Immagini della pagina
PDF
ePub

cognoscerent, statuerentque. Lacedæmoniorum déinde exsulum, et Achæorum, legati introducti sunt: et spes data exsulibus est, scripturum senatum Achæis, ut restituerentur. Achæi de Messene receptâ, compositisque ibi rebus, cum assensu Patrum exposuerunt. Et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nullâ super re, quæ ab senatu petenda esset; speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulâsset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quintio, adversus fratrem de regno habitorum. Hos, tamquam medios, nec in alterius favorem inclinatos, miserat rex: erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes. Demetrius, omnium, præterquam fraterni sceleris, quod nuper eruperat, ignarus, primo neque magnam neque nullam spem habebat, patrem sibi placari posse: minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret. Itaque, circumspiciens dicta factaque sua, ne cujus suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat; ut neque scribi sibi vellet, quia hoc præcipue criminum genere exasperari animum sentiebat.

XXI. Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendæ suspicionis causâ quidquam a se agitari de Romano bello, Stobos Pæoniæ exercitu indicto, in Mædicam ducere pergit. Cupido eum ceperat in verticem Hæmi montis adscendendi, quia vulgatæ opinioni crediderat, Ponticum simul et Adriaticum mare, et Istrum amnem, et Alpes conspici posse subjecta oculis ea haud parvi sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli. Percontatus regionis peritos de adscensu Hæmi, cum satis inter omnes constaret, viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis perdifficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quærit ab eo, "Cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum

sit in incepto, an abstinendum. Si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni; qui, sævâ tempestate jactatus, cum in eâdem nave secum suos omnes habuisset, præcepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent, et ita posteris proderent, ne quis cum totâ gente simul in rebus dubiis periclitari auderet. Memorem ergo se præcepti ejus, duos simul filios non commissurum in aleam ejus, qui proponeretur, casûs; et, quoniam majorem filium secum duceret, minorem ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse." Non fallebat Demetrium, ablegari se, ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultaret, quâ proxime itinera ad mare Adriaticum atque Italiam ducerent, quæque belli ratio esset futura: sed non solum parendum patri tum, sed etiam assentiendum erat, ne invitum parere suspicionem faceret. Ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas, ex prætoribus regiis unus, qui Pæoniæ præerat, jussus est prosequi eum cum modico præsidio. Hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud dubium cuiquam esse cœperat, ad quem, ita inclinato regis animo, hæreditas regni pertineret, inter conjuratos in fratris perniciem habuit. In præsentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana, specularique abditos ejus sensus, posset. Ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, præsidiis.

XXII. Philippus, Mædicam primum, deinde solitudines interjacentes Mædicæ atque Hæmo transgressus, septimis demum castris ad radices montis pervenit. Ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus. Modicus primo labor in imis collibus fuit: quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silves. tria et pleraque invia loca excipiebant. Pervenêre deinde in tam opacum iter, ut, præ densitate arborum

immissorumque aliorum in alios ramorum, perspici cœlum vix posset: ut vero jugis appropinquabant, quod rarum in aliis locis esset, adeo omnia contecta nebulâ, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur: tertio demum die ad verticem perventum. Nihil vulgatæ opinioni, degressi inde, detraxerunt: magis, credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se maria, montesque, et amnes, ex uno loco conspici potuerint. Vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior ætate erat, difficultate viæ est. Duabus aris ibi Jovi et Soli sacratis cum immolâsset, quâ triduo adscenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quæ caniculæ ortu similia brumalibus erant. Multis per eos dies difficultatibus conflictatus, nihilo lætiora in castris invenit; ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent. Itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causâ quos habuerat secum, itinere inde simili fugæ in Dentheletos transcurrit. Socii erant: sed, propter inopiam, haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt. piendo enim passim, villas primum, dein quosdam vicos etiam evastârunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces, nequidquam Deos sociales nomenque suum implorantes, audiret. Frumento inde sublato, in Mædicam regressus, urbem, quam Petram appellant, oppugnare est adortus. Ipse a campestri aditu castra posuit: Perseum filium cum modicâ manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur. Oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis, in præsentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum, relictâ urbe, in loca munita et montes refugerunt. Philippus, omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus, et fraude prætoris Didæ auctis in filium suspicionibus, in Macedoniam rediit.

Ra

XXIII. Missus hic comes, (ut ante dictum est) cum simplicitatem juvenis incauti, et suis haud imme

rito succensentis, assentando indignandoque et ipse vicem ejus, captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide datâ, arcana ejus elicuit. Fugam ad Romanos Demetrius meditabatur: cui consilio adjutor Deûm beneficio oblatus videbatur Pæoniæ prætor, per cujus provinciam spem ceperat elabi tuto posse. Hoc consilium extemplo et fratri proditur, et, auctore eo, indicatur patri. Literæ primum ad obsidentem Petram allatæ sunt: inde Herodorus (princeps hic amicorum Demetrii erat) in custodiam est conjectus, et Demetrius dissimulanter asservari jussus. Hæc, super cætera, tristem adventum in Macedoniam regi fecerunt. Movebant eum et præsentia crimina: exspectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat. His anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati (jam ante præmeditatis in Macedoniâ, quæ ab Româ renuntiarent) venerunt; qui, super cætera scelera, falsas etiam literas, signo adulterino T. Quintii signatas, reddiderunt regi. Deprecatio erat in literis, si quid adolescens, cupiditate regni prolapsus, secum egisset, "nihil eum adversus suorum quemquam facturum; neque eum sese esse, qui ullius impii consilii auctor futurus videri possit." Hæ literæ fidem Persei criminibus fecerunt. Itaque Herodorus, extemplo diu excruciatus, sine indicio rei ullius, in tormentis moritur.

XXIV. Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus. Fuga per Pæoniam præparata arguebatur, et corrupti quidam, ut comites itineris essent; maxime falsæ literæ T. Quintii urgebant. Nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur; nec id curâ ipsius, sed ne pœna ejus consilia adversus Romanos nudaret. Ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astræum Pæoniæ Demetrium mittit cum eodem comite Didâ, Perseum Amphipolim, ad obsides Thracum accipiendos. Digredienti ab se Dida mandata dedisse dicitur de filio occidendo. Sacrificium ab Didâ seu institutum, seu

simulatum est; ad quod celebrandum invitatus De metrius ab Astræo Heracleam venit. In eâ cœnâ dicitur venenum datum. Poculo epoto, extemplo sensit et mox coortis doloribus, relicto convivio, cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris, ac Didæ scelus incusans, torquebatur. Intromissi deinde Thyrsis quidam Stuberæus et Berœæus Alexander, injectis tapetibus in caput faucesque, spiritum intercluserunt. Ita innoxius adolescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.

XXV. Dum hæc in Macedoniâ geruntur, L. Æmilius Paulus, prorogato ex consulatu imperio, principio veris in Ligures Ingaunos exercitum introduxit. Ubi primum in hostium finibus castra posuit, legati ad eum, per speciem pacis petendæ, speculatum venerunt. Negante Paulo, nisi cum deditis pacisci sepacem, non tam id recusabant, quam tempore opus esse aiebant, ut generi agresti hominum persuaderetur. Ad hoc decem dierum induciæ cum darentur, petierunt deinde, ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent: culta ea loca suorum finium esse. Id ubi impetravêre, post eos ipsos montes, unde averterant hostem, exercitu omni coacto, repente multitudine ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis aggressi sunt. Summâ vi totum diem oppugnârunt, ita ut ne efferendi quidem signa Romanis spatium, nec ad explicandam aciem, locus esset. Conferti in portis, obstando magis, quam pugnando, castra tutabantur. Sub occasum solis cum recessissent hostes, duos equites ad Cn. Bæbium proconsulem cum literis Pisas mittit, ut obsesso sibi per inducias quamprimum subsidio veniret. Bæbius exercitum M. Pinario prætori, eunti in Sardiniam, tradiderat : cæterum, et senatum literis certiorem fecit, obsideri a Liguribus L. Æmilium; et M. Claudio Marcello, cujus proxima inde provincia erat, scripsit, ut, si videretur ei, exer

« IndietroContinua »