Immagini della pagina
PDF
ePub

terrarum arbitria belli pacisque agere: [Deorum] nutu arma sumturos positurosque Romanos esse: jam non Deos fœderum testes, sed Rhodios, habituros! Itane tandem? [ni] pareatur, exercitusque de Macedoniâ deportentur, visuros esse, quid sibi faciendum sit? Quid Rhodii visuri sint, ipsos scire: populum certe Romanum, devicto Perseo (quod prope diem sperent fore), visurum, ut, pro meritis cujusque in eo bello civitatis, gratiam dignam referat." Munus tamen

legatis in singulos binûm millium æris missum est; quód ii non acceperunt.

[ocr errors]

XVI. Literæ deinde recitatæ Q. Marcii consulis sunt, "Quemadmodum, saltu superato, in Macedoniam transîsset: ibi et ex aliis locis commeatus a prætore prospectos in hiemem habere, et ab Epirotis viginti millia modiûm tritici, decem hordei, sumsisse; ut pro eo frumento pecunia Romæ legatis eorum curaretur. Vestimenta militibus ab Româ mittenda esse: equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidis : nec sibi in his locis ullam copiam esse.' Senatûsconsultum, ut ea omnia ex literis consulis fierent, factum est. C. Sulpicius prætor sex millia togarum, triginta tunicarum, et equos, deportanda in Macedo niam, præbendaque arbitratu consulis, locavit; et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit; et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit. Is pacis semper auctor regi fuerat, monueratque, (sicut pater ejus Philippus institutum usque ad ultimum vitæ diem servabat, quotidie bis in die fœderis icti cum Romanis perlegendi) ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. Postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis, quæ non probabat, cœpit: postremo, cum suspectum se esse cerneret, et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit: magno usui consuli fuit. Ea introductus in curiam cum memorâsset, senatus in formulam sociorum eum referri

[blocks in formation]

jussit locum, lautia præberi: agri Tarentini, qui publicus populi Romani esset, ducenta jugera dari, et ædes Tarenti emi: ut ea curaret, C. Decimio prætori mandatum. Censores censum idibus Decembribus, severius quam ante, habuerunt: multis equi ademti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos violenter accusârat: tribu quoque is motus, et ærarius factus. Ad opera publica facienda, cum eis dimidium ex vectigalibus ejus anni attributum ex senatûs-consulto a quæstoribus esset; Ti. Sempronius ex eâ pecuniâ, quæ ipsi attributa erat, ædes P. Africani pone Veteres ad Vertumni signum, lanienasque et tabernas conjunctas, in publicum emit, basilicamque faciendam curavit, quæ postea Sempronia appellata

est.

XVII. Jam in exitu annus erat, et, propter Macedonici maxime belli curam, in sermonibus homines habebant, quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent: itaque senatûs-consultum factum est, ut Cn. Servilius primo quoque tempore ad comitia habenda veniret. Senatûs-consultum Sulpicius prætor ad consulem ** post-paucos dies recitavit, quibus ante diem ** in Urbem venturum. Et consul maturavit, et comitia eo die, qui dictus erat, sunt perfecta. Consules creati L. Æmilius Paulus iterum, septimo decimo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus. Prætores postero die facti Cn. Bæbius Tamphilus, L. Anicius Gallus, Cn. Octavius, P. Fonteius Balbus, M. Æbutius Elva, C. Papirius Carbo. Omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura: itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias; ut, utri Macedonia consuli, cuique prætori classis venisset, sciretur; ut jam inde cogitarent pararentque, quæ bello usui forent, senatumque consulerent, si quâ re consulto opus esset. "Latinas, ubi magistratum inîssent, quod per religiones posset, primo quoque tempore fieri placere ; neque consulem, cui eundum in Macedoniam esset,

1

teneri." His decretis, consulibus Italia et Macedonia, prætoribus, præter duas jurisdictiones in Urbe, classis, et Hispania, et Sicilia, et Sardinia provinciæ nominatæ sunt. Consulum, Emilio Macedonia, Licinio Italia evenit. Prætores, Cn. Bæbius urbanam, L. Anicius peregrinam, et si quo senatus censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Æbutius Siciliam, C. Papirius Sardiniam est sortitus.

XVIII. Extemplo apparuit omnibus, non segniter id bellum L. Æmilium gesturum; præterquam quod alius vir erat, etiam quod, dies noctesque intentus, ea sola, quæ ad id bellum pertinerent, animo agitabat. Jam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus visendos classemque, et comperta referenda, quid aut terrestribus aut navalibus copiis opus esset: præterea ut explorarent copias regias, quantum possent, quâque provincia nostra, quâ hostium foret: utrum intra saltus castra Romani haberent, an jam omnes angustia exsuperatæ, et in æqua loca pervenissent: qui fideles nobis socii, qui dubii suspensæque ex fortunâ fidei, qui certi hostes viderentur: quanti præparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde navibus supportarentur : quid eâ æstate terrâ marique rerum gestarum esset: ex his bene cognitis certa in futurum consilia capi posse ratus. Senatus Cn. Servilio consuli negotium dedit, ut is in Macedoniam, quos L. Æmilio videretur, legaret. Legati biduo post profecti, Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerva, L. Babius. Bis in exitu anni ejus lapidatum esse nuntiatum est, in Romano agro, simul in Veientibus: novemdiale sacrum factum est. Sacerdotes eo anno mortui sunt, P. Quintilius Varus, flamen Martialis ; et M. Claudius Marcellus, decemvir: in cujus locum Cn. Octavius suffectus. Et, jam magnificentiâ crescente, notatum est, ludis circensibus P. Cornelii Scipionis Nasicæ et P. Lentuli ædilium curulium, sexaginta

tres Africanas, et quadraginta ursos et elephantos lu

sisse.

XIX. L. Æmilio Paulo, C. Licinio consulibus, idibus Martiis principio insequentis anni, cum in exspectatione Patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedoniâ, cujus ea provincia esset, referret ; nihil se habere, Paulus, quod referret, cum nondum legati redissent, dixit: "Cæterum Brundisii legatos jam esse, bis ex cursu Dyrrhachium [ejectos.] Cognitis mox, quæ nosci prius in rem esset, relaturum: id fore intra perpaucos dies. Et, ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Aprilis Latinis esse constitutam diem. Sacrificio rite perfecto, se et Cn. Octavium, simul senatus censuisset, exituros esse. C. Licinio collegæ suo fore curæ, se absente, ut, si qua parari mittive ad id bellum opus sit, parentur mittanturque. Interea legationes exterarum nationum audiri posse." Sacrificio rite perfecto, primi Alexandrini, legati ab Ptolemæo et Cleopatrâ regibus, vocati sunt. Sordidati, barbâ et capillo promisso, cum ramis oleæ ingressi curiam, procubuerunt: et oratio, quam habitus, fuit miserabilior. Antiochus Syriæ

rex, qui obses Romæ fuerat, per honestam speciem majoris Ptolemæi reducendi in regnum, bellum cum minore fratre ejus, qui tum Alexandriam tenebat, gerens, et ad Pelusium navali prœlio victor fuerat, et, tumultuario opere ponte per Nilum facto, transgressus cum exercitu, obsidione ipsam Alexandriam terrebat: nec procul abesse, quin potiretur regno opulentissimo, videbatur. Ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno regibusque amicis imperio ferrent: "Ea merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes reges gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, qui denuntiarent, non placere senatui, sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a mœnibus Alexandriæ, abducturusque exercitum in Syriam esset. Quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemæum et Cleopatram Ro

mam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent." Moti Patres precibus Alexandrinorum, extemplo C. Popillium Lænatem, et C. Decimium, et C. Hostilium, legatos, ad finiendum inter reges bellum, miserunt. Prius Antiochum, dein Ptolemæum, adire jussi, et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio habituros esse.

XX. His intra triduum simul cum legatis Alexandrinis profectis, legati ex Macedoniâ Quinquatribus ultimis adeo exspectati venerunt, uti, nisi vesper esset, extemplo senatum vocaturi consules fuerint. Postero die senatus fuit, legatique auditi sunt. li nuntiant, "Majore periculo, quam emolumento, exercitum per invios saltus in Macedoniam inductum. Pieriam, quo processisset, regem tenere: castra castris prope ita collata esse, ut flumine Enipeo interjecto arceantur: neque regem pugnandi potestatem facere, nec nostris vim ad cogendum esse. Hiemem etiam asperam rebus gerendis intervenisse; in otio militem ali, nec plus quam sex ** frumentum habere.

Ma

cedonum dici triginta millia armatorum esse. Si Ap. Claudio circa Lychnidum satis validus exercitus foret, potuisse ancipiti bello distinere regem: nunc et Appium, et quod cum eo præsidii sit, in summo periculo esse, nisi propere aut justus exercitus eo mittatur, aut illi inde deducantur. Ad classem se ex castris profectos, sociorum navalium partem morbo audîsse absumtam; partem, maxime qui ex Siciliâ fuerint, domos suas abîsse, et homines navibus deesse: qui sint, neque stipendium accepisse, neque vestimenta habere: Eumenem classemque ejus, tamquam vento allatas naves, sine causâ et venisse et abîsse: nec animum Sicut omnia de ejus regis constare satis visum." Eumene dubia, Attali egregie constantem fidem nun

tiabant.

XXI. Legatis auditis, tunc de bello referre sese

« IndietroContinua »