Immagini della pagina
PDF
ePub

hendunt.) XLVI, 9 (custodia Mg. Em. 148. Pcustodiam; cett. codd., Drak. custodia) 11 comperit (codd. recc.) XLVII, 2 (saxo H Eins. Nam MP saxo in ascensu æquo; edebatur: saxorum ascensu æquo.) 6 (quantum turbatis Mg. Em. 149; codd., Drak. quantum in turbatis) XLVIII, 1 (utrumque codd. aliquot recc., Duk.; codd. mell., Drak. utrimque) 3 morerentur 5 (adducere Lov. 2, Em. 149 n.; cett. codd., Drak. abducere) 6 vigiliis 7 (Probabiliter Sig. in stationes) 9 (esse, ortum ex victissed, notavit Duk.) XLIX, 7 rediit L, 2 quoad e coni. Mommsenii 3 deorum LI, 1 si millies senatus consulto (Kenn. Mackenzie, Scotus, apud Ruddimannum. V simile senatusconsulti. M simille sics, P simillæ sic. Drak, si me senatus consulto. Numerus non minus ad populi iussum quam ad senatus consulta pertinet.) 9 (terra Gron. Codd., Drak. terræ) LII, 1 (momenta Mg. Em. 149. Codd., Drak, monumenta) 3 (ei addendum vidit Drak. Codd., ed. Drak. factum est.) 8 (Laviniique Gron. Codd., Drak. Lavinioque) LIII, 1 (At enim... posse V, nisi quod litteras aliquot supplevit Mg. Em. 150 n.; cett. codd., Drak. om.) 5 (Romam, Romani Mg. Em. 150. Codd., Drak, Romam quam Romani) LIII, 9 Capitolio <atque> arce e coni. Wesenb. probab. LIV, 3 vestræ meæque calamitatis (Mg. Em. 151) | (reliqueritis eam Mg. Em. 151. Codd., Drak. reliqueritis ea) 4 (regionem Italiæ mediam Mg. Em. 152. Codd., Drak. regionum Italiæ medium) 5 unice locum (Mg. Em. ibd.) 6 (V. Em. 153 n.) LV, 1 (V. Em. 153).

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PRÆFATIO.

Facturusne operæ pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim, quippe qui quum veterem, tum vulgatam esse rem 2 videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt. Utcunque erit, iuvabit tamen rerum gestarum 3 memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, consoler. Res est præterea et immensi operis, 4 ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, et quæ ab exiguis profecta initiis eo creverit, ut iam magnitudine laboret sua. Et legentium plerisque haud dubito quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus iam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt; ego contra hoc quoque laboris præ- 5 mium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit.

Quæ ante conditam condendamve urbem poeticis magis 6 decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis Livius ex rec. Madvigii. I.

1

7 traduntur, ea nec affirmare nec refellere in animo est; datur hæc venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. 8 Sed hæc et his similia utcunque animadversa aut existimata 9 erunt, haud in magno equidem ponam discrimine; ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiæque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire cœperint præcipites, donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra nec. 10 remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri; inde tibi tuæque rei publicæ, quod imitere, capias, inde, fœdum 11 inceptu, fœdum exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit; 12 adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat; nuper divitiæ avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan necessa13 riæ erunt, ab initio certe tantæ ordiendæ rei absint; cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.

Liber I.

Iam primum omnium satis constat, Troia capta in ceteros sævitum esse Troianos, duobus, Enea Antenorique, et vetusti iure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse; casibus 2 deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Troiam amisso, quærebant, venisse in intimum Hadriatici maris sinum, Euganeisque, qui inter mare Alpesque incole- 3 bant, pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Ei in quem primum egressi sunt locum, Troia vocatur, pagoque Troiano inde nomen est; gens universa Veneti appellati. Eneam 4 ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quærentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est. Ibi 5 egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil præter arma et naves superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est. Alii proelio victum Latinum 6 pacem cum Ænea, deinde affinitatem iunxisse tradunt; alii, 7 quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad colloquium; percontatum deinde, qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidve quærentes in agrum Laurentem exissent, postquam audierit, multitudinem Troianos 8 esse, ducem Eneam, filium Anchise et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fœ- 9 dus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Æneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos

1

« IndietroContinua »