Immagini della pagina
PDF
ePub

cepit, cum publico nomine, ne quid eæ conjurationes cœtusque nocturni fraudis occultæ aut periculi importarent, tum privatim suorum quisque vicem, ne quis affinis ei noxæ esset. Censuit autem senatus, gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari curâ, et sine ullo tumultu, investigâsset. Quæstionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant: indicibus, Æbutio ac Feceniæ, ne fraudi ea res sit, curare, et alios indices præmiis invitare jubent. Sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminæ essent, non Romæ modo, sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent: edici præterea in urbe Româ, et per totam Italiam edicta mitti, Ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coîsse aut convenisse causâ sacrorum velit, neu quid talis rei divinæ fecisse:" ante omnia, ut quæstio de his habeatur, qui coierint, conjuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.

66

Hæc

senatus decrevit. Consules ædilibus curulibus imperârunt, ut sacerdotes ejus sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quæstionem servarent; ædiles plebis videre, ne qua sacra in operto fierent. Triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per urbem, servarentque, ne qui nocturni cœtus fierent; utque ab incendiis caveretur, adjutores triumviris quinqueviri [uti cis Tiberim] suæ quisque regionis ædificiis præessent.

XV. Ad hæc officia dimissis magistratibus, consules in Rostra escenderunt: et, concione advocatâ, cum sollenne carmen precationis, quod præfari, priusquam populum alloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita cœpit: "Nulli unquam concioni, Quirites, [tam] non solum apta, sed etiam necessaria, hæc sollennis Deorum comprecatio fuit; quæ vos admoneret, hos esse Deos, quos colere, venerari, precarique majores vestri instituissent; non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes, velut furialibus stimulis, ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent.

Equidem, nec quid taceam, nec quâtenus proloquar, invenio si aliquid ignorabitis, ne locum negligentiæ dem; si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis, vereor. Quidquid dixero, minus, quam pro atrocitate et magnitudine rei, dictum scitote esse: ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis. Bacchanalia totâ jam pridem Italiâ, et nunc per Urbem etiam multis locis esse, non famâ modo accepisse vos, sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant totâ Urbe, certum habeo; cæterum, quæ ea res sit, ignorare: alios Deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam esse credere, et, qualecumque sit, ad paucos pertinere. Quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa millia hominum esse, illico necesse est, exterreamini; nisi adjunxero, qui qualesque sint. Primum igitur mulierum magna pars est; et is fons mali hujusce fuit: deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici [vigiles,] vino, strepitibus, clamoribusque nocturnis attoniti. Nullas adhuc vires conjuratio, cæterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt. Majores vestri, ne vos quidem, nisi cum aut, vexillo in arce posito, comitiorum causâ exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad concionem vocâsset, forte temere coire voluerunt: et, ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant debere esse. Quales primum nocturnos cœtus, deinde promiscuos mulierum ac virorum, esse creditis? Si, quibus ætatibus initientur mares, sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. Hoc sacramento initiatos juvenes milites faciendos censetis, Quirites? iis ex obscoeno sacrario eductis arma committenda? hi, cooperti stupris suis alienisque, pro pudicitiâ conjugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?

XVI. "Minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent, (ipsorum id magnâ ex parte dedecus

:

erat) a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent. Nunquam tantum malum in republicâ fait, nec ad plures, nec ad plura pertinens. Quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. Necdum omnia, in quæ conjuraverunt, edita facinora habent: adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rempublicam opprimendam satis virium est, conjuratio sese impia tenet. Crescit et serpit quotidie malum: jam majus est, quam ut capere id privata fortuna possit: ad summam rempublicam spectat. Nisi præcavetis, Quirites, jam huic diurnæ, legitime ab consule vocatæ, par nocturna concio esse poterit. Nunc illi vos singuli universos concionantes timent: jam, ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de suâ salute simul ac vestrâ pernicie tum singulis vobis universi timendi erunt. Optare igitur unusquisque vestrûm debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. Si quem libido, si furor, in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus conjuravit, non suum judicet esse. Ne quis etiam errore labatur vestrum quoque, non sum securus: nihil enim in speciem fallacius est, quam prava religio. Ubi Deorum numen prætenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini juris aliquid immixtum violemus. Hac vos religione innumerabilia deereta pontificum, senatûs-consulta, aruspicum denique responsa, liberant. Quoties hoc patrum avorumque ætate negotium est magistratibus datum, ut sacra externa fieri vetarent; sacrificulos vatesque foro, circo, Urbe prohiberent; vaticinos libros conquirerent, comburerentque; omnem disciplinam sacrificandi, præterquam more Romano, abolerent? Judicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique juris, nihil que dissolvendæ religionis esse, quam ubi non patrio, sed externo, ritu sacrificaretur. Hæc vobis prædicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret ani

mos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia, discutientesque nefarios cœtus, cerneretis. Omnia, Diis propitiis volentibusque, ea faciemus: qui, quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt: nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt. Senatus quæstionem extra ordinem de eâ re mihi collegæque meo mandavit: nos, quæ ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur. Vigiliarum nocturnarum curam per Urbem minoribus magistratibus mandavimus. Vos quoque,

æquum est, quæ vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre præstare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultûs oriatur."

[ocr errors]

XVII. Recitari deinde senatûs-consulta jusserunt, indicique præmium proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset, nomenve absentis detulisset. Qui nominatus profugisset, diem certam se finituros; ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. Si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si venire ad causam dicendam vellet." Edixerunt deinde, "ne quis quid fugæ causâ vendidisse, neve emisse vellet: ne quis reciperet, celaret, ope ullâ juvaret fugientes." Concione dimissâ, terror magnus Urbe totâ fuit: nec monibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit; sed passim per totam Italiam, literis hospitum de senatûs-consulto, et concione, et edicto consulum acceptis, trepidari cœptum est. Multi eâ nocte quæ diem insecuta est, quo in concione res palam facta est, custodiis circa portas positis, fugientes a triumviris comprehensi et reducti sunt: multorum nomina delata. Quidam ex iis viri feminæque mortem sibi consciverunt. Conjurâsse supra septem millia virorum ac mulierum dicebantur. Capita autem conjurationis constabat esse, M. et C. Atinios de plebe Romanâ, et Faliscum L. Opiternium, et Minium

Cerrinium Campanum: ab his omnia facinora et flagitia orta: eos maximos sacerdotes conditoresque ejus sacri esse. Data opera est, ut primo quoque tempore comprehenderentur. Adducti ad consules, fassique de se, nullam moram judicio fecerunt.

XVIII. Cæterum tanta fuga ex Urbe facta erat, ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur prætores T. Mænius et M. Licinius per senatum res in diem trigesimum differre, donec quæstiones a consulibus perficerentur. Eadem solitudo, quia Romæ non respondebant, nec inveniebantur, quorum nomina delata erant, coëgit consules circa fora proficisci, ibique quærere et judicia exercere. Qui tantum initiati erant, et ex carmine sacro, præeunte verba sacerdote, precationes fecerant, in quibus nefanda conjuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas jurejurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant: qui stupris aut cædibus violati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subjectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali pœnâ afficiebant. Plures necati quàm in vincula conjecti sunt: magna vis in utrâque causâ virorum mulierumque fuit. Mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in privato animadverterent in eas: si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animadvertebatur. Datum deinde consulibus negotium est, ut omnia Bacchanalia Romæ primum, deinde per totam Italiam, diruerent; extra si qua ibi vetusta ara aut signum consecratum In reliquum deinde senatûs-consulto cautum est, Ne qua Bacchanalia Romæ, neve in Italiâ essent: si quis tale sacrum sollenne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud prætorem urbanum profiteretur; prætor senatum consuleret si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecu

quam esset.

« IndietroContinua »