Immagini della pagina
PDF
ePub

censis turbae non minus similis veri laetitia. Ante diem decimum Kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli, ad quadrigas mittendas escendenti, tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, * laureatas literas dicitur: quadrigis miffis, consul currum conscendit: et, 7

addere: Sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani, Magnique varie adpellati. Consualia haec celebrari die xv111. Sextilis, tefte Plut. in Romul. pag. 26. et quidem diem xvIII. mensis Sextilis, qui in anno Nu. mae tantum xxix. dierum erat, more Romano vocatum effe XIII. Kal. Sept. et hinc diem secundum ludorum incidiffe in ante diem XII. Kal. Sept. quem tamen Livius ante diem decimum Kalendas vocat. Illud autem duorum dierum discrimen ortum videri ex duobus diebus mensis Augu. fti addititiis in forma anni Juliani: Livium enim vel ejus librarium fefelliffe calculum, quod numerum illum Kalend. XII. ad formam Julianam auctiorem pertinere crederet, et hinc, detra. ctis duobus diebus, dediffe X. Kalend. quum tamen dies secundus Consualium in forma Pompiliana revera foret XII. Kalend. Agnoscit tamen non convenire intervallum x111. dierum a pugna ad secundum ludorum diem, utrovis modo ludos illos intelligamus, seu de Judis mensis Augufti Consualibus, seu potius de aliis illis men. sis Septembris, quos juniorum Kalendaria Romanos adpellant: unde confiare putat, non adeo certam esse codicum Livianorum etiam consentientium fidem. Vide Dodwelli Append. ad Prae lect. Camden. pag. 752. et seqq.

C. Licinio consuli, ad qua. drigas mittendas ascendenti]

exscendenti ex unico cod. edidit Froben. anno 1531. pro quo Turnebus escendenti laudat 20. Advers. 30. ubi hoc verbum quod in Varr. 4. de L. Lat. 14. reftituendum monet, aliis exem. plis inluftravit. Ita deinde ul. tima Gruteri editio exhibuit, pro quo Heinsii Elzeviriana a. scendenti dedit. Hinc praebita eft Gronovio occasio ad verba sequentia ex veftigiis priscae lectionis escendenti emendandi; quod iterum in contextum recepit. Eo tamen relicto, Clericus clam contra fidem datăm ascendenti reduxit. De eo verbo v. ad 2, 28, 6.

Venire diceret, laureatas literas dicitur] Perspicue vox una desideratur, ut sit reddidisse laureatas literas dicitur. SIG. Primam vocem (reddidis. se] de conjectura Sigonius addidit. Forte: tabellarius, qui se er Macedonia venire diceret, laureatas literas reddidit. Sed et quia exemplar unicum exscendenti, non ascendenti, legendum escendenti, ut et vo luit Turnebus. J. FR. GRON. Cur Gronovius dicitur in red. didit mutarit potius, quam Si. gonii conjecturam probarit, illa cauffa fuiffe videtur, ne poft diceret pauciffimis interjectis inferatur dicitur. Sed vide ad 1, 3,9. Mihi igitur verisimilius videtur, vocem unam neglegentia librarii excidiffe, quam vocem notiffimam reddidit in dicitur mutatam effe. De literis laurea

quum per circum reveheretur ad foros publicos, 8 laureatas tabellas populo oftendit. Quibus conspectis, repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul vocavit, recitatisque tabellis, ex auctoritate Patrum pro foris publicis denunciavit populo: L. Aemilium collegam 9 signis conlatis cum rege Perseo pugnasse. Macedonum exercitum caesum fusumque. Regem cum paucis fugisse. civitates omnes Macedoniae in ditio10 nem populi Romani venisse. His auditis, clamor

cum

tis vide Lindenbr. ad Amm. Marc. 16, 12. circa finem, Gevart. Lect. Papin. 5, 1. et Sal. mas. ad Lamprid. Alex. Sever. 58.

Per circum reveheretur ad foros publicos] De foris publicis vide Argol. ad Panvin. de Ludis Circ. 1, 5. et quae supra dicta sunt ad 29, 37, 2.

§. 10. Ludis relictis domos magna pars] domus editiones ante ultimam Gruteri. Similiter vir doctus ad marginem ed. Curionis conjecit. V. supra ad 3,

29, 5.

§. 1. Quos, praeter milites sociosque navales, conjuratos haberet] Ut conjurationem vocare solebant genus quoddam militiae, a sacramento diversum, ita a militibus conjuratos sejunxit Livius; ut milites sint, qui sacramento dixerunt, conjurati, qui una jurarunt simul, nón sin. guli sacramento dixerunt: qui bus quia juftum militiae sacramentum deerat, proinde nec jufti milites censebantur. Socii navales erant, qui propter census exiguitatem non ad terreftria bel

la legionesque centuriabantur, sed in claffe belloque navali militabant. Polybius [6, 17.] λýv tøv vñò tàs tetpakodias dpaX. μὰς τετιμημένων. τούτους δὲ παβιᾶσι πάντας ἐἰς τὴν ναυτικὴν Xpeiav. TURNEB. 11. Advers. 18. Quaeri tamen poteft, qui fuerint hi, qui praeter milites sociosque navales conjuraverant. Legionarii effe non potuerunt: nam hi nomine militum continentur, et omnes sacramento dicebant. An voluntarii et evocati? Mihi non li quet. hi enim, uti voluntate ducem sequebantur, ita inviti non potuiffe retineri videntur, atque adeo neque SCto, quo dimitti juberentur, opus fuisse. Nusquam alibi quidquam de conjuratis praeter milites inveni. Quae Sigonius 1. de Ant. Jure Civ Rom. 15. habet, non satisfaciunt. DUK. Non satisfaciunt etiam, quae ad hunc locum notavit Cl. Crevierius. Livium autem exponit ex lib. 22, 38. et per milites intelligit adactos sollemni illo militiae sacramento jussu consulum conventuros, neque injussu abituros; quo qui obligati erant, ii demum jufti

cum ingenti plausu ortus: ludis relictis, domus magna pars hominum ad conjuges liberosque laetum nuncium portabant. Tertius decimus dies erat 11 ab eo, quo in Macedonia pugnatum eft.

II. Poftero die senatus in curia habitus, sup- 1 plicationesque decretae, et senatusconsultum factum eft, ut consul, quos, praeter milites socibsque navales, conjuratos haberet, dimitteret. de militibus sociisque navalibus dimittendis referretur, quum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemiffus tabellarius effet, *. Ante diem sextum Ka-3

milites censebantur: per conju- conjurati a militibus diftincti ratos autem, qui illud tantum hic intelligantur. jusjurandum dederant, Livio itidem his verbis descriptum: ipsi inter se equites, etc. pedites conjurabant, sese fugae atque formidinis ergo non abitu ros, neque ex ordine recessuros. Addit, adparere quidem ex eo loco Livii, milites, quum illud pofterius jusjurandum sua voluntate jurarent, id tantum fe ciffe, quum decuriati ac centuriati forent, et proinde poft sol

lemne sacramentum militiae: sed suspicari poffe, immo deberi ex hoc loco, ordinem inmutatum effe, poftquam illo jurejurando a tribunis adigi coepti sunt, cosque, qui lecti a tribunis in legionem erant, ftatim illud jus jurandum dedisse, unde dice. rentur conjurati. Verum ex lo. co illo Livii colligendum videtur, conjurationem illam spontaneam tempore belli Punici secundi in sollemne jusjurandum, quo milites a tribunis adigebantur, mutatam effe; adeoque, qui illud dederant, non amplius conjuratos dici potuiffe. Vide, quae ad eum locum notantur. Fateor tamen, neque me scire, quinam Liv. Tom. XII.

§. 2. A quibus praemissus tabellarius esset. Ad VI. Kal. Octobr. Et hic vox una deeft ad bus praemissus tabellarius esintegritatem sententiae. A quiset, venissent. A. D. VI. K. Octob. SIG. Ultimam vocem fvenissent] ad integrandam sentcntiam adjecit Sigonius. Potuit levius: quum legati ab L. Aemi lio consule, a quibus praemis ́sus tabellarius, adessent. J. FR. GRON. a quibus praemissus tabellarius, venissent conjecit Gronovius in prima ed. notarum. Sed minus a scripta lectione recedit, quod ipsi in repetita lectione in mentem ve.

nit.

§. 3. Ante diem sextum Ka.. lend. Octobris] Per compendium Octob. priscae edd. quod Paris, anni 1573. reddit Octo. bris, quum debuiffet Octobres, ut a Gronov. anno 1665. factum cap. 1. Ante diem decimum Kalendas Octobres. ubi itidem Octob. edd. vett. et Octobris eadem Paris. Vide ad 41, 16, 1 Ceterum Vllb. sive Septemb. E e

lendas Octobres, hora fere secunda, legati urbem ingreffi sunt, ingentem secum obcurrentium, qua? cumque ibant, prosequentiumque trahentes turbam, 4 in forum ad tribunal perrexerunt. Senatus forte 1 in curia erat: eo legatos consul introduxit. lbi tantum temporis retenti dum exponerent, quantae regiae copiae peditum equitumque fuissent, quot 5 millia ex his caesa,,quot capta forent; quam paucorum militum jactura tanta hostium strages facta ; quam cum paucis rex fugisset: existimari Samothraciam petiturum, paratam classem ad persequendum esse: neque terra, neque mari elabi posse: 6 eadem haec paullo poft in concionem traducti exposuerunt: renovataque laetitia, quum consul edixillet, ut omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex concione ad gratias agendas ire Diis; 7 ingentique turba, non virorum modo, sed etiam

pro VIIIb. sive Octob. legiffe Dodwellum, vidimus ad cap. 1,6. Vide eumdem Dodwell. Diff. 10. de Cyclis §. 21.

Urbem ingressi sunt, ingentem] Dele fidenter to sunt; quod magis impedit, quam juvat, orationem. J. FR. GRON. Juvabis etiam orationem addenda copula ingressi sunt, et ingentem. §. 6. In concionem traducti]

Producere de hac re dicunt La

tini. 3, 64, 7. Consules producti ad populum interrogatique. Sic 24, 39. 27, 7. 10. 36, 21. Juftinus 11, 2, 8. et Cicero sacpe. V. Sigon. ad Liv., 27, 51. et Gro. nov. ad 33, 46. DUKER.

§. 7. Conferta tota urbe Deo. rum inmortalium templa] Et hic intercidit vox una : Deorum

immortalium templa adierunt. SIG. conferta tota urbe Deorum immortalium templa sine supplemento verbi adierunt sen. tentiam absolvere animadverto. TURNEB. 11. Advers. 18. Rur. sus immittit Sigonius adierunt. Quod non effe neceffe animadvertes, si aut ire accipies pro ibant, aut mutabis in iere. Naredixiffet, ut omnes aedes sacrae rat enim, simul atque consul aperirentur, pro se quemque profectum ex concione ad grates Diis agendas, et templa ingenti turba hominum conferta vel impleta fuiffe. J. FR. GRO. NOV. Omnino recte Gronovius: nec locus aliter intelligi poteft. Si autem ire in praecedentibus pro ibant positum accipitur, ad haec verba supplendum eft esse,

9

feminarum, conferta tota urbe Deorum inmortalium templa. Senatus, revocatus in curiam, sup- 8 plicationes, ob rem egregie geftam ab L. Aemilio consule, in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit, hoftiisque majoribus sacrificari juffit. Naves, quae in Tiberi paratae inftructaeque ftabant, ut, si rex poffet resiftere, in Macedoniam mitterentur, subduci, et in navalibus conlocari: socios na- 10 vales, dato annuo ftipendio, dimitti, et cum his omnes, qui in consulis verba juraverant: et quod mi- 11 litum Corcyrae, Brundisii, ad mare superum, aut in agro Larinati effet, (omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem) hos omnes milites dimitti placuit. Supplicatio pro concione populi in- 12 dicta eft, ex ante diem quintum Idus Octobres cum eo die in quinque dies.

quod positum erat pro erant. Sin autem pro ire cum eodem Gronov. emendas iere, ad haec verba supplendum eft sunt. Et quidem pofterius illud praeftare videtur. Supra 1, 60, 2. Exsulantem Caere in Etruscos ierunt. 9, 36, 6. Tere pastorali habitu. 10, 23, 2. Supplicatum iere frequentes viri feminaeque. ubi alii etiam codd. ire. 27, 18, 11. Per aspreta primo,nihil aliud quam via inpediti, iere. 35, 9, 7. Tria millia peditum iere. cap. 40, 5. Tria millia et septingenti pedites ierunt. 37, 31, 7. Ad trajiciendas copias consulis iere. Ita abire dederunt pro abiere. V. ad 3, 31, 5. et c. 60, 1. coire pro coiere. V. ad 4, 7,7. inire pro iniere. V. ad 2, 30, 12. et 5, 22, 4. interire pro interiere.

V. ad 6, 1, 2. redire pro rediere. V. ad 2, 20, 13. subire pro subiere. V. ad 8, 10, 3. transire pro transiere. V. ad 10, 46, 3.

§. 12. Supplicatio pro concione populi indicta est] Scribe populo, ut is casus regatura verbo indicere, non a nomine concio. Ita enim dicebant simpliciter pro concione. Liv. 7, [10, 14.] Dictator miris_pro_concione eam pugnam laudibus tulit. Tacitus 1. Annal. [44.] Stabant pro concione legiones destrictis gladiis. J. FR. GRON.

Ex ante ad V. Idus Octob.] Lege ex ante diem V. Idus O. ctobr. ut supra. SIGON. Vide etiam Gifan. Observ. in ling. Lat. in voce Ante diem. Cete

« IndietroContinua »