Immagini della pagina
PDF
ePub

molantique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese 14 quum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam maior apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit. Id a plerisque in omen magni terroris ac15 ceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio prætore acceptis, in Etruriam per Appennini tramites exercitus duci est cœptus.

Iam

Liber XXII.

A. Ch. 217.

am ver appetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et A. u. c. 537. nequicquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos prædæ populationumque conciverat spes, postquam 2 pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque sæpe principum insidiis, ipsorum inter se 3 fraude, eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat, et mutando nunc vestem, nunc tegumenta capitis, errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic 4 quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

Per idem tempus Cn. Servilius consul Romæ idibus Martiis magistratum iniit. Ibi quum de re publica rettulisset, 5 redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo, publicis privatisque 6 penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre; nec privatum 7 auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. Augebant metum 8 prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus

aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat, arsisse, et litora 9 crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Præneste ardentes lapides cælo cecidisse, et Arpis parmas 10 in cælo visas pugnantemque cum luna solem, et Capenæ duas interdiu lunas ortas, et aquas Cæretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas ceci11 disse, et Faleriis cælum findi velut magno hiatu visum, quaque

patuerit, ingens lumen effulsisse; sortes sua sponte attenuatas, unamque excidisse ita scriptam: „Mavors telum suum concu12 tit", et per idem tempus Romæ signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuæ speciem cæli ardentis 13 fuisse lunæque inter imbrem cadentis. Inde minoribus etiam

dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, 14 et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. His, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam intro15 ductis, consul de religione patres consuluit. Decretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis, partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria 16 haberetur; cetera, quum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quemadmodum cordi esse divis e carminibus profarentur. 17 Decemvirorum monitu decretum est, Iovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret, et Iunoni Minervæque ex argento dona darentur, et Iunoni reginæ in Aventino Iunonique Sospitæ Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur, 18 matronæque pecunia collata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Iunoni reginæ in Aventinum ferrent, lectisterniumque fieret, et ut libertinæ et ipsæ, unde Feroniæ donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent. 19 Hæc ubi facta, decemviri Ardeæ in foro maioribus hostiis sacrificarunt. Postremo Decembri iam mense ad ædem Saturni Romæ immolatum est, lectisterniumque imperatum ([et] 20 eum lectum senatores straverunt) et convivium publicum, ac

per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.

2.

Dum consul placandis Romæ dis habendoque dilectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama erat, quum aliud longius, 2 ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludes petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros (id omne veterani erat robur 3 exercitus) admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; novissimos ire equites; Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime 4 Gallos, si tædio laboris longæque viæ, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem. Primi, qua 5 modo præirent duces, per præaltas fluvii ac profundas voragines, hausti pæne limo immergentesque se, tamen signa sequebantur. Galli neque sustinere se prolapsi neque assurgere 6 ex voraginibus poterant, nec aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa ægre trahentes membra, alii, ubi 7 semel victis tædio animis procubuissent, inter iumenta et ipsa iacentia passim morientes; maximeque omnium vigiliæ conficiebant per quatriduum iam et tres noctes toleratæ. Quum, 8 omnia obtinentibus aquis, nihil, ubi in sicco fessa sternerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant, aut iumentorum itinere toto prostratorum passim 9 acervi tantum, quod exstaret aqua, quærentibus ad quietem parvi temporis necessarium cubile dabant. Ipse Han- 10 nibal æger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua exstaret, vectus, vigiliis tamen et nocturno humore 11 palustrique cælo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.

Multis hominibus iumentisque foede amissis quum tandem 3 de paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per præmissos exploratores habuit, exercitum

2 Romanum circa Arretii monia esse. Consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera, quæ cognosse in rem erat, 3 summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. Regio erat in primis Italiæ fertilis, Etrusci campi, qui Fæsulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum 4 opulenti; consul ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis, sed ne deorum quidem satis metuens; hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna pro5 spero civilibus bellicisque rebus successu aluerat. Itaque satis apparebat, nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac præpropere acturum; quoque pronior esset in vitia 6 sua, agitare eum atque irritare Poenus parat, et læva relicto hoste Fæsulas petens, medio Etruriæ agro prædatum profectus, quantam maximam vastitatem potest, cædibus incendiis7 que consuli procul ostendit. Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique vidit, suum id dedecus ratus, per mediam iam Italiam vagari Pœnum atque obsi8 stente nullo ad ipsa Romana monia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus: collegam exspectandum, ut coniunctis exercitibus, communi 9 animo consilioque rem gererent, interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effusa prædandi licentia hostem cohibendum, iratus se ex consilio proripuit, signumque simul itineris pugnæ10 que quum proposuisset, „Immo Arretii ante monia sedeamus“ inquit; hic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam vastandoque et urendo omnia ad Romana monia perveniat, nec ante nos hinc moverimus, quam, sicut olim Camillum ab Veiis, C. Flaminium ab Ar11 retio patres acciverint." Hæc simul increpans quum ocius signa convelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus 12 repente corruit consulemque lapsum super caput effudit. Territis omnibus, qui circa erant, velut fœdo omine incipiendæ rei, insuper nuntiatur, signum omni vi moliente signifero con

« IndietroContinua »