Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

FR. DOR. GERLACH IOANNI CASPARO ORELLIO S. P. D.

Cum tibi potissimum novam Salustii editionem probatam vellem, has ad te dedi litteras, quibus et totius operis rationem et meum qualecunque de hoc studiorum genere iudicium exponerem. Sed primum omnium maximæ tibi sunt agenda gratiæ, quod in duobus Codicibus, Einsiedelensi et Turicensi (e. t.) iterum atque iterum examinandis, præclara illa, qua adsoles, et diligentia et humanitate me adiuvisti. Tibi enim debetur, quod multæ istorum librorum lectiones, quas equidem aut consilio omiseram, aut errore oculorum lapsus, parum recte notaveram, iam summa religione exscriptæ sunt, ita ut haud facile quisquam hos libros tertio inspicere cupiat, nisi cui acta agere lubet. Accedit quod parte laboris me

levare voluisti et maiora Historiarum fragmenta seiunctim in usum scholarum edidisti; qua de editione quid statuam mox videro.

Sed ut eo revertar, unde deflexit oratio, id potissimum egi, ut hæc editio optimorum librorum scripturam quam accuratissime exprimeret. Præter Codices igitur, de quibus supra memoratum est, (cfr. Edit. mai. Vol. I. p. XXII. et Vol. III. p. 371.) usus sum Basileensi Imo (b) (cfr. Edit. mai. Vol. I. p. XXI.) Parisino cui numerus 1576 est inscriptus (p) (cfr. 1. 1. Vol. III. p. 334.) Leidensi L, (1) quem Havercampius suorum librorum optimum iudicat sed negligentius excussisse videtur, denique Vaticanis (v. 1. 2.3.) de quibus vide Comment. in Sal. Fasc. I. p. 17. sqq. Ceterum memorare non attinet, Basileensem, Parisinum, Einsiedelensem, Leidensem, Turicensem Catilinam et Iugurtham continere, Vaticanum primum præter maiora Historiarum fragmenta Orationes et epistolas e Catilina et Iugurtha excerptas; Vaticanum secundum et tertium (ita lectiones a Carrione notatas nomino) ad sola Historiarum fragmenta pertinere. His quidem etiam varietas Editionis Principis adscripta, cuius inspiciendæ copia Parisiis mihi facta est. Lectiones a Bongarsio Carrionis editioni adscriptas, quas tuo beneficio mihi inspicere licuit, cum a Vaticanis libris quos equidem contuli, vix uno

alterove loco discrepent, non novum librum sed eundem cum Vaticano primo habeo. Quibus ex libris summa est auctoritas Basileensis et Vaticani primi; ad eorum igitur scripturam hæc editio proxime accedit. Qua in re id secutus sum, ut quorum librorum lectio expressa est, de iis nihil monerem, et tantummodo scripturæ discrepantias notarem. Id quod ideo factum, ne inutili variantium lectionum farragine librum onerarem. Hac ab norma aliquoties recessi, cum nonnunquam non indignum videretur scire quam quisque liber lectionem tueretur. Ubi propter apertum errorem codicis Basileensis auctoritas erat deserenda, plurimum tribui Parisino; ad quem proxime accedit Einsidelensis; paulo deterior Leidensis; minimum apud me valuit Turicensis. Sed ubi omnes, quos modo diximus, libros corruptela invaserat, adscripsi, quo ex fonte emendatio petita esset, ita ut ne unum quidem verbum reciperem, quod non aut boni libri auctoritate, aut emendatione necessaria firmatum esset, et cuius rationem non redderem. Sed rarius utique ad aliorum librorum subsidia erat confugiendum, quod libri, quos secutus sum, haud dubie omnium sunt præstantissimi. Ipse Turicensis, quamvis passim librariorum incuria vel pravo quodam corrigendi studio corruptus, melioribus libris adnumerandus est, quod sæpius

Fabricii primi et Tegernseensis Codd. scripturam expressit. Iam Vaticanus primus, cum sit antiquissimus, antiquius aliquod exemplum tam accurate et diligenter expressit, ut sæpius nulla sit vocum distinctio, ipsaque vetustate corrupta inmutata remanserint. Ceteri omnes libri, qui adhuc propter vetustatem et præstantiam celebrabantur, tam parum sunt cogniti, ut de iis iudicium fieri non possit! Quare Rivii Codex, ex quo aliquoties et optimas lectiones et antiquioris scripturæ exempla laudavit, suspectæ est fidei. Imo Palatini illi celebratissimi, Commelianus atque Nazarius, quos Gruterus vetustate exesos dicit, plane amissi esse videntur. Nam neque in bibliotheca Vaticana adservantur. si Angelo Maio fides habenda, neque Heidelbergam relati sunt.

Accedit ut ex paucis, quæ laudantur, lectionibus ne cognosci quidem possit, quantum pretii istis libris statuendum sit. Ne Guelferbytani V. quidem, cum a pluribus librariis sit exaratus, magna est auctoritas. Iure igitur meritoque libris quos secutus sum, plurimum tribuitur. Neque tamen is sum, qui stulta credulitate captus membranarum et chartarum auctoritate mentis iudicium tollam; sed libri pondus habent in quantum a veritate non abhorrent. Id quod exquirere critici est. Quare non uno loco, omnium librorum testimoniis reiectis, aut aliorum

« IndietroContinua »