Immagini della pagina
PDF
ePub

neque antecedentibus, neque sequentibus respondere. Scriptor antea de novarum rerum studio locutus erat, cunctamque plebem eo incensam dixerat. Transit ad urbanam plebem, quam magis etiam Catilinæ partium studiosam fuisse iudicat, hac de causa, quod pessimus quisque plebi urbanæ accesserat. Nil igitur hoc loco de corruptis moribus; nam ea vero quæ initio orationis posita sunt, aperte demonstrant, plebem urbanam cum reliqua plebe comparatam iisdem artibus magis etiam excellere. Præterea quæ sequuntur bene quidem explicant, cur plebes urbana rerum novarum fuerit studiosissima, quippe huic hominum generi, in pace turbæ, in bello quies et præmia sunt, sed non satis declarant, cur plebs præceps abierit. Ita enim dicendum erat. Neque mihi persuasit Kritzius, præcipitem ire absolute dictum et præcipitem abire et dari re aliqua idem esse. Accedit demum reliqua pars capitis, ubi tantummodo de rerum novarum studio agitur, et de moribus mutatis tantum ea de causa, quod eo flagrantiores etiam hominum cupiditates factæ sunt. De significatione vocis præceps cfr. Cic. Phil. 5. 13. homo amentissimus et in omnibus consiliis præceps. Ovid. Amor. 11. 25. præceps amensque; præceps audacia Val. Max. 1. 6. 7.

Cap. 38. Post illa tempora ita Codd. fere omnes; per quod in paucis est Kr. unice verum

H

1

iudicat, illudque ex compendio scripturæ non intellecto ortum esse contendit; falso si quid video. Per enim si dixisset auctor, nil aliud quam eandem sententiam aliis verbis repetivisset; id quod alienissimum a Salustii oratione. Sed novam sententiam incipere declarant primum verba orationi præposita, ut paucis verum absolvam, quibus aperte significatur, ad altius quoddam et gravius scriptorem assurgere; tum illa tempora dixit non ea, ut debuit; denique, quod rem absolvit, utrique victoriam crudeliter exercebant; quod de partium studiis inter Pompeii et Ciceronis consulatum haud facile quis dixerit, sed id ad omnes seditiones usque ad Augustum pertinet.

Cap. 39. Quo plebem ita longe plurimi libri Mss.; unus Parisinus quod, qua quidem lectione omnes interpretum hariolationes concidunt; meam quoque explicationem retracto, iam enim omnia clara atque manifesta; ceteri sunt et ipsi magistratus, qui partium studiis non obtemperantes, æquius iustiusque in magistratibus administrandis egere; his quidem infesti fuere nobiles, timentes, ne plebs, cuius potestas Sullanis legibus imminuta erat, novas vires reciperet. Eodem capite paulo infra novandi Gruteri coniecturam recepi, quippe quam Kr. bene defendit.

Cap. 46. Participia intelligens et dubitans eo consilio adiecit scriptor, quod lætitiæ curæque

quam supra dixerat, rationem explicare studuit; quod nisi spectasset, haud dubie omisisset illa participia. Sed ut iudicium de diversis animi motibus, quos in consule fuisse dixerat, confirmaret, exposuit, qua re factum esset, ut lætitia cura mixta esset. Quomodo igitur lætitia curaque opposita, ita lætabatur anxius, intellegens intellegens — dubitans; oppositis enim ter repetitis sensus expressior fit.

Eod. cap. Ipse manu tenens in senatum perducit, omnium Codd. lectionem eo retinui, quod infirmis argumentis mihi quidem impugnata esse videtur. Primum quidem haud facile aliquis affirmaverit, perducere nullo casu addito dici posse, tum in senatum perducere in universum dictum, ut morem magistratus interrogandi explicaret et illustraret. Et quis est, qui hoc recte dici negaverit, sive senatus convenerit, sive postea convocetur? Quamvis igitur postea demum locum significet, in quem senatus convenerit, nemo hoc cum prioribus pugnare contendat.

Cap. 49. Animi nobilitate b. mobilitate pelt. mobilitatis nullus est locus, nisi antea equites Cæsari amici fuisse cogitantur; id quod ne verbo quidem significatum est. Iam vero plane ridiculum est, quod Kr. dixit: «Iam vero si equites periculi magnitudine impulsi Cæsari gladio minitabantur, id sine animi quadam mobilitate fieri non poterat, eoque id quod sive sive particulis

tanquam diversum enunciatur, re ipsa unum idemque reperitur." Scilicet periculi magnitudine metum vel iram aliquis moveat, sed animi nobilitas natura hominibus insita est. Igitur recte opponuntur, ira et reipublicæ amor libertatisque studium, quo impulsi equites nulla suæ salutis cura, hominis popularis atque potentissimi inimicitias suscipiebant.

Cap. 51. p. 42. 1. 5. quid in illos iure fieri posset, et Codd, auctoritati obtemperans, et iisdem quibus supra rationibus motus retinui, cfr. cap. 9. Ibid. p. 46. 1. 14. Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Cat. Vix quemquam fore putaverim, qui Kritzii argumentis persuasus, infinitivum activi hoc loco probet. Recte quidem ille monuit, inf. act. et pass. sæpius ab auctoribus componi, sed hoc utique notandum erat, sæpissime inf. pass. a librariis in Salustio quidem esse corruptum, ita supra circumveniri et Iug. 46.

Cap. 52. p. 49. 1. 24. Inter miseremini et misereamini fluctuant Codd., optimi vbl. et p. m. II. priorem, te. et p. m. I. alteram lectionem tuentur. Qua re non moventur, qui Codd. testimoniis non utuntur, nisi ut perversas opiniones defendant. Sed mihi Codicum Basil. Leid. Parisini auctoritas gravissima, maxime cum in Paris. docti emendatoris manus a puncto notaverit. Sed cum mea explicatio in hominis importunissimi

reprehensionem incurrisset, hunc locum iterum atque iterum examinavi. Iam libenter ex te audierim, quid tu de hominis iudicio statuas, qui Cic. Cat. IV. cap. 6. §. 13. veremini censeo pro imperativo habuit; licuit ei monere variantem lectionem ibi esse vereamini, sed hoc nimis molestum gravissimo illi iudici, quem ut accuratius de hoc usu loquendi cognoscat, ad Ramshornium Edit. 2da p. 908 sqq. ablegandum censeo. Sed quamvis tu ipse 1. 1. indicativum meliorem lectionem esse iudicasti, tamen nostro loco coniunctivum præfero ob sequens dimittatis, sed nihilominus miseremini scribo; scilicet miseror huic loco multo melius convenit, quia misereor vix ullo loco absolute dicitur et accusativus sequitur, miseror contra sæpissime ita occurrit. cfr. Liv. 2. 23. 5. 42. 9. 8. Nam parum firma esse, quæ Festus et Nonius de vocum miserari et misereri differentia tradidere, cfr. Fest. s. v. Non. 5. 69. et auct. inc. apud Putsch. p. 2206. iam in confesso est. Cap. 53. Ac sicuti effeta parentum, multis tempestatibus haud sane quisquam Romæ virtute magnus fuit. Hanc omnium Codd. lectionem veram esse cum antea iudicassem, tum maxime me confirmavit infelicissima illa Kritzii coniectura, qui cum summos viros ea qua solet insolentia vituperasset, ipse risum de se posteris tradidit, quod vulgatum ullo modo explicari

« IndietroContinua »