Immagini della pagina
PDF
ePub

Liber XXI.

BIBLIC

In

In parte operis mei licet mihi præfari, quod in principio summæ totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quæ unquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus ullæ inter se 2 civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese, sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. Odiis etiam prope maioribus 3 certarunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Pœnis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. Fama est etiam, Hanni- 4 balem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris, iure iurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus 5 virum Sicilia Sardiniaque amissæ: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africæ fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit.

Livius ex rec. Madvigii. III.

1

2

3

sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde 2 novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret, maius eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Pœnos arma Italiæ illaturos fuisse, quæ Hannibalis ductu intulerunt.

3

Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore ætatis, uti ferunt, 4 primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum, in imperio positus. 5 Is plura consilio quam vi gerens, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam 6 bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat; comprensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque quum`laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante lætitia 7 dolores ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, fœdus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin prærogativa militaris, qua extemplo iuvenis Hannibal in prætorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appel2 latus erat,** favor plebis sequebatur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiæ Han3 nibal atque in paternas succederet opes, Hanno, alterius factionis princeps, „Et æquum postulare videtur" inquit „Hasdrubal, et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum.“ 4 Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, „Florem ætatis" inquit „Hasdrubal, quem ipse patri

Hannibalis fruendum præbuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet iuventutem nostram pro militari rudimento assuefacere libidini prætorum. An hoc time- 5 mus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat, et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature serviamus ? Ego istum iuvenem domi tenendum sub legibus, sub magi- 6 stratibus, docendum vivere æquo iure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet." Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni assentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit.

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit; Hamilcarem iuvenem red- 2 ditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diver- 3 sissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an. exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam præficere malle, ubi 4 quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciæ ad peri- 5 cula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio 6 naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id, quod gerendis rebus 7 superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi sæpe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus 8 nihil inter æquales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in prœlium ibat, ultimus conserto prœlio excedebat. viri virtutes ingentia vitia æquabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum

Has tantas 9

4

5

10 metus, nullum ius iurandum, nulla religio.

Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

Ceterum, ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei 2 provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, 3 Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines (ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, iungendoque 4 tractus ad id bellum videri posset. Cartalam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsæ minores civitates stipendio imposito imperium accepere. Victor exercitus opulentusque præda Carthaginem No5 vam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo prædam stipendioque præterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo in Vaccæos 6 promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, vi captæ. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu 7 defensa; ab Hermandica profugi exsulibus Olcadum, priore æstate domitæ gentis, quum se iunxissent, concitant Carpeta8 nos, adortique Hannibalem regressum ex Vaccæis haud pro9 cul Tago flumine, agmen grave præda turbavere. Hannibal prœlio abstinuit, castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit, valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes 10 haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus præcepit, ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur impeditum agmen; in ripa elephantos (quadraginta autem erant) 11 disponit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccæorumque centum millia fuere, invicta acies, si æquo dimica12 retur campo. Itaque et ingenio feroces et multitudine freti

[ocr errors]

et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. Et ex 13 parte altera ripa vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe 14 ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite, equo temere acto, perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta; quidam 15 verticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. Postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia 16 trepidatione quum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit, vastatisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et iam omnia 17 trans Hiberum præter Saguntinos Carthaginiensium erant.

Cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum iam belli 6 causa. Certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec 2 certamen iuris, sed vim quæri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romæ erant P. Cornelius Scipio et 3 Ti. Sempronius Longus. Qui quum, legatis in senatum introductis, de re publica rettulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videre- 4 tur digna causa, et Hannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traiicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent, hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius 5 Saguntum oppugnari allatum est. Tunc relata de integro res ad senatum; et alii provincias consulibus Hispaniam atque 6 Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum; erant, qui non temere movendam rem tantam exspectandos- 7 que ex Hispania legatos censerent. Hæc sententia, quæ tutis- 8

« IndietroContinua »