Immagini della pagina
PDF
ePub

ginta millia eo prælio hominum cæsa dicuntur. Syphax 5 cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas (extremi prope Oceanum adversus Gades colunt) refugit, affluentibusque ad famam eius undique barbaris, ingentes brevi copias armavit, cum quibus in Hispaniam angusto diremptam 6 freto traiiceret. Eo Masinissa cum victore exercitu advenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se, sine ullis Carthaginiensium opibus, gessit bellum.

In Hispania nihil memorabile gestum, præterquam quod 7 Celtiberum iuventutem eadem mercede, qua pacta cum Carthaginiensibus erat, imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollici- 8 tandos populares, qui inter auxilia Hannibalis erant, miserunt. Id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercenarium militem in castris neminem antequam tum Celtiberos Romani habuerunt.

Liber XXV.

Dum hæc in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal

in agro Sallentino æstatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundæ. Ipsorum interim Sallentinorum 2 ignobiles urbes ad eum defecerunt. Eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Ponos desciverant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redie3 runt, et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, præfectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus, tumultuario exercitu coacto cum 4 Hannone conflixisset. Magna ibi vis hominum, sed inconditæ turbæ agrestium servorumque, cæsa aut capta est; minimum iacturæ fuit, quod præfectus inter ceteros est captus, et tum temerariæ pugnæ auctor et ante publicanus omnibus malis ar5 tibus et rei publicæ et societatibus infidus damnosusque. Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, haudullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit.

6 Quo diutius trahebatur bellum, et variabant secundæ adversæque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, civitatem incessit, 7 ut aut homines aut dei repente alii viderentur facti. Nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus,

sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. Sacri- 8 ficuli ac vates ceperant hominum mentes; quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem compulsa, et quæstus ex alieno errore facilis, quem velut [ex] concessæ artis usu exercebant. Primo secretæ bonorum indignationes exaudiebantur; deinde 9 ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res. Incusati graviter ab senatu ædiles triumvirique capitales, quod 10 non prohiberent, quum emovere eam multitudinem e foro ac disiicere apparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit, quin violarentur. Ubi potentius iam esse id malum apparuit, 11 quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Æmilio prætori urbano negotium ab senatu datum est, ut eis religionibus populum liberaret. Is et in contione senatus consultum reci- 12 tavit et edixit, ut, quicunque libros vaticinos precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnes litterasque ad se ante calendas Apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.

Aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. filius Maso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. filius Maso decemvir sacrorum. In Lentuli locum M. Cornelius 2 Cethegus, in Papirii Cn. Servilius Cæpio pontifices suffecti sunt; augur creatus L. Quinctius Flamininus, decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus.

Comitiorum consularium iam appetebat tempus; sed quia 3 consules bello intentos avocare non placebat, Ti. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem. Ab eo magister equitum est dictus Q. Fulvius Flaccus. Dictator primo comitiali die creavit consules Q. 4 Fulvium Flaccum, magistrum equitum, et App. Claudium Pulchrum, cui Sicilia provincia in prætura fuerat. Tum præto- 5 res creati Cn. Fulvius Flaccus, C. Claudius Nero, M. Iunius Silanus, P. Cornelius Sulla. Comitiis perfectis dictator magi

2

3

[ocr errors]

6 stratu abiit. Edilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen. Huic petenti ædilitatem quum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum 7 legitima ætas esset, „Si me" inquit omnes Quirites ædilem facere volunt, satis annorum habeo." Tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est, ut tribuni re8 pente incepto destiterint. Edilicia largitio hæc fuit, ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti et diem 9 unum instaurati, et congii olei* in 1) vicos singulos dati. L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus, ædiles plebeii, aliquot matronas apud populum probri accusarunt; quasdam 10 ex eis damnatas in exsilium egerunt. Ludi plebeii per biduum instaurati, et Iovis epulum fuit ludorum causa.

A. u. c. 542.
A. Ch. 212.

Q. Fulvius Flaccus tertium, App. Claudius consulatum ineunt; et prætores provincias sortiti sunt, P. Cornelius Sulla 2 urbanam et peregrinam, quæ duorum ante sors fuerat, Cn. Fulvius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. 3 Iunius Silanus Tuscos. Consulibus bellum cum Hannibale et binæ legiones decreta; alter a Q. Fabio superioris anni 4 consule, alter a Fulvio Centumalo acciperet; prætorum Fulvii Flacci, quæ Luceriæ sub Emilio prætore, Neronis Claudii, quæ in Piceno sub C. Terentio fuissent, legiones essent; supplementum in eas ipsi scriberent sibi; M. Iunio in Tuscos 5 legiones urbanæ prioris anni datæ. Ti. Sempronio Graccho

et P. Sempronio Tuditano imperium provinciæque Lucani et 6 Gallia cum suis exercitibus prorogatæ; item P. Lentulo, qua vetus provincia in Sicilia esset, M. Marcello Syracusæ et qua Hieronis regnum fuisset, T. Otacilio classis, Græcia M. Valerio, Sardinia Q. Mucio Scævolæ, Hispaniæ P. et Cn. Cor7 neliis. Ad veteres exercitus duæ urbanæ legiones a consulibus scriptæ, summaque trium et viginti legionum eo anno effecta est. 8 Dilectum consulum M. Postumii Pyrgensis cum magno prope motu rerum factum impediit. Publicanus erat Postu1) Excidit numerus congiorum.

mius, qui multis annis parem fraude avaritiaque neminem in civitate habuerat præter T. Pomponium Veientanum, quem populantem temere agros in Lucanis ductu Hannonis priore anno ceperant Carthaginienses. Hi, quia publicum periculum 10 erat a vi tempestatis in iis, quæ portarentur ad exercitus, et ementiti erant falsa naufragia, et ea ipsa, quæ vera renuntiaverant, fraude ipsorum facta erant, non casu. In veteres 11 quassasque naves paucis et parvi pretii rebus impositis, quum mersissent eas in alto, exceptis in præparatas scaphas nautis, multiplices fuisse merces ementiebantur. Ea fraus indicata 12 M. Æmilio prætori priore anno fuerat ac per eum ad senatum delata, nec tamen ullo senatus consulto notata, quia patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant. Populus severior vindex fraudis erat; excitatique tan- 13 dem duo tribuni plebis, Sp. et L. Carvilii, quum rem invisam infamemque cernerent, ducentum millium æris multam M. Postumio dixerunt. Cui certandæ quum dies advenisset, 14 conciliumque tam frequens plebis adesset, ut multitudinem area Capitolii vix caperet, perorata causa, una spes videbatur esse, 15 si C. Servilius Casca tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat, priusquam ad suffragium tribus vocarentur, intercessisset. Testibus datis, tribuni populum summo- 16 verunt, sitellaque lata est, ut sortirentur, ubi Latini suffragium ferrent. Interim publicani Casca instare, ut concilio 17 diem eximeret; populus reclamare; et forte in cornu primus sedebat Casca, cui simul metus pudorque animum versabat. Quum in eo parum præsidii esset, turbandæ rei causa publi- 18 cani per vacuum summoto locum cuneo irruperunt, iurgantes simul cum populo tribunisque. Nec procul dimicatione res 19 erat, quum Fulvius consul tribunis „Nonne videtis" inquit, vos in ordinem coactos esse et rem ad seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis concilium?" Plebe dimissa senatus vocatur, et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum: M. Furium Camillum, cuius 2 exsilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis civi

[ocr errors]

Livius ex rec. Madvigii. III.

15

4

« IndietroContinua »