Immagini della pagina
PDF
ePub

mirandi Græcarum artium opera licentiæque huius sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. Visebantur enim ab externis 3 ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.

eum 4

Legationes omnium ferme civitatium Siciliæ ad conveniebant. Dispar ut causa earum, ita condicio erat. Qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt. Erant tamen haud parvæ reliquiæ belli circa 5 Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui prioris belli, et tertius novus ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphonicum generis Hippacritanus (Muttinen populares vocabant), vir impiger et sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus. Huic ab Epicyde et Hannone 6 Numidæ dati auxiliares, cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit, ut brevi tempore 7 totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventes rebus Carthaginiensium esset. Itaque inclusi 8 ad id tempus mœnibus Agrigenti dux Pœnus Syracusanusque, non consilio Muttinis quam fiducia magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt castra. Quod 9 ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor ferme millium intervallo consedit, quid agerent pararentve, exspectaturus. Sed nullum neque locum 10 neque tempus cunctationi consiliove dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu invectus. Postero die prope iusto prœlio com- 11 pulit hostes intra munimenta. Inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, quum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque

41

eos profectus magno opere monuisse duces dicitur, ne ab12 sente se cum hoste manus consererent. Id ambo ægre passi

duces, magis Hanno, iam ante anxius gloria eius: Muttinem sibi modum facere, degenerem Afrum imperatori Cartha13 giniensi, misso ab senatu populoque! Is perpulit cunctantem Epicyden, ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur et secunda pugnæ fortuna evenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore. Enimvero indignum ratus Marcellus, se, qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet. 2 Instruenti exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidæ nuntiantes, populares suos, primum ea seditione motos, qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, 3 dein quod præfectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriæ eius sub ipsam certaminis diem. ablegatum videant, quieturos 4 in pugna. Gens fallax promissi fidem præstitit. Itaque et Romanis crevit animus, nuntio celeri per ordines misso, de5 stitutum ab equite hostem esse, quem maxime timuerant, et territi hostes, præterquam quod maxima parte virium suarum non iuvabantur, timore etiam incusso, ne ab suomet ipsi 6 equite oppugnarentur. Itaque haud magni certaminis fuit prælium; primus clamor atque impetus rem decrevit.

Numidæ quum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantes suos viderunt, fugæ tantum parumper comites 7 facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitates proximas dilapsi. Multa millia hominum cæsa; capta *1) et octo elephanti. Hæc ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit; victor inde Syracusas rediit.

8 Iam ferme in exitu annus erat; itaque senatus Romæ decrevit, ut P. Cornelius prætor litteras Capuam ad con

1) Excidit numerus captorum, velut VI millia.

sules mitteret, dum Hannibal procul abesset nec ulla magni 9 discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret. Lit- 10 teris acceptis inter se consules compararunt, ut Claudius comitia perficeret, Fulvius ad Capuam maneret. Consules 11 Claudius creavit Cn. Fulvium Centumalum et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. Prætores deinde creati L. Cornelius Lentulus, 12 M. Cornelius Cethegus, C. Sulpicius, C. Calpurnius Piso. Pisoni iurisdictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia, 13 Lentulo Sardinia evenit. Consulibus prorogatum in annum imperium est.

1

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ad XXI, 62, 5 commemorari debuit Rupertii coniectura: hominum species visas nec congress as.

Ad XXII, 21, 4 extrema verba sic scripta oportuit: Que post captis additum videtur prioribus corruptis et male intellectis; in dett. codd. omissum est.

Ad XXII, 31, 5. P amissum habet, non amisso; eo probabilior Heræi coniectura fit, in quam iam Douiatius inciderat.

Sumptibus libraria Gyldendalianæ prodierunt:

Opuscula philologica

ad

Ioannem Nicolaum Madvigium

per quinquaginta annos Universitatis Hauniensis decus

a discipulis missa.

6 Kr.

M. T. Ciceronis

orationes tres de lege agraria

contra P. Servilium Rullum Tr. Pl. In usum scholarum recensuit I. L. Ussing.

50 Øre.

M. T. Ciceronis

Cato major et Lælius sive de senectute et de amicitia dialogi. Recensuit et præfatus est Dr. I. N. Madvig. 75 Øre.

M. T. Ciceronis

de oratore libri tres.

Edidit et illustravit R. I. F. Henrichsen. 4 Kr.

Bundehesh

Libér Pehlvicus vetustissimo codice Hauniensi descripsit, duas inscriptiones regis Sapori primi adjecit N. L. Westergaard. 4 Kr.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« IndietroContinua »