Immagini della pagina
PDF
ePub

legeś dedisse; nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri eam fecerimus, et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. Tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis injunxissemus, queri, se iniquo jure esse, et indignari possent. Scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, quâ sum adhuc usus, neque sociorum apud socios, neque liberæ gentis esse; sed vere servorum disceptantium apud dominos. Nam, si non vana illa vox præconis fuit, quâ liberos esse omnium primos Achæos jussistis, si fœdus ratum est, si societas et amicitia ex æquo observatur; cur ego, quid, Capuâ captâ, feceritis Romani, non quæro; vos rationem reposcitis, quid Achæi Lacedæmoniis bello victis fecerimus? Interfecti aliqui sunt; finge, a nobis. Quid? vos senatores Campanos securi non percussistis? Muros diruimus: vos non muros tantum, sed urbem et

6

agros ademistis. 'Specie,' inquis, æquum est fœdus: re apud Achæos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est.' Sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor; sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achæos, modo ne in æquo hostes vestri nostrique apud vos sint, ac nos socii; immo ne meliore jure sint. Nam, ut in æquo essent, nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus; cum, ut Achæi concilii essent, effecimus. Parum est victis, quod victoribus satis est: plus postulant hostes, quam socii habent. Quæ jurejurando, quæ monimentis literarum in lapide insculptis in æternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum perjurio nostro tollere parant. Veremur quidem vos, Romani, et, si ita vultis, etiam timemus: sed plus et veremur et timemus Deos immortales." Cum assensu maximæ partis est auditus, et locutum omnes pro majestate. magistratûs censebant; ut facile appareret, molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. Tum Appius, "suadere se magnopere Achæis," dixit, ut, dum liceret voluntate suâ facere, gratiam

66

infrent, ne mox inviti et coacti facerent." Hæc vox audita quidem cum omnium gemitu est; sed metum injecit imperata recusandi. Id modo petierunt, ut Romani, quæ viderentur, de Lacedæmoniis mutarent, nec Achæos religione obstringerent, irrita ea, quæ jurejurando sanxissent, faciendi. Damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quæ nuper facta erat, sublata est.

XXXVIII. Romæ, principio ejus anni, cum de provinciis consulum et prætorum actum esset, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. Prætores, C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt; C. Sempronius Blæsus Siciliam, Q. Nævius Matho Sardiniam, et ut idem de veneficiis quæreret, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. De iis duabus provinciis legati per id fère tempus, L. Juventius Thalna et T. Quintilius Varus, venerunt; qui, quantum bellum jam profligatum in Hispaniâ esset, senatu edocto, postulârunt simul, ut, pro rebus tam prospere gestis, Diis immortalibus haberetur honos, et ut prætoribus exercitum deportare liceret. Supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis, cum de consulum prætorumque exercitibus ageretur, rem integram referri jusserunt. Paucos post dies consulibus in Ligures binæ legiones, quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretæ sunt. De exer

citibus Hispaniensibus magna contentio fuit inter novos prætores et amicos absentium, Calpurnii Quintiique. Utraque causa tribunos plebis, utraque consules habebat: hi, se intercessuros senatûs-consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant; illi, si hæc intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. Victa postremo absentium gratia est, et senatûs-consultum factum, "Ut prætores quatuor millia peditum Romanorum scriberent, quadringentos equites, et quinque millia sociorum peditum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispa→

ES

niam portarent: cum eas legiones quatuor descripsissent, quod plus, quam quina millia peditum, treceni equites, in singulis legionibus esset, dimitterent: eos primum, qui emerita stipendia haberent; deinde, ut cujusque fortissimâ operâ Calpurnius et Quintius in prælio usi essent."

XXXIX. Hac sedatâ contentione, alia subinde C. Decimii prætoris morte exorta est. Cn. Sicinius et L. Pupius, qui ædiles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis, et Q. Fulvius Flaccus (is, quia ædilis curulis designatus erat, sine togâ candidâ, sed maximâ ex omnibus contentione) petebant: certamenque ei cum flamine erat: et postquam primo æquare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare, rationem ejus habendam esse, quod duos simul unus magistratus, præsertim curules, neque capere posset, nec gerere; pars legibus eum solvi æquum censere, ut, quem vellet, prætorem creandi populo potestas fieret. L. Porcius consul primo in eâ sententiâ esse, ne nomen ejus acciperet: deinde, ut ex auctoritate senatûs idem faceret, convocatis Patribus, "referre se ad eos," dixit, "quod, nec jure ullo, nec exemplo tolerabili liberæ civitati, ædilis curulis designatus præturam peteret, sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse, e lege comitia habere." Patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia prætoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. Agenti consuli ex senatûs-consulto respondit Flaccus, nihil, quod se indignum esset, facturum. Medio responso spem ad voluntatem interpretantibus fecerat, cessurum Patrum auctoritati esse. Comitiis acrius etiam, quam ante, petebat, criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam geminati honoris fieri; tamquam non appareret, ubi designatus prætor esset, extemplo ædilitate se abdicaturum. Consul, cum et pertinaciam petentis crescere, et favorem po

puli magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis, senatum vocavit. Censuerunt frequentes, "quoniam Flaccum auctoritas Patrum nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum." Concione advocatâ, cum egisset consul; ne tum quidem de sententiâ motus, gratias populo Romano egit, "quod tanto studio, quotiescumque declarandæ voluntatis potestas facta esset, prætorem se voluisset facere. Ea sibi studia civium suorum destituere non in animo esse. " Hæc vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud dubius prætor esset, si consul accipere nomen vellet. Ingens certamen tribunis, et inter se ipsos, et cum consule, fuit; senatus a consule est habitus, decretumque : niam, prætoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere, satis prætorum esse: P. Cornelius utramque in Urbe jurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.'

[ocr errors]

donec

quo

Cen

XL. His comitiis prudentiâ et virtute senatûs sublatis, alia majoris certaminis, quo et majore de re, et inter plures potentioresque viros, sunt exorta. suram summâ contentione petebant L. Valerius Flaccus, P. et L. Scipiones, Cn. Manlius Vulso, L. Furius Purpureo, patricii: plebeii autem, M. Porcius Cato, M. Fulvius Nobilior, Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus: sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit,. ut, quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars, neque privatæ neque publicæ rei gerendæ, ei defuit. Urbanas rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia juris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit: huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret. In bello manu fortissimus, multisque insignibus clarus pugnis; idem, postquam ad magnos

honores pervenit, summus imperator; idem in pace, si jus consuleres, peritissimus; si causa oranda esset, eloquentissimus; nec is tantum, cujus lingua vivo eo viguerit, monimentum eloquentiæ nullum exstet: vivit immo vigetque eloquentia ejus, sacrata scriptis omnis generis. Orationes et pro se multæ, et pro aliis, et in alios: nam non solum accusando, sed etiam causam dicendo, fatigavit inimicos. Simultates nimio plures et exercuerunt eum, et ipse exercuit eas: nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem. Asperi procul dubio animi, et linguæ acerbæ et immodice liberæ fuit; sed invicti a cupiditatibus animi, et rigidæ innocentiæ; contemtor gratiæ, divitiarum. In parcimoniâ, in patientiâ laboris, periculi, ferrei prope corporis animique; quem ne senectus quidem, quæ solvit omnia, fregerit: qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit, scripseritque; nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit judicium.

XLI. Hunc, sicut omni vitâ, tum petentem premebat nobilitas: coierantque (præter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat) candidati omnes ad dejiciendum honore eum; non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre; sed etiam quod tristem censuram, periculosamque multorum famæ, et ab læso a plerisque, et lædendi cupido, exspectabant. Etenim tum quoque minitabundus petebat, "refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent," criminando: et simul L. Valerio suffragabatur: "Illo uno collega, castigare se nova flagitia, et priscos mores revocare, posse." His accensi homines, adversâ nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed etiam collegam ei L. Valerium Flaccum adjecerunt. Secundum comitia censorum, consules prætoresque in provincias profecti sunt, præter Q. Nævium, quem quatuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quæstiones veneficii (quarum magnam partem extra

« IndietroContinua »