Immagini della pagina
PDF
ePub

aut meas coniecturas recepi, sed 'multo sæpius Codicum ope scriptorem ab imperitorum hominum depravationibus defendi. Præterea librorum vestigia legens priscam illam scribendi rationem passim oblitteratam restitui. Genitivum singula rem substantivorum in ius et ium desinentium uno i scripsi; accusativum pluralem omnium substantivorum, quæ gen. plur. in ium terminant, in is exprimendum curavi, non quod a priore iudicio cfr. Edit. mai. p. XI. et Vol. III. p. 112 et

. 113. recesserim, sed quod nostrarum aurium iudicium his in rebus nimis lubricum est et in Codicum vel optimorum inconstantia nulla certa est norma,

ad

quam hæc dirigantur. Genitivum sing. pronominis relativi codicis Vaticani auctoritate permotus, qui uno loco scripturam quoius servavit, ubique ita exprimendum esse iudicavi; eademque est ratio adiectivorum in us ubi v præcedit; quam terminationem os scriptam fuisse et Parisinus Cod. comprobat, et nummorum , quos plurimos examinavi, testimonium cfr. Schneid. de Elem. L. L. Vol. I. p. 31 quom optimo quoque Codice consentiente ubique scribendum est; sed discriminis causa, præpositio cum expressa est. Verba composita ita scripta, ut etymologiæ ratio et optimi cuiusque Codicis auctoritas postulabat. Mihi enim Lindemannus non persuasit, hæc mera grammaticorum esse inventa, neque

[ocr errors]

tantum antiquariis tribuo, quantum multi faciunt. Præterea causa, paulum, belua, mile, oportunus ubique Codd. exhibent; etiam litera Cod. Einsiedelensis sæpius tuetur, cæteri autem littera, idque probabilius, quod reppulit, repperit, quattuor, relligio, Iuppiter in optimis libris est; de reliquis vide Edit. mai. Vol. III.

p. 308. sqq. Sed quærat aliquis, cum iam quinque opti

eorumque antiquissimorum Codicum, (nam Turicensis et Vaticanus secundus recentiores sunt) lectiones sint diligentissime exscriptæ, annon inde aliquis duo diversa genera vel familias, quas dicunt, efficiat? Non dubito fore plerosque, quibus hoc verisimillimum videatur. Primam enim classem eorum constituent, qui in fine manci sunt; quos admodum multos invenies, iisque omnes nostri adnumerandi sunt. Alterum genus est eorum, qui tantummodo orationes et epistolas ex Catilina, Iugurtha et Historiarum libris excerptas continent. Quorum est Vaticanus primus. Ab hoc differunt libri quibus sola Historiarum fragmenta maiora insunt Vatt. II. et III. Reliqui sunt, in quibus et Catilina et Iugurtha integri sunt. Sed hæc discrimina, quibus aliquis multum tribuat, accuratius examinata, admodum infirma esse intelliguntur. Pars quidem librorum in fine Iugurthæ, nescio quo vitio, mutilata esse videtur. Nam in Basileensi I.

morum

9

septem integra capita 104, 105, 106, 107, 108, 109, 111 et pars 103 (quod in verbo necessariorum desinit) et CXIImi ubi initium capitis usque ad verba: pacem vellet desideratur, desunt; nam cap.

CX. in fine totius libri ex alio, ut videtur, codice exscriptum. ' In Codice Parisino eadem omissa, nisi quod etiam cap. 110 vetustate oblitteratum: In Turicensi quoque cap. 103—112 recentiore manu exarata, (tr) antiquioris (ta) pauca vestigia restant. lam cum multi libri in cap. 103 post verbum

. reputans, solemnem formulam in fine librorum, feliciter exaratam habeant, admodum est probabile, partem librorum in fine Iugurthæ fuisse mutilam. Leidensis L. desinit in verbis: sed égo comperior cap. 108 incendio læsus, ut videtur, teste Havercampio, cfr. eius Edit. Vol. I. p. 384. Sed Einsiedelensis, maiore etiam parte libri truncata, extrema verba sunt: vestra consilia accusantur. Igitur si quis est, qui inde concludat, duo

genera codicum fuisse, alterum mutilum, alterum integrum, facile patior eum his nominibus uti, sed ipsius scripturæ diversitatem inde effici nego. Primum

. enim sunt libri boni iique integri, præterea optimi codices ita inter sese consentiunt, ut unum omnium TTUTTOV fuisse manifestum sit. Multæ autem quæ occurrunt scripti varietates inde fluxerunt, quod vix ullus unquam scriptor depravationi

[ocr errors]

magis obnoxius fuerit, quam novator verborum Salustius; quippe cuius orationis elegantia cum multa prorsus invidia fuerit omniumque studia ad emendandum et corrigendum accenderit. Cuius rei plura exempla notat Gellius (I. 15. XX. 6. IX. 14.) Quare iam ille libros summæ fidei et reverendæ vetustatis præ ceteris laudat, quos Grammatici manibus triverant. Neque Valerium Probum unum tantummodo Salustii locum mutasse crediderim, neque satis certum est, quantum Asperi iudicio Salustius, qui nunc est, debeat.

Fieri enim non potuit, quin Grammatici ex quo tempore, libros scriptorum antiquorum in pueris instituendis adhibuere, nonnulla mutarent, emendarent, corrumperent. Ne tamen quis iudicet, nimis multas librorum depravationes inde ortas fuisse. Multa enim sunt testimonio,

. antiquos illos Criticos, qui hoc in studio versabantur, religiosius et circumspectius egisse quam hodie fieri solet. Nihilo minus tamen ab eo inde tempore Codicum quædam diversitas coepta, cum imperiti librarii, quæ ad sermonis insolentiam explicandam adnotata fuerunt, aut scriptoris verbis interponerent, aut iis expunctis glossas reciperent.

Sed hæc initio pauca fuerunt, postea vero plurima accessere, crescente litterarum ignorantia Criticorumque temeritate. Sed mihi quidem maxime ridiculi videntur, qui diversas inde quas dicunt, librorum recensiones fingunt, istosque

librarios et correctores consilio potius quam inscitia egisse existimant. Omnis enim ista familiarum diversitas eo redit, quod deteriores libri longius a genuinis Salustii verbis recedunt. In multis autem corruptelis vel difficilioribus lectionibus tanta omnium librorum consensio, ut nulla iudicii diversitas in scriptoris verbis aut defendendis aut restituendis cernatur. cfr. Catil. cap. 7 per laborem, usu 57. expeditus. Jug. 105 baleatorum. 99. vectigales. 71. ex perfugis. 73. Sed senatus. 46. temptare multaque alia sunt, quæ idem comprobant.

Non me fugit meum iudicium hac in re a tuo dissentire, quippe qui tantum studii in Codicum similitudinibus indagandis ponere soles ; sed quod plurimorum Codd. Salustianorum accurata collatione edoctus sum, dissimulare nolui.

dissimulare nolui. Imo pro certo habeo, multorum somnia, qui, cum Mss. familias finxerint, nescio quid præclari egisse sibi videntur, mox ad nihil esse recasura. Quod enim in Homeri carminibus et in sacra, quæ dicitur, scriptura locum habet, id non temere ad omnes scriptores referendum, neque diversissima quæque eadem norma dirigenda.

Restat ut tibi, summo Critico, paucis exponam, ubi librorum Mss. ope Salustium ab imperitorum hominum coniecturis defenderim, et,

« IndietroContinua »