Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

ventu ejus partes convaluerant, et sinistrum lenti itineris rumorem prospero prælio verterat omnisque inferioris Germaniæ miles Valentem adsectabatur; unde primum creditur Cæcinæ fides fluitasse.

[ocr errors]

94. Ceterum non ita ducibus indulsit Vitellius, ut non plus militi liceret: sibi quisque militiam sumsere; quamvis indignus, si ita maluerat, urbanæ militiæ adscribebatur: rursus bonis, remanere inter legionarios aut alares volentibus, permissum: nec deerant, qui vellent, fessi morbis et intemperiem coeli incusantes. Robora tamen legionibus alisque subtracta: convulsum castrorum decus, viginti millibus e toto exercitu permixtis magis quam electis. Concionante Vitellio, postulantur ad supplicium Asiaticus et Flavius et Rufinus, duces Galliarum, quod pro Vindice bellassent.' Nec coercebat ejusmodi voces Vitellius; super insitam animo ignaviam, conscius, sibi instare donativum et deesse pecuniam, omnia alia militi largiebatur. Liberti Principum, conferre pro numero mancipiorum,' ut tributum, jussi. Ipse, sola perdendi cura, stabula aurigis exstruere: circum" gladiatorum ferarumque spectaculis opplere tamquam in summa abundantia, pecuniæ inludere.

t

95. Quin et natalem Vitellii diem Cæcina ac Valens, editis tota Urbe vicatim gladiatoribus, celebravere; ingenti paratu et ante illum diem insolito. Lætum fœdissimo cuique, apud bonos invidiæ fuit, quod, exstructis in campo Martio aris, inferias Neroni fecisset: cæsæ publice victimæ crematæque: facem Augustales' subdidere; quod sa

[merged small][ocr errors][merged small]

Vicatim] According to Victor, de Regionibus Urbis, the vici at Rome were 424.

y Neroni fecisset] Suet. Vitell. 11. Ne cui dubium foret, quod exemplar regendæ reipublicæ eligeret, medio Martio campo, adhibita publicorum sacerdotum frequentia, inferias Neroni dedit; ac solemni convivio citharœdum placentem palam admonuit, ut et aliquid de Domitio diceret: inchoantique Neroniana cantica, primus exsultans etiam plausit.' Suidas, in BTéλios, states the same.

2 Augustales] Each of these placed a torch by his altar. For the Augustales and their priesthood, see A. i, 54. ii, 83.

C

b

cerdotium, ut Romulus Tatio regi, ita Cæsar Tiberius Juliæ genti sacravit. Nondum quartus a victoria mensis, et libertus Vitellii Asiaticus, Polycletos, Patrobios, et vetera odiorum nomina æquabat. Nemo in illa aula probitate aut industria certavit: unum ad potentiam iter, prodigis epulis et sumtu ganeaque satiare inexplebiles Vitellii libidines. Ipse abunde ratus, si præsentibus frueretur, nec in longius consultans, novies millies sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur. Magna et misera civitas, eodem anno Othonem Vitelliumque passa, inter Vinios, Fabios, Icelos, Asiaticos, varia et pudenda sorte agebat; donec successere Mucianus et Marcellus, et magis alii homines quam alii mores.

96. Prima Vitellio tertiæ legionis defectio' nuntiatur, missis ab Aponio Saturnino" epistolis, antequam is quoque Vespasiani partibus adgregaretur: sed neque Aponius cuncta, ut trepidans re subita, perscripserat, et amici adulantes mollius interpretabantur: unius legionis eam seditionem: ceteris exercitibus constare fidem.' In hunc modum etiam Vitellius apud milites disseruit, prætorianos nuper exauctoratos insectatus, a quibus falsos rumores dispergi, nec ullum civilis belli metum,' adseverabat, suppresso Vespasiani nomine, et vagis per Urbem militibus, qui sermones populi coercerent: id præcipuum alimentum famæ erat.

97. Auxilia tamen e Germania Britanniaque et Hispaniis excivit; segniter, et necessitatem dissimulans: perinde legati provinciæque cunctabantur; Hordeonius Flaccus, suspectis jam Batavis, anxius proprio bello ; Vettius Bolanus,' numquam satis quieta Britannia: et uterque ambigui. Neque ex Hispaniis properabatur, nullo tum ibi

• Tatio regi] See A. i, 54.

Asiaticus] ch. 57. The Polycleti, the Patrobii, the Neroniani, are often spoken of as wealthy freedmen. Prodigis epulis] See ch. 62. Novies millies sestertium] Angl. £7,500,000.

e Vinios, Fabios] Vinius the consul, and Icelus the freedman were persons of great influence under Galba: Fabius Valens the general and consul, and Asiaticus the freedman, were so under Vitellius.

Tac.

II.

f Marcellus] Marcellus Eprius, a man bent on mischief. See A. xvi, 26. He often appears in the sequel. & Tertia legionis] ch. 85.

Aponio Saturnino] Governor of Moesia: ibid.

Hord. Flaccus] Governor of Upper Germany, and invested with the care of the bank of the Rhine. H. i, 9. ii, 57.

k Proprio bello] H. iv, 18. Vettius Boianus] He was governor of Britain. H. i, 65.

2 F

[ocr errors]
[ocr errors]

consulari: trium legionum legati, pares jure, et, prosperis Vitellii rebus, certaturi ad obsequium, adversam ejus fortunam ex æquo detrectabant. In Africa legio cohortesque, delectæ a Clodio Macro, mox a Galba dimissæ, rursus jussu Vitellii militiam cepere: simul cetera juventus dabat impigre nomina: quippe integrum illic ac favorabilem proconsulatum Vitellius, famosum invisumque Vespasianus egerat: perinde socii de imperio utriusque conjectabant; sed experimentum contra fuit.

98. Ac primo Valerius Festus, legatus,' studia provincialium cum fide juvit: mox nutabat, palam epistolis edictisque Vitellium, occultis nuntiis Vespasianum fovens, et hæc illave defensurus, prout invaluissent. Deprehensi cum literis edictisque Vespasiani, per Rhætiam et Gallias, militum et centurionum quidam, ad Vitellium missi, necantur: plures fefellere, fide amicorum, aut suomet astu occultati. Ita Vitellii paratus noscebantur: Vespasiani consiliorum pleraque ignota, primum socordia Vitellii; deinde Pannonica Alpes,' præsidiis insessæ, nuntios retinebant: mare quoque Etesiarum flatu" in Orientem navigantibus secundum, inde adversum erat.

99. Tandem, inruptione hostium, atrocibus undique nuntiis exterritus, Cæcinam et Valentem expediri ad bellum jubet præmissus Cæcina: Valentem, e gravi corporis morbo tum primum adsurgentem, infirmitas tardabat. Longe alia proficiscentis ex Urbe Germanici exercitus species: non vigor corporibus, non ardor animis: lentum et rarum agmen, fluxa arma, segnes equi: impatiens solis, pulveris,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

tempestatum; quantumque hebes ad sustinendum laborem miles, tanto ad discordias promtior. Accedebat huc Cæcinæ ambitio vetus, torpor recens, nimia fortunæ indulgentia soluti in luxum: seu perfidiam meditato infringere exercitus virtutem inter artes erat. Credidere plerique, Flavii Sabini consiliis concussam Cæcinæ mentem, minise tro sermonum Rubrio Gallo, rata apud Vespasianum fore pacta transitionis.' Simul odiorum invidiæque erga Fabium Valentem admonebatur, ut impar apud Vitellium, gratiam viresque apud novum Principem pararet.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

a

100. Cæcina complexu Vitellii multo cum honore digressus, partem equitum ad occupandam Cremonam præmisit: mox vexillarii quartæ decimæ et sextædecimæ legionum; dein quinta et duoetvicesima secuta: postremo agmine unaetvicesima Rapax et prima Italica incessere, cum vexillariis trium Britannicarum legionum et electis auxiliis. Profecto Cæcina, scripsit Fabius Valens exercitui, quem ipse ductaverat, ut in itinere opperiretur; sic sibi cum Cæcina convenisse;' qui præsens, eoque validior, 'immutatum id consilium' finxit, ut ingruenti bello tota mole occurreretur.' Ita adcelerare' legiones Cremonam,' pars Hostiliam' petere' jussæ: ipse Ravennam devertit, prætexto classem adloquendi: mox Patavii secretum componendæ proditionis quæsitum: namque Lucilius Bassus, post præfecturam alæ, Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio præpositus, quod non statim præfecturam prætorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur: nec sciri potest, traxeritne Cæcinam, an (quod evenit inter malos, ut et similes sint) eadem illos pravitas impulerit.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

101. Scriptores temporum, qui potiente rerum Flavia domo, monumenta hujusce belli composuerunt, curam pacis et amorem reipublicæ,' corruptas in adulationem,

• Flavii Sabini] Vespasian's bro- gion, as being adverse to Vitellius, was ther. kept in Britain.

Rubrio Gallo] H. ii, 51. y Admoneb.] For this jealousy, see

ch. 30.

2 Vexillarii quartadecimæ] Quartadecima is wrong. More correctly quarta.

Legionum] Mentioned by name in H. iii, 22. 'Cum vexillis nonæ, secundæque, et vicesimæ, Britannicarum legionum,' The fourteenth le

Hostiliam] Now Ostiglia, in the duchy of Mantua.

c Patavii] Now Padua.

d Lucilius Bassus] See Gruter, p. 573, n. 1.

eRavennati-Misenensi] See A.

iv, 5.

f Flavia domo] Vespasian, Titus, and Domitian.

'causas,' tradidere. Nobis, super insitam levitatem, et, prodito Galba, vilem mox fidem, æmulatione etiam invidiaque, ne ab aliis apud Vitellium anteiretur, pervertisse ipsum Vitellium videtur. Cæcina, legiones adsecutus, centurionum militumque animos, obstinatos pro Vitellio, variis artibus subruebat: Basso eadem molienti minor difficultas erat, lubrica ad mutandam fidem classe, ob memoriam recentis pro Othone militiæ."

* Pro Othone militiæ] ch. 14 and 28.

END OF VOL. II.

PRINTED BY A. J. VALPY,
RED LION COURT, FLEET STREET.

« IndietroContinua »