Immagini della pagina
PDF
ePub

si quæ contra librorum testimonia emendaverim, quibus rationibus putem posse evinci, a librorum Mss. auctoritate esse recedendum.

Catil. c. 3. fin. Ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, qua ceteros , fama atque invidia vexabat. Hanc optimorum Codd. lectionem nuperrimus quoque Salustii editor, Kritzius, ita

pervertit, ut relicuis et eademque quæ scriberet. Relicuis enim dici non potest, quia sic honoris cupido malis artibus adnumeratur, quod ab ipsius auctoris iudicio abhorret, (cfr. cap. 11.) neque necesse erat ut ceterorum scriberet, quod Kr. iussit, cum eadem vox paulo infra rediret, et discrimen, quod Beierus statuit, si modo verum est, servatur, quia scriptor omnium, se uno excepto, mores malos fuisse iudicat, neque singulorum diversitatem notare curat. Accedit quod mali mores absolute dictum est, ut supra malæ artes, quæ notio epitheton, relicuis respuit; lectio eadem qua, quam primus Gronovius bene defendit, librorum Mss. auctoritas tuetur, vide Variet. lectionis in editione minore. Neque quisquam erit, qui verborum structuram impugnet, cum probris et maledictis aliquem vexare, bene dicatur. Eius loco Kr. substituit eademque quæ et que valere vult et propterea!! Ceterum fama atque invidia non Hendiadyn esse facile conces

1

seris, sed inde non sequitur, optimam lectionem esse reiiciendam.

Sed mirum videri non debet, ipsam veritatem ab eo impugnari, qui ut nova quædam excogitasse videatur , bene composita turbat, et ad alienissimas interpretationes confugit.

Cap. 3. Indicativum sequitur restitui et Codd. auctoritati obtemperans et propter sensus évágycsav. Accedit Charisii testimonium

ap

Putschium p. 192. Eandem ob causam etiam actorem pro auctorem rescribendum duxi. Id solum antecedentibus. respondet, et qui fecere - et qui-scripsere. Neque scriptor et auctor és diapérçou opposita sunt, quod hoc loco necessarium. Quin imo ne loquendi quidem usus abhorret cfr. Cic. pro Coelio: Dux, auctor, actor illarum rerum fuit; consentiunt nonnulli Codd. apud Gellium IV. 15. 2. cfr. Iug. 1. ubi itidem ex Codd. actor restitutum est; scilicet Salustius usurpando verbum paulo insolentius tritius fecisse videtur. Quæ contra disputantur infirma sunt; actorem et auctorem in Codd. sæpe mutari facile credideris. Sed vellem Kr. laudasset locum ubi auctor rerum is dicitur, qui rem gessit. Nam apud Velleium 11. 120. (ille. cap. 10 laudat) præclari facinoris auctor non est effector, non magis quam exempli, legis, novarum rerum auctor; rectius utique laudasset Vellei. 1. 11. talium operum auctor, sed ob

[ocr errors]

sed obstat operis auctor Vellei. 1. 5. neque ex Velleio petenda, quæ Salustium illustrent.

Cap. 7. in castris, per laborem, usu etiamnum verum esse iudico, quicquid obloquitur Kr. Asyndeton reiecit, quia usu minorem habeat gravitatem, quam præcedens, quasi hæc esset quæstio; non enim graviora desiderantur, sed quæ antecedentia complectuntur atque confirmant. Iam hoc unusquisque intelligit, in usu et in castris et per laborem contineri; ita magnus in castris usus, et belli usus dicitur.

Cap. 8. Ex lubidine quam ex vero, ita Kr. magis omisso, nonnullis libris adsentientibus. Hoc fieri posse (cfr. Böttiger Lex. Tacit. p. 39) neque abhorrere a Salustiano dicendi genere nemo negat, sed mihi quidem magis librariorum potius negligentia quam auctoris iudicio sæpius omissum esse videtur. Vellem tamen hoc loco melioris libri auctoritas accederet, quia oppositorum vis ut cap. 9 beneficiis quam metu, omisso quam augetur.

Cap. 8. sicut ego æstumo utique retinendum. Nam etiamsi concesseris, recte distinxisse grammaticos inter æstumo et existumo, quod tamen admodum dubium est, cfr. infra cap. 31 ne æstumarent, tamen æstumo bene se habet, quia ad ample et magnificæ refertur. Sed Kritzio teste dubium esse nequit, quin existumo reponendum sit.

[ocr errors]

Eod. cap. quantum ea verbis ita Codd. ea, eos, eum dicere licuit, sed plurimum ponderis in rebus gestis positum voluit auctor, neque virtutis magnitudinem ex eiusdem laude ponderandam esse censet, sed ex rei præclare gestæ præconio; ipsam enim virtutem laudare est hominum otiosorum, sed clarorum facinorum præconium in historiis est. Præterea cum ea legitur, verba factis opponuntur, quod utique rectius fit, quam virtuti opponere eloquentiam.

Cap. 9. In amicos fideles, optimorum Codd. lectio, haud dubie retinenda; primum quod Sal. in anthitetis orationem variare solet, tum quia mutatio in abblativúm propter antecedentia et sequentia fuit facillima, tertio quod accusativo posito verba arctius cohærent eoque vis Romanæ virtutis magis illustratur; eadem est ratio lectionis civis cap. 11 quæ forma cum non intelligeretur a libraríis, civibus correxere, ut Iug. 85. init. suppliciis pro supplicis scripsere; et recte animadversum est, hostilem animum civilis exercitus accusativo significantius exprimi; quare

hic quoque civis retinendum puto. Eod, сар.

bello excesserant ita Kritzius contra optimorum Codd. fidem; quo loco mihi quidem dormitasse videtur: quz enim coniectura excusari et probabilis reddi poterat, eam reiecit, qua et usus loquendi et meliorum librorum auctoritas tollitur, eam recepit. Verba enim in bello salvo sensu omitti posse nemo non concedit, cum supra legerentur audacia in bello, sed bello excedere numquis dixerit, equidem quam maxime dubito. Multa loca quæ afferunt interpretes, ut bellum pro proelio dictum esse demonstrent, sunt alienissima v. c. Tac. Ann. 1. 45. bello certaturus nemo pro proelio dictum esse iudicet; item Liv. 3. 61. fortuna belli proprie dictum; his locis ille usus est, ut Cortii coniecturam bello excedere confirmaret. Sed præterea Oudendorpium laudavit, cuius verba ad Cæsarem de bello Gallico I. 1. 4. hæc sunt: Rarissime tamen Cæsaris et vetustiorum scriptorum ætate in usu fuit hæc toû belli significatio. Imo verisimillimum videtur, librarios sui sæculi lingua abreptos ubique fere bellum pro prælio scripsisse uti egregie docebit Celeb. Drakenb. ad Livium 3. 61. 2.” vix putaverim enim, qui hæc laudavit, ut bello excedere defenderet, auctorum, quorum testimoniis utitur, verba legisse.

Cap. 10. Optandæ aliis Cod. hæc cum non intelligeret, corrupit Kritzius et optandæ alias scripsit; primum non vidit optandæ ad solas divitias

pertinere; tum in animum sibi induxit, ipso Salustio iudice, qui virtutis Romanæ originem ex domesticæ vitæ castitate et frugalitate repetat, Romanis quoque

divitias esse optandas; aliis

« IndietroContinua »