Immagini della pagina
PDF
ePub

Oratio Philippi in senatu.

Maxume vellem, Patres conscripti, rem pu blicam quietam esse, aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxæ esse. Sed contra seditioni5 bus omnia turbata sunt, et ab iis, quos prohibere magis decebat. Postremo, quæ pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. Nam bellum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen, quia Lepido placent, 10 sumunda sunt. Nisi forte cui pacem præstare et bellum pati consilium est. Pro, di boni! dii qui hanc urbem omissa cura adhuc regitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit, deliberari non potest, 15 exercitum obprimundæ libertatis habet, et se e contempto metuendum effecit; vos mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis, mollitia decretorum vobis dignitatem, 20 illi metum detrahi. Atque id iure, quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est. Quid ille ob bene facta cepisset, quoius sceleribus tanta præmia tribuistis? At scilicet eos, qui ad postremum ii qui 25 usque legatos, pacem, concordiam et alia huiuscemodi decreverunt, gratiam ab eo peperisse. Imo despecti et indigni re publica habiti, præ12 adhuc tegitis v3. 15 se contempto pr. 26 habeo peperisse pr.

ri

men

dæ loco æstumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant. Equidem a principio, quom Etruriam coniurare, proscriptos accersi- accersi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam, et Catuli con- 5 silia cum paucis secutus sum. Ceterum illi, qui gentis Aemiliæ bene facta extollebant, et ignoscendo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum aiebant, quom privata arma obprimundæ libertatis 10 cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quæAtta rendo consilium publicum conruperunt. At tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede vitam procon-mutaverit; nunc est proconsul cum imperio, 15 sule non empto, sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum conruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace 20 turbæ sunt; hi tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. Præterea Etruria atque omnes reliquiæ belli arrectæ, Hispaniæ armis sollicita, Mithridates 25 in latere vectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit: quin præter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium. Quod ego vos oro atque obsecro, Patres conscripti, ut animadvortatis, neu 30 4 accersiri pr. 13 lepidus erat latro v2. pr. 15 proconsule pr. 22 bello ferunt pr. v1. 2. neu v3. pr.

[ocr errors]

14 nemo non d. v2. 3.
25 mitridates pr.

non O. vi. 30 ne pat.

patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere. Nam, ubi malos præmia secuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est. An expectatis, dum exercitu rursus ad5 moto ferro atque flamma urbem invadat? quod invadit multo propius est ab eo, quo agitat, statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia, quæ ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed 10 legum ac libertatis subvortundæ. Angitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, hæc atque illa temptans, metuit otium, odit bellunt; luxu atque licentia carendum videt, atque interim abuti15 tur vestra socordia. Neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam est o. adpellem, qui videmini intenta mala quasi fulmen optare, se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem. Et quæso conside20 rate, quam convorsa rerum natura sit. Antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur, et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defen-pax con. duntur occulte. Quibus illa placent, in armis 25 sunt, vos in metu. Quid expectatis ? nisi forte pudet aut piget recte facere. An Lepidi mandata animos movere ? qui placere ait, sua cui-movent que reddi, et aliena tenet, belli iura rescindi, quom ipse armis cogat, civitatem confirmari, 30 quibus ademptam negat, concordiæ gratia ple

3 secuntur vi. sequntur pr. 10 agitur enim v3. agnitur pr. 13 luxuria atque licentia v2. 15 secordia v2. 17 in tanta m. pr. 28 iura inscindi v2. 30 plebei o. pr.

bei tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiæ accensæ. Pessume omnium atque inpudentissume, tibine egestas civium et luctus curæ sunt, cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam, alterum consulatum 5 petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quæris, quo parta disturbatur? nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. Ut te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! Qui, 10 quando talis es, maneas in sententia et retineas arma, te hortor, neu prolatandis seditionibus inquies ipse, nos in sollicitudine adtineas. Neque te provinciæ, neque leges, neque di penacœpisti tes civem patiuntur. Perge, qua cœptas, ut 15 quam maturrume merita invenias. Vos autem, Patres conscripti, quousque cunctando rem publicam intutam patiemini, et verbis arma temptabitis? Delectus advorsum vos habiti, pecuniæ publice et privatim extortæ, præsidia deducta 20 atque inposita, ex lubidine leges imperantur; quom interim vos legatos et decreta paratis. Etquan- Quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, quom intelleget, se metu magis quam æquo et bono sustentatum. 25 Nam qui turbas et cædem civium odisse ait, et inermes ob id, armato Lepido, vos inermos retinet, quæ victis toleranda sunt, ea, quom facere possitis, patiamini potius censet: ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. Hæc si placent, 30 si tanta torpedo animos obpresit, ut obliti scelerum Cinnæ, quoius in urbem reditu decus 6 quasi patriam reddideritis v2. 8 istis invidus pr. 16 maturissume pr. 27 iner

to

ordinis huius interiit, nihilominus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis? quid auxilio Catuli? quin is et alii boni rem publicam frustra curant. 5 Agite, uti lubet; parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomini, et augete 10 ingenium viris fortibus. Adest novos exercitus, ad hoc coloniæ veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi; fortuna meliores sequitur. Iam illa, quæ socordia nostra conlecta sunt, dilabentur. Quare ita censeo: quoniam Lepi15 dus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicæ contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Appius Claudius interrex cum Q. Catulo proconsule et ceteris, quibus imperium est, urbi præsidio 20 sint operamque dent, ne quid res publica detrimenti capiat.

Magnis operibus perfectis obsidium cœpit per L. Catilinam legatum. - Curionem quæsivit, uti adulescentior et a populi suffragiis integer ætati 25 concederet Mamerci. -Sic vero quasi formidine adtonitus neque animo neque auribus aut lingua competere. - [Neque animo neque lingua compotem.] - Nisi cum ira belli desenuisset. Maturaverunt

mes pr. 16 contrahit ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti pr.

22 Fest. p. 192. Lind. 23 Prisc. 10. 8. 505. a pop. Cod. Lips. 1. Erl. 2. Heidelb. ap. Krehl. 25 Non. 4. 10. 27 Don. ad Ter. Adelph. 3. 2. 12. ,,Salustius quum de amente Septimio loqueretur" in antiqua editione competere, ap. West. compotem, ipsius Donati errore hæc mutata videntur. 28 Prisc. 10. 3. 487. 28 Ar. s. v. cogo p. 218.

« IndietroContinua »