Immagini della pagina
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]

---------

Αpolloni διόρθωσιν dare volui, quales scimus a veteribus grammaticis adcurari solitas eorum poetarum, guos deinde enarraturi et emendaturi essent: vel potius eam ipsam recensionem, guam illi grammatici huius carminis reliquerunt, paulum quidem usibus nostris adcommodatam. Cuius rei hovitas et difficultas non dubito, guin errorum benignum numerum proseminaveriί, αμi laborem quamvis pervicacem effugerint, in novorum exemplarium munditie mox sint emersuri. Ιtaque tantisper reliquis grammatici officiis, quae διόρθωσιν subsequuntur, supersedendum putavi, dum de hac re certius constiterit. Ι)einde repetetur editio maiore cultu: adicietur unus an alter prolegomenon liber de insigni huius poetae ad αuaestiones Ηomericas, qui minus adhuc apparuit, usu. Interim si forte eius legendi non maior erit ardor eruditorum, quam usque adhue fuit, libellus tamen Τeubnerianus inspici et versari aliquo cum fuctu poteriί. Certe earum rerum, αμae ad διορθωτικόν et άναγνωστικόν veterum pertinent, adeo ante oculos exposita summa nondum fuit: quotiens spes facta expositum iri, singulari aliquo casu ad irritum cecidit. Αrcadii περί τόνων undeviginti aut viginti libri editisunt, vicesimus primus, qui secundum πίνακα praefixum eam doctrinam continebat, reperiri non potuit. Villoisonius cum Iliadem codicis Veneti Μarc. 454 per Jo. Αntonium Coleti edendum curaret, passus est omitti accentus cum maximo horum studiorum incommodo ac detrimento, guod resarciri iampridem oportuit.

Codex bibliothecae Florentinae Laurent. plut. 32, 9 is est, αui ab eadem manu Sophoclem, Αeschylum, Αpollonium continet cuiusque per Εlmsleium maxime praestantia innotuit. Αpollonii collatio ab Αng. Μar. Βandinio olim confecta per Wellauerum edita est, φuae pro illa aetate non fuit indiligens. Sed pleniorem transmissam habui a Franc, del Furia, viro illustri, de nostratium studiis identidem egregie merito : postremo Ηenricus Κeilius in itinere Italico librum eximium magna cura et intelligentia semel iterumque perlustratum excussit mihique suum exemplar ultro non pretio, sed, ut aiebat, amicitiae iure uten

a*

dum obtulit. Ηaec igitur collatio cum plurima alia plane in cognita ex eo libro, tum illam accentuum novitatem protulit, quae in hoc volumine primum, posthac fortasse in aliis conspicietur. Scilicet, αμantum ex libris accuratius iam collatis apparere videtur, Harleiano 0dysseae, Palatino Αnthologiae, tragicis Laurentiani libri, vestigia eius etiam alibi extant satis luculenta. Verendum tamen est, ut praeter epicos usquam firmiori vesti

gio insisti possit. In ipsis epicis, atque adeo in ipso Αpollonio

saeculo decimo diversa secuti sunt grammatici.. Ηuius altera fuit recensio, cuius discrimina plus quinquaginta locis in Laurentiano 9 a prima manu adnotantur; tota extat in codice Laurentiano 32, 16 et in Guelferbytano. Differt in his, quod liquidae non geminantur, νεφελκ. nisi ad hiatum vitandum non admittitur, iota subscr, omiίtitur, ουδέ et μηδέ ubique coniunclim, πέρι pro περισσώς cum anastrophe scribitur, oxytona in extremis versibus acuuntur, subtiliora de anastrophe et enclisi praecepta fere negliguntur. Ηorum pleraque in codice Veneto Villoisonii, qui eiusdem cum Laurent. 9 aetatis est, deprehendi videntur: de liquidis testatur Villoisonius praef. p. IV; littera paragogica ita fere expressa est, iota si in ordine adscriberetur, ut in Laurentiano fit, credo a Villoisonio alicubi adnotatum esset, subscriptum ubique, ut in exemplari Coletiano legitur, certe non fuit. Reliquorum si forte eadem sit convenientia, illam rationem putaverim noviciorum Αristarcheorum: codicis Laurentiani origo indidem repetenda erit, unde scholia. Utut est, faciam guod Villoisonius praetermisit, ut earum maxime rerum, guarum ratio et vetustas vel aliunde comperta est, vel ex ipso codice evincitur, conspectum exhibeam.

De prosodia grammaticorum Αlexandrinorum, guae pars potior esί του αναγνωστικού, doctas dissertationes habemus Κ. Lehrsii viri perillustris: quibus quae explicita sunt, clara et perspicua eadem prodierunt ex codice Laurentiano, poteruntque hoc loco recognosci. Ωuae reliqua sunt, pleraque delitescunt et extenuantur, ut adeo de gravissimis quibusdam in praesens sit ampliandum. Πυθώ δέ, κρήνην δέ et similia extant in cod. Laur, vicies αuinquies eo, quo edidi, modo et quo grammatici praecipiunt:

[merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »