Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIA R U M

AB URBE CONDITÂ

LIBRI.

EPITOME LIBRI UNDEQUADRAGESIMI.

MARCUS Æmilius consul, Liguribus subactis, viam a Placentiâ usque Ariminum perductam Flaminiæjunxit. Initia luxuriæ, introducta ab exercitu Asiatico, referuntur. Ligures, quicumque citra Apenninum erant, subacti sunt. Bacchanalia, sacrum Græcum, et quidem nocturnum, scelerum omnium seminarium, cum ad ingentis turbæ conjurationem pervenisset, a consule investigatum, et multorum poenâ sublatum est. A censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quintius Flamininus, T. Quintii frater, eo quod, cum Galliam provinciam consul obtinuerat, rogatus in convivio a Philippo Peno, quem amabat, scorto nobili, Gallum quemdam suâ manu occiderat ; sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat, rogatus a meretrice Placentinâ, cujus amore deperibat. Exstat in eum M. Catonis oratio. Scipio Literni decessit. Et, tamquam jungente fortunâ circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal, a Prusiâ Bithyniæ rege (ad quem, victo Antiocho, confugerat) cum dederetur Romanis, qui,

VOL, V.

B

ad exposcendum illum, T. Quintium Flamininum miserant, veneno sibi mortem conscivit. Philopæmen quoque, dux Achæorum, vir maximus, a Messeniis interemtus veneno, cum ab iis bello captus esset. Coloniæ Potentia, et Pisaurum, et Mutina, et Parma, deductæ sunt. Præterea res adversus Celtiberos prospere gestas, et initia causasque belli Macedonici continet; cujus origo inde fluxit, quod Philippus ægre ferebat, regnum suum imminui a Romanis, et quod cogeretur, a Thracibus aliisque locis præsidia deducere.

T. LIVII PATAVINI

LIBER UNDEQUADRAGESIMUS.

I. Dum hæc (si modo hoc anno acta sunt) Romæ aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. Is hostis velut natus ad continendam, inter magnorum intervalla bellorum, Romanis militarem disciplinam erat: nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat. Nam Asia, et amænitate urbium, et copiâ terrestrium maritimarumque rerum, et mollitiâ hostium, regiisque opibus, ditiores quam fortiores exercitus faciebat. Præcipue sub imperio Cn. Manlii solute ac negligenter habiti sunt: itaque asperius paulo iter in Thraciâ, et exercitatior hostis magnâ elade eos castigavit. In Liguribus omnia erant, quæ militem excitarent: loca montana et aspera, quæ et ipsis capere labor erat, et ex præoccupatis dejicere hostem : itinera ardua, angusta, infesta insidiis : hostis levis, et velox, et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum, quietum aut securum esse sineret : oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque: inops regio, quæ parcimoniâ adstringeret milites, prædæ haud multum præberet. Itaque non lixa sequebatur, non jumentorum longus ordo agmen extendebat : nihil, præter arma et viros omnem spem in-armis habentes, erat. Nec deerat unquam cum iis vel materia belli, vel causa; quia, propter domesticam inopiam, vicinos agros incursabant: nec tamen in discrimen summa rerum pugnabatur.

II. Caius Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus præliis secundis factis, in deditionem gentem accepit, et arma ademit: ea quia non sincerâ fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis, in montem Auginum confugerunt: confestim secutus est consul. Cæteri effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas præcipitantes fugerunt, quâ sequi hostis non posset : ita trans Apenninum abierunt: qui castris se tenuerant, circumsessi expugnati sunt. Inde trans Apenninum ductæ legiones. Ibi montis, quem ceperant, altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. Tum conquisita cum intentiore curâ arma, et omnia ademta. Translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum ; qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, ut coli non posset. His quoque perdomitis, consul pacem dedit finitimis: et, quia, a bello quieta ut esset provincia, effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononiâ perduxit Arretium. M. Æmilius, alter consul, agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Balistam Suismontiumque tenentibus, dëussit depopulatusque est. Deinde eos, qui in montibus erant, adortus, primo levibus præliis fatigavit ; postremo coactos in aciem descendere justo prælio devicit; in quo et ædem Dianæ vovit. Subactis cis Apenninum omnibus, tum transmontanos adortus (in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius) omnes Æmilius subegit, armaque ademit, et de montibus in campos multitudinem deduxit. Pacatis Liguribus, in agrum Gallicum exercitum duxit; viamque ab Placentiâ, ut Flaminiæ committeret, Ariminum perduxit. Prælio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, ædem Junoni Reginæ vovit. Hæc in Liguribus eo anno gesta.

III. In Galliâ M. Furius prætor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quærens, ademerat arma. Id Cenomani conquesti Romæ apud senatum, rejec

[ocr errors]
« IndietroContinua »