ALFREDO FLECKEISENO COLLEGAE QUONDAM PER TRIA LUSTRA CARISSIMO PROMPTO SEMPER STUDIORUM ADIUTORI SACRUM 331314 PRAEFATIO Multo serius quam putaveram mihi contigit, ut tertium hoc volumen in lucem emitterem. non infitior equidem aliquamdiu quodam taedio me captum fuisse talis negotii in primis operosi et difficilis. etenim gratius est commentationes scribere, quibus quae arrideant eligas, enarratisque dilucide quae recte explorasse videare praecipuae sagacitatis laudem ferre; editoris vero est magna ex parte industriam et ingenium quodammodo abscondere neque tamen praeterire quidquam, quamvis molestum, et in minutissimis rebus operam consumere haud ita multis placituram atque adeo contemptam, his praesertim senecentis iam saeculi moribus, quibus qui talia studiose consectantur a magno vociferantium choro 'frivoli operis' facile arguuntur, exili sane solacio Pliniano (XI 4), ut 'in contemplatione naturae', sic in litterarum scientia nihil posse videri supervacuum'. sed redintegratis mox studiis iam a. 1884 ita praeparaveram omnia, ut paulo post typothetae librum mandari posse cogitarem, cum Lipsiae suscepto rectoratu otii penuria coactus sum Horatii illi de nono anno parere consilio. nunc demum scholastico munere et onere deposito peregi quod volebam et, si per deum licebit continuare me haec studia, minoribus posthac temporum intervallis me reliqua volumina spero absoluturum. De critici negotii ratione non alia opus est praefari quam quae in vol. II exposui. codicum subsidiis usus sum iis, quae in Silligii et Detlefseni editionibus parata sunt; nova nec adhibui nec quaesivi, nisi quod in ultimis libris, ubi E deest, codicis Luxemburgensis scripturam arcessivi et Arundeliani aliquot enotavi lectiones ex iis, |