Immagini della pagina
PDF
ePub

tique ad consulem Æmilium; cui, ut cognosceret statueretque, senatus permiserat, magno certamine cum prætore habito, tenuerunt causam : arma red dere Cenomanis, decedere provinciâ, prætor jussus. Legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. His querentibus, magnam multitudinem civium suorum Romam commigrâsse, et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni prætori negotium datum est, ut eos conquireret, et, quem C. Claudio, M. Livio censoribus, postve eos censores, ipsum parentemve ejus apud se censum esse, probâssent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent. Hac conquisitione duodecim millia Latinorum domos redierunt; jam tum multitudine alienigenarum Urbem onerante.

IV. Priusquam consules redirent Romam, M. Fulvius proconsul ex Ætoliâ rediit : isque, ad ædem Apollinis in senatu cum de rebus in Ætoliâ Cephalleniâque ab se gestis disseruisset, petiit a Patribus, ut æquum censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam, et Diis immortalibus honorem haberi jubere, et sibi triumphum decernere. M. Aburius tribunus plebis, si quid de eâ re ante M. Æmilii consulis ad ventum decerneretur, intercessurum se ostendit : si eum contradicere velle, proficiscentemque in pro vinciam ita sibi mandâsse, ut ea disceptatio integra in adventum suum servaretur : Fulvium temporis jacturam facere: senatum, etiam præsente consule, quod vellet, decreturum. M. Fulvius : “ Si aut simultas M. Æmilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regiâ irâ exerceret; tamen non fuisse ferendum, absentem consulem et Deorum immortalium honori obstare, et meritum debitumque triumphum morari: imperatorem, rebus egregie gestis, victoremque exercitum cum

ædâ ac captivis ante portas stare, donec consuli, ob hoc ipsum moranti, redire Romam libitum esset. Ve rum enimvero, cum sint nobilissimæ sibi cum consule

inimicitiæ, quid ab eo quemquam posse æqui exspectare, qui per infrequentiam furtim senatûs-consultum factum ad ærarium detulerit, • Ambraciam non videri vi captam ;' quæ aggere ac vineis oppugnata sit; ubi, incensis operibus, alia de integro facta sint; ubi circa muros supra subterque terram per dies quindecim pugnatum ; ubi a primâ luce, cum jam transcendisset muros miles, usque ad noctem, diu anceps proelium tenuerit; ubi plus tria millia hostium sint cæsa? Jam de Deorum immortalium templis spoliatis in captâ urbe, qualem calumniam ad pontifices attulerit! nisi Syracusarum cæterarumque captarum civitatium ornamentis Urbem exornari fas fuerit, in Ambraciam unam captam non valuerit belli jus. Se et Patres conscriptos orare, et ab tribunis petere, ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.”

V. Undique omnes, alii deprecari tribunum, alii castigare, Ti. Gracchi collegæ plurimum oratio mo vit : “ Ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: alienarum vero simultatium tribunum plebis cognitorem fieri, turpe et indignum collegii ejus potestate et sacratis legibus esse. Suo quemque judicio et homines odisse aut diligere, et res probare aut improbare, debere; non pendere ex alterius vultu ac nutu, nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei : et, quid privatim M. Æmilius mandaverit, meminisse; tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci ; et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, non pro consulari regno. Ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriæ ac posteritati mandetur, ejusdem collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse reipublicæ, alterum alienas et mandatas exercuisse.” His victus castigationibus tribunus, cum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio prætore, triumphus M. Fulvio est decretus. Is cum gratias Patribus conscriptis egisset, adjecit; “ Ludos magnos se Jovi Optimo Maximo

Cum pon

eo die, quo Ambraciam cepisset, vovisse : in eam remi sibi centum pondo auri a civitatibus collatum. Petere, ut ex eâ pecuniâ, quam in triumpho latam in ærario positurus esset, id aurum secerni juberent.” Senatus pontificum collegium consuli jussit, num omne id aurum in ludos consumi necessum esset. tifices negâssent, ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret; senatus Fulvio, quantum (vellet,] impenderet, permisit, dum ne summam octoginta millium excederet. Triumphare mense Januario statuerat: sed, cum audisset, consulem M. Æmilium, literis Aburii tribuni plebis acceptis de remissâ intercessione, ipsum, ad impediendum triumphum Romam venientem, ægrum in viâ substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, prætulit triumphi diem. Triumphavit ante diem decimum Calendas Januarias de Ætolis, et de Cephalleniâ. Aurex coronæ, centum duodecim pondo, ante currum latæ sunt : argenti pondo millia octoginta tria : auri pondo ducenta quadraginta tria: tetradrachmûm Atticûm centum octodecim millia : Philippei nummi duodecim millia quadringenti viginti duo: signa ænea ducenta octoginta quinque: signa marmorea ducenta triginta : arma, tela, cætera spolia hostium, magnus numerus : ad hoc, catapultæ, ballistæ, tormenta omnis generis : duces, aut Ætoli et Cephallenes, aut regii

ab Antiocho ibi relicti, ad septem et viginti. Multos eo die, priusquam in Urbem inveheretur, in Circo Flaminio tribunos, præfectos, equites, centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit : militibus ex prædâ vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.

VI. Jam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M. Æmilius, cujus sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam venit. Ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus, Q. Marcius Philippus. Prætores inde facti T. Mænius, P, Cornelius Sulla, C. Calpurnius Piso, M.

Licinius Lucullus, C. Aurelius Scaurus, L. Quintius Crispinus. Extremo anni, magistratibus jam creatis, ante diem tertium Nonas Martias, Cn. Manlius Vulso, de Gallis qui Asiam incolunt, triumphavit. Serius ei triumphandi causa fuit, ne, Q. Terentio Culleone prætore, causam lege Petilliâ diceret, et incendio alieni judicii, quo L. Scipio damnatus erat, confiagraret ; eo infensioribus in se quam in illum judicibus, quod disciplinam militarem, severe ab eo conservatam, successor ipse omni genere licentiæ corruperat. Neque ea sola infamiæ erant, quæ in provinciâ procul ab oculis facta narrabantur: sed ea etiam magis, quæ in militibus ejus quotidie conspiciebantur. Luxuriæ enim peregrinæ origo ab exercitu Asiatico invecta in Urbem est.

Ii primum lectos æratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas, et alia textilia, et (quæ tum magnificæ supellectilis habebantur) monopodia et abacos, Romam advexerunt. Tunc psaltriæ sambucistriæque, et convivalia ludionum oblectamenta addita epulis : epulæ quoque ipsæ et curâ et sumtu ma. jore apparari cæptæ : tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et æstimatione et usu, in pretio esse; et, quod ministerium fuerat, ars haberi cæpta. Vix tamen illa, quæ tum conspiciebantur, semina erant futuræ luxuriæ.

VII. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducentas duodecim pondo: argenti pondo ducenta viginti millia : auri pondo duo millia centum tria: tetradrachmûm Atticûm centum viginti septem millia : cistophorûm ducenta quinquaginta : Philippeorum aureorum nummorum sedecim millia trecentos viginti : et arma spoliaque multa Gallica, carpentis transvecta : duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. Militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni; et stipendium duplex in pedites dedit, triplex in equites. Multi omnium ordinum, donati militaribus donis, currum secuti sunt: carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut

[ocr errors]

facile appareret, in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici ; triumphum esse militari magis favore, quam populari, celebrem.

Sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt; quibus annitentibus senatûs-consultum factum est, “ Ut ex pecuniâ quæ in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod ejus solutum antea non esset, solveretur.” Vicenos quinos et semisses in millia æris quæstores urbani cum fide et curâ solverunt. Per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum literis C. Atinii et L. Manlii, qui eas provincias obtinebant, venerunt. Ex iis literis cognitum est, Celtiberos Lusitanosque in armis esse, et sociorum agros populari. De eâ re consultationem integram senatus ad novos magistratus rejecit. Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus, A. Postumius Albinus faciebant, malus in Circo instabilis in signum Pollentiæ procidit, atque id dejecit. Eâ religione moti Patres, et diem unum adjiciendum ludorum celebritati censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et novum auratum faciendum.

Et plebeii ludi ab ædilibus C. Sempronio Blæso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.

VIII. Insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et provinciarum curâ ad intestinæ conjurationis vindictam avertit. Prætores provincias sortiti sunt, T. Mænius urbanam, M. Licinius Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quintius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem. Consulibus ambobus quæstio de clandestinis conjurationibus decreta est.

Græcus ignobilis in Etruriam primum venit nullâ cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates; nec is, qui apertã religione, propalam

« IndietroContinua »