Immagini della pagina
PDF
ePub

quas speciminis gratia Victor Ryssel, collega quondam coniunctissimus Lipsiensis, nunc Turicensis, officiosissima voluntate rogatu meo Londini a. 1886 excerpsit. quibus perlustratis non multum praesidii inde exspectandum esse cognovi, et vix posse arbitror, nisi casu mirifico pervetustum aliquod exemplum luci reddatur, ex aliis codicibus nondum collatis dignum conferendi impendio emolumentum percipi, siquidem etiam meliores, quos collatos habemus, libri quam mendosi sint, illustri exemplo codicis. Monei manifestum est. collatis uti sano iudicio interim satis erit; de virtutibus autem vitiisque eorum non universe, sed singillatim ex ipsis verbis Plinii et pro loci cuiusque natura et ratione iudicandum esse usus me in dies magis docuit. non minoris quam codices momenti Plinianae scientiae et fontes et fossas derivatas esse (auctores dico et eos, e quibus Plinius, et eos, qui rursus e Plinio hauserunt) iam prius intellexeram quam Birtio auctore Ahly, Heigl, Sprengel de libris nonnullis privatim scripserunt, hodieque paenitet me non iam in priore volumine locos parallelos, quotquot investigaveram, textu perpetuo subiunxisse. nunc id sedulo feci, et novam hanc huius voluminis dotem, ut necessaria est critico, ita multis reor profuturam; qua in re Stadleri de libro XIX commentatione non tam adiutus sum nam pridem mea peracta erat opera quam adductus in spem, in ceteris quoque libris insignium locorum paucos fore, qui me praeterierint.

Hoc duplici subsidiorum genere ut certissimis fundamentis nixus simulque elocutione Pliniana diligenter observata in textu recensendo emendandoque elaboravi; perfunctus demum hoc toto opere postremo vetustiorum editionum lectiones assidue contuli (quo factum est, ut haud raro quod novum esse putaveram olim iam praereptum esse cognoscerem), easque lectiones fere omnes siglis appositis perpetuo indicavi, ut, quoad fieri posset, emendationum suo quamque auctori redderem et unoquoque loco lectionis quasi quandam historiam emendandique progressum regressumve patefacerem. quod etsi infiniti

laboris erat, omittere tamen nolui, quia sic doctorum hominum commodo non mediocriter consultum esse arbitrabar. nec in scripturae discrepantia conscribenda chartae peperci et multa librariorum menda ideo adnotavi, ut neglegentia aut licentia eorum vel insigne aliquod mendi genus significaretur. quot ad quemque locum codices collati essent quo facilius intellegeretur, in omnium paginarum superiore margine siglas repetendas curavi.

Interpunctioni praecipuam curam impendi non modo ad corrigendam verborum structuram, sed etiam ut legentium succurrerem intellectui, id quod in Pliniano opere non iniucundum erit, obsecutus hac re maxime CFWMüllero, a quo quae facete monita sunt planissime conveniunt cum iis, quae ipse semper sensi. ita autem res ferebat, ut non liceret putidam aequabilitatem affectare, ac mihi praestat, si modo peccandum est, frequentius quam rarius distinguendo peccare.

De coniecturis denique, quas plus mille locis protuli, legentes quaeso meminerint, quantum praeter omnium opinionem tralaticius contextus quondam mutatus sit optimi codicis Monei auctoritate, atque accurate inspiciant et fontes a me indicatos et Plinianae dictionis proprietatem. plures proferre poteram nam multis locis vitia latere credo, si uberius exponendi locus fuisset. interim in his quoque multa erunt, quae subtili inquisitione digna sint nec ingrata fortasse adulescentulis dissertationum materiam quaerentibus, qui etiamsi me 'aculeata mordacitate', quam urticae foliis Plinius tribuit (XXI 91), petituri sint, non aegre feram, modo verum patescat.

Scribebam Dresdae kal. Iul. MDCCCLXXXXII.

CONSPECTUS CODICUM

De codicum manu scriptorum, quorum lectiones discrepantes in hoc volumine adnotatae sunt, origine et auctoritate uberrime disputavit Detlefsenus a. 1869 in philologi vol. XXVIII p. 284-337; quae scripserat partim retractavit a. 1870 in praef. edit. vol. IV p. V sqq. et, postquam de correctionibus ab altera manu factis in nov. lucubr. p. 54 sqq. contradixi, in diurn. litt. Ienens. 1874 n. 26 p. 395 ssq. confidentius de pluribus rebus contradixit Carolus Welzhofer in progr. gymn. Ludov. Monac. a. 1878, quod inscribitur 'Ein Beitrag zur Handschriftenkunde der nat. hist. des Plinius'. praeterea cfr. quae exposuerunt Urlichs in Bursiani annal. litt. antiqu. 1878 II p. 267 -272, Carolus Rück in progr. gymn. Ludov. Monac. a. 1888 p. 61 sqq., Carolus Welzhofer de locis e Plinii nat. hist. a Beda citatis in commentationibus philologis Guil. Christio sexagenario (Monachii 1891) dicatis p. 25-41.

I. Ac vetustiores quidem codices in tertio hoc volumine habemus nullos praeter pauca fragmenta in codicibus miscellaneis servata, quae Detlefsenus contulit et edidit.

1) P: codicis Parisini latini 9378 folium unum litteris uncialibus saeculo fere VI exaratum, quod continet XVIII 87-99;

2) H: codicis Lucensis folia septem saeculo VIII scripta, quae sub titulo DEDIUISIONE TEMPORUM plÊNÍ SECUNDI continent XVIII 309–365.

Praeterea ad libros XIX et XX ex editionis Gelenianae a. 1545 exemplo in bibliotheca Barberiniana Romae adservato Detlefsenus transcripsit ediditque

3) S: varias lectiones ab homine docto margini adscriptas, quae putantur ex optimi generis codice aliquo nunc deperdito desumptae esse. quod num ita se habeat, mihi quidem dubium est, nam etsi non desunt quae confirmentur meliorum codicum consensu, aliae tamen congruunt cum editionum vetustiorum scriptura a Gelenio damnata, aliae coniecturarum speciem prae se ferunt. certe solae per se non multum habent auctoritatis.

II. Recentiores autem codices, qui totum opus Plinianum plus minusve integrum continent et toti aut maximam partem perpetuo collati sunt, variis gradibus, qui certo definiri vix posse videntur, redeunt omnes ad archetypos duos, ut duae sint familiae discernendae.

1. Prioris familiae sunt

1) [D+G+V]; is codex, qui, in Gallia septentrionali saeculo XI maioribus litteris Gothicis scriptus, quondam integer fuit et in unum coniunctus, nunc exstat quibusdam locis mutilatus et divisus (ut Detlefseno videtur, dubitante Welzhofero) in tres partes has:

a) D: codicem Vaticanum latinum 3861, continentem XVI -XVIII 167. 230-XIX 50. 69-156, quos libros omnes contulit Detlefsenus;

b) G: codicis Parisini latini 6796 (Silligio et Iano c) folia 52 et 53, continentia XIX 189 XX 10. 162 -186;

[ocr errors]

c) V: codicem Leidensem Vossianum fol. n. LXI, continentem XX 186-XXII, quos libros contulit Nauta. 2) G: codicis Parisini latini 6796 partes eae, quae continent XVI-XVII 33. 220-XVIII 134. 337-XIX 189, scriptae illae quidem saeculo XI, et eae, quae continent XXI 2-68. 81-172. XXII 71-135, manu saeculo fere antiquiore scriptae. librum XIX contulit Ianus, reliquos Detlefsenus.

3) F: codex Leidensis [Lipsii] n. VII saeculi XI, continens integros libros XVI-XXII. diu oblitteratum Detlefsenus invenit et contulit; librorum XVIII, XIX, XX varias lectiones usui critico patefecit, reliquorum nondum edidit. transcriptum autem esse hunc codicem ex codice (D+G+V) nondum ab altera manu correcto contendit Detlefsenus edit. vol. IV praef. p. V sqq., refellere conatus est Welzhofer 1. 1. p. 31 sqq. 4) d: codex Parisinus latinus 6797 (Harduino Regius II), saeculo XIII binis columnis scriptus, continens libros XVI-XXII, quos omnes contulit Ianus. hunc totum e codice F transcriptum esse ideoque in universum neglegi posse Detlefsenus censuit, sed mihi non persuasit, nam haud pauca habet ille propria eademque confirmata optimorum subsidiorum auctoritate, ut carere eo non possimus.

sed

Omnes hi codices ab altera manu correcti sunt, in harum correctionum usu critico summa cautione opus est, ut quid cuique loco conveniat maximeque sit probabile, argumenti, verborum, artis palaeographicae ratione habita diligenter perpendatur. diffidendum minime est correctori

D2, qui si non omnibus, at multis locis haud dubie hausit e
codice meliore et pleniore explevitque probabilissime lacunas
aliquot; multo magis F, quem tam saepe apparet non abs-
tinuisse ab interpolationibus, ut aliis quoque locis, nisi evi-
denter cogamur rerum et verborum nexu, non sit cur ei fidem
habeamus. non magni momenti sunt G2 V2, exigui vel nullius d2.
Eiusdem familiae sunt codices hi, quos non plane negle-
gendos duxi:

x: codicis Luxemburgensis (quem totum notavi sigla X)
partes eae, quae suppletae sunt ex archetypo priori
huic familiae cognato. scripturae discrepantiam ex
XXI 162-XXII 65 publici iuris fecit Matthaeus Michel
p. 15-22 singularis libelli ("Le manuscrit de Pline le
naturaliste conservé à la bibl. de l'Athénée de Luxem-
bourg'), quo a. 1865 codicem accurate descripsit.

Praeterea multis locis, sed ita ut e silentio nihil
concludendum sit, adnotavi lectiones

f: codicis Chiffletiani, desumptas ex margine editionis
Dalecampianae, quem codicem Detlefsenus statuit
eundem esse atque codicem Leidensem F, contradicente
Welzhofero 1. 1. p. 31 sqq., et

T: codicis Toletani, saeculo XIII binis columnis scripti,
qui continet integros libros XVI-XXII et a Pintiano
quondam diligenter inspectus, in Silligii usum totus
collatus est a duobus presbyteris Hispanis (cfr. edit.
Sill. vol. I praef. p. X).

2. Alterius familiae sunt

codices ii, qui plurimum valuerunt ad constituendam lectionem iam vetustissimis editionibus vulgatam. in his principem locum tenet

1) E: codex Parisinus latinus 6795 (Silligio et Iano a, Harduino Regius I), saeculo X vel XI litteris Gothicis binis columnis exaratus, qui continet libros XVI-XXI 161 et XXII 66-164. cum librarius sive ipsius codicis sive eius archetypi haud raro verba, quae invenerat, temeraria emendandi libidine mutaverit, praecipua cautione utendum est, nec plus tribuendum correctori E; cfr. quae disputavi nov. luc. p. 88 sqq. contulerunt libros XVI, XVII, XVIII Dübnerus, XIX, XX Ianus, XXI, XXII Detlefsenus.

Communem cum hoc habent originem

2) R: codicis Riccardiani, qui Florentiae adservatur, circa a. 1100 binis columnis litteris minusculis scripti, partes eae, quae continent XXI-XXII 144, collatae a Iano. Ad eandem familiam pertinent tres codices, lectiones selectas paucis locis commemoravi:

quorum

[ocr errors]
« IndietroContinua »