Immagini della pagina
PDF
ePub

5

back by a

storm.

4

1

Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut but is driven Alpium prope foeditatem superaverit. Vento mixtus imber quum ferretur in ipsa ora, primo constitere: dein quum iam spiritum , intercluderet nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono caelum strepere 2 et inter horrendos fragores micare ignes; capti auribus 3 et oculis metu omnes torpere; tandem effuso imbre, quum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo, quo deprensi erant, loco castra ponere necessarium visum est. 106. Id vero laboris velut de integro1 initium fuit; nam nec explicare 2 quicquam nec statuere 3 poterant nec, quod statutum esset, manebat, omnia 15 perscindente vento et rapiente. Et mox tantum nivosae grandinis montibus deiectum est, ut omnibus omissis procumberent homines, tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum iumen20 torumque strage, quum se quisque extollere ac levare vellet, diu nequiret, quia, torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant. Biduum eo loco velut obsessi mansere; multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis, qui proelio ad 15 Trebiam facto superfuerant, septem absumpti.

25

5

107. Degressus Appennino retro ad Placentiam castra movit, et ad decem millia1 progressus consedit. Ibi cum Sempronio consule pugnatum est

incerto eventu.

Nox proelium diremit, et, sicut

est;

aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum sed maior Romanis quam pro numero 2 iactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt interfecti. Secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, 3 Sempronius Lucam concessit.

108. Romae aut circa urbem multa ea hieme

3

in the coun

ΤΟ

prodigia1 facta aut, quod evenire solet Prodigies motis semel in religionem animis, multa at Rome and nuntiata et temere credita sunt, in quis 2 try round. ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse, et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, et navium speciem de caelo affulsisse, et aedem Spei, 15 quae est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvii hastam se commovisse et corvum in aedem Iunonis * devolasse atque in ipso pulvinari 5 consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos 6 nec cum ullo congressos,” 20 et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes 10 extenuatas, et in Gallia lupum vigili" gladium ex vagina raptum abstulisse. 109. Ob caetera prodigia1 libros 2 adire decemviri iussi: quod The autem lapidibus pluvisset 3 in Piceno, of them. novendiale sacrum 4 edictum et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. Nam primum omnium urbs lustrata 5 est hostiaeque maiores caesae, et donum ex auri pondo quadra

8

expiation

25

7

ginta Lanuvium Iunoni portatum est et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes extenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido; 5 Romae quoque lectisternium et supplicatio9 ad aedem Herculis, et Genio 10 maiores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si per decem annos respublica eodem stetisset 11 statu. Haec procurata votaque 12 magna to ex parte 13 levaverant religione 14 animos.

Flaminius,

the new consul, being

hated by the patricians, leaves Rome

without the legal ceremonies and

enters on his

office at

Ariminum,

March

6

4

110. Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones, quae Placentiae hibernabant, sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset 2 in castris. Huic in provincia 3 consulatum inire consilium erat memori veterum certaminum 5 cum patribus, quae tribunus plebis et quae 217 B.C. postea consul prius de consulatu, dein de 20 triumpho habuerat, invisus etiam patribus ob legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adverso senatu atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator, cuive senator pater fuisset, maritimam navem, quae plus quam trecentarum 25 amphorarum 10 esset,11 haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos; quaestus 12 omnis patribus indecorus visus. 111. Ea res invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit.

8

9

1

Ob haec ratus, auspiciis ementiendis 1 Latinarumque feriarum 2 mora et aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. Ea res, ubi palam facta est, novam insuper iram infestis iam ante patribus movit: non 5 cum senatu 3 modo, sed iam cum diis 4 immortalibus C. Flaminium bellum gerere. Revocandum universi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius in deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in provinciam iret. 112. Q. TO Terentius et M. Antistius legati ad eum profecti nihilo magis moverunt, quam priore consulatu litterae 2 moverant ab senatu missae. Paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei3 vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese quum prori- 15 puisset, multos circumstantes cruore respersit. Id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis, in Etruriam per Appennini tramites exercitum ducere 20 coepit.

leaves his

ters.

113. Iam ver appetebat. Itaque Hannibal iterum ex hibernis movit. Galli, quos Hannibal praedae populationumque conciverat spes, winter quarpostquam suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterant in Hannibalem ab Romanis odia ; petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se fraude2 servatus erat, et mutando nunc vestem,

24

nunc tegumenta capitis, sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

5 Scruples at

Rome about

114. Per idem tempus Cn. Servilius consul Romao idibus Martiis magistratum iniit. Ibi, Flaminius. quum de re publica rettulisset,1 redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; illi enim neque iustum imperium 2 neque auspicium esse. Magistratus id 3 10 a domo, sacris rite perfectis, secum ferre; nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo concipere posse. 115. Augebant Prodigies. metum prodigia ex pluribus simul locis. nuntiata. His expositis auctoribus'que in curiam 15 introductis, consul de religione patres consuluit. Decretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis,2 partim lactentibus procurarentur,3 et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur. 116. Dum consul placandis Romae dis habendoque dilectui dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama difficulty tra- erat, quum1 aliud longius, ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam 25 per paludem petit, quo fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat.2 Hispanos et Afros primos ire iussit; sequi Gallos, ut id3 agminis medium esset; novissimos ire equites; Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime

20

Hannibal crosses to the

valley of the

Arno; and with great

verses the

swamps.

4

« IndietroContinua »