, expugnata in deditionem accepit. pax petenti Philippo, Graeciae libertas data est. Attalus a Thebis ob subitam valetudinem Pergamum translatus decessit. C. Sempronius Tuditanus a Celtiberis cum exercitu caesus est. L. Furius et Claudius Marcellus consules Boios et Insubres Gallos subegerunt, Marcellus triumphavit. Hannibal frustra in Africa bellum molitus, et ob hoc Romanis per epistolas adversae factionis principum delatus, propter metum Romanorum, qui legatos ad Carthaginiensium senatum de eo miserant, profugus ad Antiochum regem Syriae se contulit, bellum contra Romanos parantem.

I. Haec per hiemem gesta. initio autem veris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem, incertis ad eam diem animis fluctuantem, dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra. inde postero die cum unius signi militibus et Attalo legationibusque, quae frequentes undique convenerant, pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis ea duo milia militum erant sequi se mille passuum intervallo distantis. ad medium ferme viae Boeotorum praetor Antiphilus obvius fuit; cetera multitudo e muris adventum imperatoris Romani regisque prospeculabatur. rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul amfractus viarum vallesque interiectae occulebant. cum iam appropinquaret urbi, velut obviam egredientem turban. salutaret, tardius incedebat. causa erat morae, ut hastati consequerentur. oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante, quam ad hospitium imperatoris ventum est, conspexere. tum velut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstupuerunt omnes. et apparebat nihil liberae consultationis con cilio, quod in diem posterum indictum erat Boeotis, relictum esse. texerunt dolorem, quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent. II. in concilio Attalus primus verba fecit. orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis, senior iam et infirmior, quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit. et dum regem

auferunt perferuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est. Aristaenus inde Achaeorum praetor eo cum maiore auctoritate auditus, quod non alia quam quae Achaeis suaserat Boeotis suadebat. pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente verbis. rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque de societate cum Romanis iungenda, nullo contra dicere audente, omnium Boeotiae civitatum suffragiis accipitur iubeturque. concilio dimisso Quinctius tantum Thebis moratus, quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitae praesens periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa est, re licto eo ad curationem necessariam corporis, Elatiam, unde profectus erat, redit Boeotis quoque, sicut prius Achaeis, ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod reliquum belli erat conversis.

III. Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas; ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus numerus. ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa revocabantur. ita suppleto exercitu, secundum vernum aequinoctium omnis copias Dium contraxit; ibique stativis positis, exercendo quotidie milite hostem opperiebatur. et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas pervenit. ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium, quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertia die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur. nihil morati Aetoli sunt: Phaenea duce sexcenti pedites cum equitibus quadringentis venerunt. ne dubium esset, quid

exspectasset, confestim Quinctius movit castra. transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium duce Cydante, et trecenti Apolloniatae, haud dispari armatu, se coniunxere, nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille. Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum virtutibus, simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea quae tum maxime animos terrebant, quibusque erigi ad aliquam spem poterant, venit. IV. acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi ter a Macedonum phalange ad Atracem vi pulsos Romanos opponebat. et illic tamen, ubi insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam fuisse eorum, qui neglegenter custodias servassent, secundam in ipso certamine levis armaturae mercennariorumque militum Macedonum vero phalangem et tunc stetisse, et loco aequo iustaque pugna semper mansuram invictam. decem et sex milia militum haec fuere, robur omne virium eius regni. ad hoc duo milia caetratorum, quos peltastas appellant, Thracumque et Illyriorum - Trallis est nomen genti par numerus bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti, et duo milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperiebatur. Romanis ferme par numerus erat: equitum copiis tantum, quod Aetoli accesserant, superabant.

[ocr errors]

V. Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem principem civitatis prodi urbem, cum paucis equitum levisque armaturae ad muros successit. ibi adeo frustrata spes est, ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent. et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu absistit: ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto, quam in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum caedere et parare iubet. vallo et Macedones et Graeci usi sunt;

« IndietroContinua »